monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XX. GISLEBERTO , PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXII. ATONI PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXI. [Summo pontifici et nostro speciali Patri domino papae] INNOCENTIO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas sinceram dilectionem et fidelem obedientiam.]

1 Si domnum Lugdunensem archiepiscopum [Domnum Lugdunensem archiepiscopum. Petrum, cui scribit lib. II, epistola secunda.] venerabilem filium sublimitatis vestrae, mea vel alicuius commendatione apud vos indigere cognoscerem, filiali de vobis confidentia, multa de ipso vel pro ipso facere verba studerem. Sed quia nota vestrae sapientiae probitas eius, experta apostolatui vestro fidelitas eius, abundanter, ut credo, eum commendabilem faciunt, nolui pro illo superflue deprecari qui et pro aliis dignus est exaudiri.
2 Hoc tantum dicendum esse iudicavi, ut pro filiis vestris Cluniacensibus, quos benigne fovet, ei, si placet, gratias agatis. Et quia terra nostra, ut nostis, sine rege et principe existens, quibuslibet exposita raptoribus est, ut de pace stabilienda, pro qua satis sollicitatur, magis ac magis satagat, admoneatis. Cito etiam cum gratia, et benedictione vestra remittendum esse et nos oramus et ipsa multiplex regionis necessitas implorat.
3 Nam quanto universae regioni illi eius magis est necessaria praesentia, tantominus tolerabilis esse probatur absentia.
Petrus Venerabilis HOME