Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXVI. [Speciali mihi amore charissimo fratri et filio] PETRO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem aeternam.]
| 1 | Postquam a nobis, mi charissime, corporali praesentia discessisti, et strepitus mundanos, qui te nobiscum, nosque tecum saepe ab intimis hebescere cogebant, fugiens, ad otium qualecunque te transtulisti, frequenter tibi scribere, atque tam tuum statum addiscere, quam meum dulcedini tuae notificare proposui. Sed saeculo quod, ut sic loquar, me sibi totum colligavit, nullatenus vel ad dictandum cor, vel ad scribendum manum relaxare volente, id hucusque implere non potui. |
| 2 | Hac de causa tandiu tuum esse rescire, tandiu te de me certificare, non tam distuli quam differre compulsus sum. Nunc tandem durissimi domini iugo vix ad horam me fugitando subducens, haec paucula furtim scriptitando direxi. Congratulor quidem quieti tuae, adgaudeo paci tuae, si tamen talis est, unde et tu interim gaudere debeas. |
| 3 | Et licet ego in pelago fluctuem, nimiumque adversis flatibus ac tumidi maris feris aestuationibus navi conquassata, de vita diffidam, te iam portum tenentem, et iras maris aerisque secura mente ridentem, laetus aspicio. Cuius rei certa argumenta sunt, quod cum te mihi semper adhaerere debere, tam multus amor, quo te amplectebar, quam multa utilitas, qua te indigebam, instanter commonerent, supposui tamen velle meum voluntati tuae, praeposui salutem tuam necessitati meae, praetuli otium tuum negotiis meis. |
| 4 | Tu autem nullam huic nostrae benevolentiae vicem reddere curans, quod salvo amicitiae privilegio dixerim, videris tibi vivere, tua curare, ea quae sunt aliorum, et (quod est deterius) amicorum vilipendere, inventa ut passer domo, reperto ut turtur nido, columbarum miseriis gementium, et ungues aquilarum, accipitrumque formidantium pericula, securo animo siccisque oculis sustinere. |
| 5 | Sed absit ut sic de corde tuo sentiam, de quo non aliud, quam quod de meo sentire consuevi! Non hoc de corde tuo sentio, non hoc illi impono, quod unanime mihi esse non dubito. Sed queror quod perturbationibus et angustiis nostris tametsi compatiaris, compati te tamen nullis indiciis demonstraveris. Potuisti enim, et si non eripere, saltem condolere. Potuisti, et si non subvenire, saltem admonere. Potuisti, et si non sublevare, saltem confortare. Nam si impotentia auxilium subtrahebat, quis verba inhibebat? |
| 6 | Si facultas adiuvandi deerat, quis sermonem retinebat? Quis animum a dictando, manum a scribendo prohibebat? An otium tibi defuisse causaberis? An litteras te nescisse probabis? An aliud aliquid obstitisse monstrabis? Nihil certe. |
| 7 | Restabit ergo negligentia. Hanc solam si poenitendo obieceris, veniam promereri poteris. Sed parcam pudori, continebo manum, retraham habenas, suspendam stylum, moderabor sermonem, ne ultra quam ratio patitur, in amicum invehar. Do veniam. Faciam ipse quod te non fecisse reprehendo. Volo plenius scire, quomodo te habeas. Nam si bene, si quiete, si libere, quod semper optasti, Deo vacare praevales, si locus ad hoc plene famulatur, si dedisti somnum oculis tuis, et palpebris tuis dormitationem, donec invenias locum Domino, tabernaculum Deo Iacob [Psal. CXXXI], gaudebo. Sin aliter, quantum ad locum spectat, aptum, ut arbitror, providebo. Non enim possum non esse sollicitus de salute tua, quam ut meam desidero, et propter quam absentiam tuam omni mihi molestia molestiorem tolero. |
| 8 | Laudo enim quod optasti, effero quod tractasti, praedico quod inchoasti. Quia si nondum possum quod potuisti, volo tamen quod voluisti. Quid enim? Quis hoc non vellet? Quis tantum bonum non concupisceret? Quis a tanto malo erui nollet, quo vita perditur, quo mors acquiritur, quo Deus expellitur, quo hostis admittitur? Rerum enim, quas fugisti mundanarum implicatio, aut mortem aut vicinum morti periculum inferunt, ita ut nullus fere unquam se his implicaverit, qui horum alterum non incurrerit. |
| 9 | Nec multum refert hoc maxime tempore, quo quis habitu, qua quis professione, vel simulatio religionis proposito sese curis exterioribus immisceat, cum omnes pene quicunque occasione ecclesiastica rebus saecularibus occupamur, non in eis quae Iesu Christi, sed quae nostra sunt quaeramus, gloriam, potentiam, voluptatem, pecuniam, et si qua sunt alia quae videntur carni commoda, sed multa animae generant incommoda. Qui non ita saltem terrena tractamus, ut partim terram, partim coelum cogitemus, aut quod perversum, sed tolerabilius esset, ut minus coelum, magis terram sapiamus: sed (quod est omnino perversissimum) prorsus coelum postponentes, terrae prorsus inhaerentes, veraciter fateri possumus: Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster [Psal. XLIII]. Super quibus in infinitum progredi loquendo, ipsa cogente materia, imo miseria, possem; sed quia illa me saepe deflentem audisti, et quid de huiusmodi sentiam plenissime nosti, supersedendum iudicavi; ne extra metas currum agere, et praeter viam currere videar, neve cuilibet legenti casu aliquo nota fiant, quae solum te nosse volui. |
| 10 | Veni ergo ad me celeriter, ut tutis amici auribus credere possim quae chartis plerumque infidelibus committere non praesumpsi. |