| 1 | Miror, si in cor tam unanimis amici ascendere potuit, mutuam dilectionem ita a me posthabitam, ut apices vestros viderim et eis nihil responderim. Non est a vestra sublimitate hoc de mea humilitate aliquatenus sentiendum, a quo, ut arbitror, ante poterit vita recedere, quam illa quae me vobis copulat charitas, in aliquo tepere. |
| 2 | Audivi quidem litteras illas a quodam allatas fuisse, sed sollicite omnia investigans, nec litteras videre, nec earum latorem potui reperire. Causa igitur non respondendi, melius imputari potuit negligenter mittenti. Nam si congruenti cautela missa fuissent, oculum nostrum minime latuissent. Iam quia stultum est sana curare, integra resarcire, non oportet multa pro dilectione inter nos augenda vel conservanda verba facere; quam et hic crescere, ut aestimo, impossibile est, et quae a statu suo minui, Dei iuvante gratia, nullatenus potest. |