Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XX. [Dilectissimo, atque in Christi visceribus specialiter amplectendo, fratri] GISLEBERTO , [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, pro angustia cellae, latitudinem coeli.]
| 1 | Suscepi litteras dilectionis tuae, charissime frater, Sabbato sancto Dominicae sepulturae et eas, quia prius non potui, altari assidens iam officiis inchoatis perlegi. Nec poenituit tali eas loco et tempore me legisse, cum earum lectionem multum mihi senserim profuisse. Nam inclusionis et solitudinis tuae recordatus, me mundo expositum medullitus ingemui et te ei morientem, ne dicam mortuum, gratulans intellexi. |
| 2 | Gavisus sum, et de salute tua non mediocriter te esse sollicitum et mei non fuisse oblitum. Exsultavi in Domino, novellam plantationem spem fructus sequentis festinatis iam floribus anteferre; cui et si incrementum dare non potui, rigationis tamen, licet exiguum, ex bono cordis affectu beneficium impendi. Cumque totius epistulae seriem diligenti oculo non semel perlegens, invenissem me ad scribendum fraternitati tuae sollicite admoneri, teque quantulamcunque exhortationem meam aridissime esurire, laetatus sum quidem te panis illius, in quo solo vivit spiritualis homo, delectabili esurie cruciari; sed agnoscens a quo hunc peteres, errorem de proposito pietatis nascentem adverti. |
| 3 | Si enim verum est quod ait Scriptura, sapientiam scribe in tempore otii, et qui minoratur actu, ipse percipiet eam [Eccl. XXXVIII], quomodo quidquam ad sapientiam pertinens scribere poterit, cui nullum otium, cui unum et molestissimum tota vita negotium est? Quomodo percipiet eam, qui non solum actu minime minoratur, sed etiam importunissimis rerum saecularium actionibus magis magisque in dies cumulatur? |
| 4 | Quomodo a divinis deliciis ieiunus quidquam saporum proximis eructabit, cum iuxta vulgare proverbium, amarum os nunquam mel spuere possit? Quomodo dabo quod non accepi, cum dicat Ioannes Baptista: Non potest homo accipere quidquam, nisi ei datum fuerit de coelo? [Ioan. III.] Tu potius, tu qui omni terreno cares negotio, coelesti abundas otio, lectione continua reficeris, oratione assidua saginaris, cuius sicut adipe et pinguedine repletur anima; tu, inquam, labiis exsultationis deberes esurientem me reficere, sitientem potare, ex superabundante spiritus tui sagina cordis mei ariditatem impinguare. Quia si forte obstinatius, ut coepisti, instans, etiam invitum loqui compellis, et pro auribus quas tibi adhibere debueram, os aperire, nescio quid tibi congruentius proponere possim quam quod a corde tuo nulla unquam delere queat oblivio, nulla temporum varietas abolere, nulla per Dei gratiam animi mobilitas commutare. |
| 5 | Nam quantalibet alia dicta fuerint, labilis memoriae elapsa complexibus facile evanescent. Hoc tanto difficilius animum fugiet, quanto familiarius ipsis corporis sensibus semper occurret. |
| 6 | Cellam itaque, cuius obiectu in medio mundi positus a mundo secerneris, cuius ope intimos vastarum solitudinum recessus penetrasse videris, cuius inclusione, nec remotissima Aegyptiorum deserta aemularis: hanc, inquam, cellam tibi propono, ut secundum antiqui cuiusdam Patris dictum, ipsa sola eloquentius omnibus magistris tacendo te doceat. Hanc certe non audire non poteris, quando eam quotidianum salutis tuae monitorem habebis. Fuge, ait quidam Patrum, homines, et tace, et salvus eris. (HIERONYMUS.) Aut scuto, aut pedibus, mors vitanda est. |
