monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXII. ATONI PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXIV. GUIGONI, , PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXIII. [Summo pontifici et nostro speciali Patri domino papae] INNOCENTIO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem et obedientiam.]

1 Fratres Luxovienses nuper ad nos venerunt, scripta paternitatis vestrae nobis deferentes; in quibus et destitutio quondam magni Luxoviensis monasterii [Destitutio quondam magni Luxoviensis monasterii. Luxovium Burgundiae coenobium, quod olim, inquit Chronici Besuensis scriptor, prae caeteris Galliarum atque Burgundiae monasteriis religione florebat. Verum quis ipsum construxerit, aut quo tempore coeperit, non satis huc usque constitisse videtur. Antiquus enim anctor Vitae sancti Eligii Noviomensis refert libro primo Dudonem, sive Audoenum Rothomagensem archiepiscopum, eius primum exstitisse fundatorem. Ionas vero sancti Columbani contemporaneus, et qui vitam eius scriptis consignavit, affirmat ipsum ab illo, regnante Theoderico rege, conditum, his verbis: Cumque iam multorum monachorum societate densaretur beatus Columbanus, coepit cogitare ut potiorem locum in eadem eremo quaereret, quo monasterium construeret. Invenitque castrum firmissimo olim fuisse munimine cultum, a supradicto loco, Bellugas, distans plus minus octo millibus, quod Luxovium prisca tempora nuncupabant. Ibi aquae calidae cultu eximio constructae habebantur. Ibi imaginum lapidearum densitates vicini saltus densabant, quas cultu miserabili rituque profano vetusta paganorum tempora honorabant, quibusque exsecrabiles caeremonias litabant. Solae ibi ferae ac bestiae, ursorum, bubalorum, luporum multitudo frequentabat. Ibi residens vir egregius monasterium construere coepit. Ad cuius famam plebs undique concurrere, et cultui se religionis dicare curabant, ita ut plurima monachorum multitudo adunata, vix unius coenobii collegio sistere valeret. Ibi nobilium liberi undique concurrere nitebantur, ut spernentes phaleramenta saeculi, et praesentium pompam facultatum temnentes, aeterna praemia caperent. Beatus ergo Columbanus cernens undique ad poenitentiae medicamenta plebes concurrere, et unius coenobii septa tantam conversantem cohortem absque difficultate non teneri, quamvis mente una et corde uno, tamen conversationi tantae multitudinis incongruum alium experimento locum quaerit, quem aquarum irriguitas adornabat, aliudque monasterium construit, cui Fontanas nomen indidit. Deditque gubernatores praepositos, de quorum religione nihil dubitabatur. His ergo in locis monachorum plebes constitutae, ipse vicissim omnibus intererat, regulamque quam tenerent Spiritu sancto repletus condidit. In qua qualis et quantae disciplinae vir sanctus fuerit, prudens lector vel auditor agnoscit. Et certe verior haec et rationi convenientior assertio quam prima.] paterna pietate a vobis defletur, atque ut in eodem loco de fratribus nostris abbatem et officiales necessarios concedamus, nihilominus nobis iniungitur. Per quos nimirum secundum litterarum tenorem omnipotenti Domino ibidem laudabiliter serviatur, et tam nobile monasterium in sui status praerogativam et pristinam integritatem, divina cooperante clementia, reparetur.
2 Quod praeceptum debita quidem reverentia suscepimus, sed pro sui difficultate non mediocriter formidamus. Nam, sicut novit sapientia vestra, in negotio religionis facilius possunt nova fundari, quam vetera reparari; quia, secundum beatum Gregorium, hominibus aliter institutis durum valde videtur, in mente veteri nova meditari.
3 Qui enim nova tantum aedificat, eum in veterum destructione non oportet laborare. Qui autem vetera reparare nititur, duplici cura constringitur, quoniam illi et veterum destructio et novorum incumbit aedificatio. Super haec et vestrae Cluniacensi Ecclesiae, nos qui rem novimus, valde timemus, ne frequenter, sicut saepe fit, ad alias Ecclesias translatis fratribus nostris, quod aliis refrigerium, nobis inferat detrimentum.
4 Postposuimus tamen omnia ista, et fratribus supradictis ad nos venientibus abbatem, et officiales necessarios, iuxta quod nobis iniunctum fuerat, dare parati fuimus. Sed illi nobis valde damnosa, sibi parum utilia postulantes, acquiescere nostro consilio noluerunt; et sicut dicebant, die constituta pro eodem negotio ad nos reversuri, ad propria redierunt.
5 Haec idcirco reverentiae vestrae notificamus, ut si ulterius in his instare voluerint et de Cluniaco abbatem petierint, nequaquam eligant quod ignorant, sed in nobis, qui melius vultum pecoris nostri agnoscimus, causam constituant. Hoc si fecerint, providebimus nos fideliter tales Ecclesiae ministros, per quos omnipotenti Domino in monasterio Luxoviensi, quantum ipse dederit, laudabiliter serviatur, idemque locus etsi non ad pristinam integritatem, ad meliorem tamen statum, divina cooperante clementia, reparetur. In hanc sententiam, si placet, et nobis et ipsis rescribite.
Petrus Venerabilis HOME