| 7 | Et Ieremias: Sedebit solitarius, et tacebit: quia levabit se super se [Thren. III]. Et David: Dedisti, ait, metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus [Psal. LIX]. Haec te cella, dilectissime, a facie divini iudicii fugientem suscepit: haec te secundum Isaiam, quasi fossa humo a facie formidinis Domini venientis percutere terram, abscondit [Isa. II]; haec velut parvula Segor, a Sodomae, hoc est, mundi incendiis illaesum servavit [Gen. XIX]. Haec Eliae, quondam Achab et Iezabel per deserta fugienti latibulum praebuit: ubi ille constitutus, vocem Dei sibi familiariter loquentis audivit, ubi non in spiritu, non in commotione, non in igne, sed in sibilo aurae tenuis, hoc est, in subtili et paucis perceptibili spiritus sui inspiratione hominibus eum adesse cognovit [III Reg. XIX]. Haec Paulum illum, huius quod elegisti propositi caput, sexagenaria occultatione celavit et multo tempore alimentis coelestibus pastum, novissime, teste Antonio, ad panem vitae perpetuo edendum transmisit. |
| 8 | Haec te mortali huic vitae, non tantum mortuum, sed etiam sepultum, sui conclusione tibi ipsi assidue repraesentat, et quodammodo tibi atque Colossensibus apostolica voce inclamat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. III]. Quod licet spiritualiter intellectum, tibi multisque aliis commune sit, si tamen etiam corporaliter cogitetur, tuum pene singulariter hoc tempore fit. |
| 9 | Nam etsi plurimi carnalibus actionibus moriuntur, nullus tamen ante carnis mortem, carnis sepulcrum ingreditur. Tu autem, ut vere te mundo ostendas mortuum, ipsum adhuc vivens intrasti sepulcrum. |
| 10 | Sed attendendum tibi est, charissime, et omnimodis satagendum, ut quod de te humana opinio existimat, hoc in te divinus oculus agnoscat. Ingressus es quippe, ut dixi, sepulcrum, ideoque quidquid mundi prius in te vixerat, totum tecum necesse est esse sepultum. Nam nulli sepultura debetur, nisi ei qui iam vita carere probatur. |
| 11 | Sicut enim sepulcrum mortuo, sic tantummodo mortuus debetur sepulcro. Alioquin, ut mortuum non sepelire ducitur inhumanum, ita viventem tumulare agnoscitur perniciosum. Oportet ergo ut qui Christo commortuus ei consepeliris, nihil in te mundanum spirare patiaris. Habes quidem septum speluncae tuae, quae a te accessus hominum prohibet; sed adhibe et murum, qui solus malignorum impetus spirituum coercet. |
| 12 | De quo Isaias: Salvator ponetur in ea murus, et antemurale [Isa. XXVI]. Salvator ergo murus sit tibi impenetrabilis, turris sit tibi inexpugnabilis, foramen petrae, caverna maceriae, quae in cruce clavis et lancea perforata, tutissimum tibi contra hostes universos receptaculum, sua vulnera praeparavit. In quibus constitutus, et eis per patientiam communicans, et ipse ab hostium incursionibus tutus esse poteris, et eos viriliter propellere valebis. |
| 13 | Nam sine hoc munimine, nec solitaria reclusio, nec corporalis afflictio, nec ad longinqua transmigratio quidquam prodesse poterit, sed potius ad concertandum acriore adversarios stimulo concitabit. Unde et ipse Dominus, ut non mitigari, sed vehementius instigari solitudine, atque ieiuniis inimicum salutis humanae demonstraret et suos ad ei resistendum praepararet, non priusquam in desertum a spiritu duceretur, nec antequam XL diebus ac noctibus ieiunaret, diabolum ad se tentandum admisit. |
| 14 | Testes sunt et Patres antiqui, Antonius, Hilarion, Macarius et caeteri ob solitariam conversationem acrioribus adversarii impugnationibus fatigati. Nam claustralium communiter viventium cohabitatio castrorum ad pugnam ordinatorum multitudini videtur comparari, ubi quisque tanto securius adversus adversarium dimicat, quanto sibi vicinius adiutorium de commilitonis dextera sperat. |
| 15 | In illo enim praelio, non solum de sua quilibet praeliator virtute praesumit, sed etiam de aliorum dextra laevaque compugnantium viribus, quandoque magis quam de suis confidit. Laborant ibi singuli, et saluti suae insidiantes perimere, et coadiutores modis omnibus defensare. Nec minus intelligunt in morte sociorum periculum, quam in vita inimicorum sentiunt detrimentum. |
| 16 | At solitudinis singulare certamen tanto periculosius agitur, quanto serius alienum auxilium dimicans praestolatur. Quodque periculo accrescit, non ut in acie fieri solet, multi contra multos, nec ut in duello, unus contra unum; sed inusitato praeliandi more, solus contra plurimos et numero et virtute praestantes, dubia sub sorte contendit. |
| 17 | Idcirco, ut verbis beati illius et magni Patris Benedicti utar, illorum est hanc vitam arripere, qui bene instructi fraterna ex acie, ad singularem pugnam eremi sola manu, vel brachio divinae tantum virtutis solatio adiuti utuntur. |
| 18 | Et ideo oportet, charissime, ut Scriptura loquitur, sollicitum te ambulare cum Deo tuo, magnoque oneri validos humeros praeparare [Mich. VI], et illas in partes scutum fidei circumferre, in quas intelligis inimicum tela ignea iaculari. Frustra quippe illud dextro lateri tutando adhibebis, si ipse in laevum spicula intorserit. |
| 19 | In cāssum pectori antepones, si se ipse in terga couverterit. Hoc quare dicam, sapienter adverte. Habet hostis adversus unumquodque propositum familiaria tela, nec eisdem contra omnes iaculis utitur, sed variis contra diversos armis armatur. Aliis ille laicos, aliis monachos, aliis subditos, aliis praelatos, aliis otiosos, aliis negotiosos insidiis appetit et multiplici astutia, sed eadem nequitia adversus universos desaevit. |
| 20 | Inde est quod proprio solitarios, et maxime reclusos, bello persequitur, et velut ad singulare certamen provocatus, singulari in eorum interitum saevitia instigatur. Ingerit eis ex singularitate superbiam, ex otio desidiam, ex taciturnitate multiloquium, ex paupertatis timore avaritiam. Nam magnum et singulare esse, quod solitariae reclusionis professionem elegerit, quod aliorum amplas vias fugiendo, angustissimum iter assumpserit, quod eorum tepiditatem multo spiritus fervore evicerit, quod fere nullum huius propositi aemulatorem habeat, solitario laudator dolosus insibilat. |
| 21 | Item quia, secundum Scripturam, in desideriis est omnis otiosus [Prov. XXI], succedente desidia succedunt desideria: totum illud tempus, quod subtractum fuerat occupationibus, vanis noxiisque impenditur cogitationibus. Irruit praeceps agmen multiplicium tentationum, et velut in vacua et in vacante discurrens domo, turba vitiorum confusis clamoribus universa perturbat. |
| 22 | Concluditur intra cellulam mundus universus, et angustum septum vix unius hominis capax, multarum terrarum urbes regnaque complectitur. Fit quietissimum otium, turbulentissimum negotium, et cum nihil corporis sensibus nisi solitudo occurrat, familiari accessu, animae visibus se mundus cum suis omnibus repraesentat. |
| 23 | Nunc sibi iudiciale tribunal magnus eremita usurpat, nunc episcopalibus infulis caput exornat, nunc multis monachorum millibus praesidet, nunc quaelibet alia ecclesiasticae dignitatis officia pererrat, et se, cum pluribus prodesse maiore animae suae lucro potuerit, otiosum torpere deflens, propositique oblitus, omni labore laborosius ipsa sua quiete laborat. Nec innumera alia longe istis deteriora replico, quae miserum hominem, postquam semel hostibus terga dederit, exerto in eius necem gladio persequuntur, nec ante plerumque absistunt, quam de sanguine eius cruentas manus crudeles homicidae reportent. Sic furentibus intra mentis arcana variarum rerum affectionibus, cum nihil de cogitatis praeter vacuam cellulam anima teneat, prae taedio dormitans, ipsius miserabilis taedii non in Deo, sed in mundo, non in se, sed extra se quaerit remedium, pro quo maius incidit detrimentum. |
| 24 | Nam quia semel assumptum propositum eremitam deserere pudet, quaeritur occasio frequentis alieni colloquii, ut qui multa de se tacens tormenta patitur, aliorum saltem confabulationibus relevetur. Aperitur arcta reclusionis fenestra, et velut ad divinum oraculum confluunt examina populorum. Dat responsa divinus propheta omnibus, et quasi de singulis, si tacuerit, sit Deo redditurus rationem, universorum causas audit, examinat et discernit. |
| 25 | Ibi plene de diu meditatis animo satisfacit, et sicut post acerbam famem cibo famelicus reficitur, ita ille avidis morsibus confluentium rumoribus satiatur. Obserata quidem est ianua, vel forte lapidibus obturata; sed per angustum fenestrellae aditum recipit, quidquid per ostii latitudinem non admittit. Non intrant certe ad eum concurrentium corpora, sed penetrat et replet omnia, quae sola animum a recto proposito avocat, corporum cura. Exundat ab ore copia verborum, et longi stillicidio silentii de cisterna dissipata prorumpit. |
| 26 | Cumque de multis millibus singuli eius onustati sermone discedant, solus ille toti, si confluant, orbi, infatigatus leges promulgat. Talibus acedia remediis non curata, sed instigata, fortius ad tempus sopita resurgit, et ut febris acutissima paululum aquae rigore [frigore] lenita, demum velut ipsa medela saevior ad urendum insurgit. |
| 27 | Nec ante quiescere potest, quam ad semel expertum perniciosum remedium redeat, et rursum se sub religionis velamine, tumultuosis verborum occupationibus immisceat. Quia si forte ex sanctitatis reverentia, vel confiteantur homines servo Dei peccata sua, vel consilium ab eo, quia poenitentiam dare non potest, requirant, sive se orationibus eius ex devotione commendent, non solum se iam coelo dignum esse iudicat, sed etiam devotorum oblationes suscipere non recusat. |
| 28 | In quorum uno, spiritu superbiae, aliorum se metiens opinione decipitur; in altero, per eamdem superbiam, quae initium est omnis peccati [Eccli X], ad avaritiae idololatriam dolose inducitur. Nam qui penuriam professus fuerat, paulatim opes congregat; nec prius desistit quam alienis reatibus proprium penum farciat. Simulat ea colligens indigentiae supplementum, vel si quid suae necessitati superfuerit, indigentium adiumentum. |
| 29 | Vult dispensator fieri alienorum bonorum, qui possessionem abiuraverat propriorum. |
| 30 | Hac occasione Dei servus mammonae efficitur famulus, ut cum se fingit egenorum utilitati prospicere, cupiditati suae liberius valeat inservire. Ea de causa omnes ad subveniendum pauperibus exhortatur, ut dum Paulus ministrans sanctus esse creditur, Ananias fraudator nullatenus aestimetur. Hoc astu, tugurium pauperis fit regum gazophylacium, solitarii inopia Salomonis opibus antefertur, et de spelunca egestatis Indorum thesauri largissime profunduntur. Post, de cura pauperum ad culmina transfertur aedificiorum. |
| 31 | Inde subiecta omnia curiose perlustrat, fundamenta iacit, perpendiculum extendit, structurae suae longitudinem, altitudinem et latitudinem studiosus geometer dimetitur; ecclesias aedificat, urbes moenibus ambit, flumina pontibus obnubit, et se solum destruens, universa construit. Ita solitudinis professor in medio saeculi conversatur, cellula clausus inter frequentias populorum discurrit, nundinas et angiportus sollicitus mercator oberrat, fit ei requies tormentum, sessio labor, silentium poena, clausura infernus. |
| 32 | Sic, sic caecatus lumine mentis, claususque tenebroso carcere, rursus ad molam inquietudinis redit, utque Samson allophylis fit quondam fortis [Iudic. XVI], daemonibus eremita ludibrium. Haec tibi, charissime, pauca de multis, sed quae vehementius consimilis propositi homines perturbare solent, breviter ante cordis tui oculos reduxi, ut contra omnia quidem hostis tentamenta brachium fortitudinis exeras, sed adversum ista professionis tuae magis familiaria mala, magis cautus existas. |
| 33 | Praemissa enim munditia carnisque continentia, de qua vel in modico exhortari te superfluum iudicavi, licet nihil intentatum relinquere Satanas soleat, hac, inquam, praemissa et velut in fundamento virtutum firmiter collocata, quam Apostolus vocat sanctimoniam [Hebr. XII], sine qua nemo videbit Deum, paupertatis et verae humilitatis tibi est fabrica construenda, et quae ipsius coeli intima penetrent, altissima fastigia erigenda. |
| 34 | Nam, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V]. |
| 35 | Haec in Christo tuo, cuius crucem portas, cuius sepulcrum inhabitas, cuius in te resurrectionem exspectas, specialiter effulserunt. Haec in terris Deus homo ambulans, itineris sui vestigia hominibus dereliquit; per haec suis gradiendum esse, coelestis Magister ostendit. Pauper ille fuit, non habens ubi caput reclinaret [Luc. IX]; nec is per quem mundus factus est, mundum ingrediens propriam domum, in qua nasceretur, invenit, sed reclinavit eum mater in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio [Luc. II]. Pauper ille fuit, qui de censu regibus reddendo consultus, cum nihil apud hominem unde illum posset reddere invenisset, ad inexhaustos deitatis thesauros se contulit, et quod de domestica arca non potuit, de ore piscis hamo Petri Apostoli persolvit [Matth. XVII]. Pauper fuit, qui cum panis esset angelorum, pane saepe reficiebatur publicanorum. Pauper ille fuit, quem nunquam seges propria pavit, nunquam vitis ab eo culta potavit, nunquam gregis sui vellus protexit, nunquam pecunia, quae vel ex innumeris miraculis congregari potuisset, ditavit: qui nec coenaculum, ubi ultimum Pascha iam passurus cum discipulis manducaret, habuit, sed a patrefamilias mutuavit dicens. |
| 36 | Ubi est diversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? [Luc. XXII.] Sis et tu huius Dominicae paupertatis amator pariter et imitator, neque te propter aliorum necessitates, quantalibet pecunia implices, qui ne pro tuis indigentiis implicareris, omnes a te talium sollicitudinum nodo explicuisti. Faciant sibi qui te consuluerint amicos consilio tuo, imo Domini, de mammona iniquitatis, neque te habeant erogatorem suarum pecuniarum, quem esse existimant contemptorem propriarum. Quia si institerint, dent, si ita volunt, priori tuo, dent fratribus tuis, ut vel ad proprios usus ab ipsis retineantur, aut per manus eorum aliis distribuantur. Sed et si ipsi fratres tui institorem talium te esse praeceperint, et de paupertate tua sibi negotiari, non acquiescas, meamque auctoritatem coactioni eorum obiice, licet in his nullum sit periculum inobedientiae, in quibus ratio contradicit iustitiae. |
| 37 | Sit cella tua vacua pecunia, repleta iustitia, indigens opibus, referta virtutibus, ut quia non est conventio Christi ad Belial, ita exinaniatur rebus terrenis, ut possit in ea coelestibus locus esse thesauris. Nec ipsius corporis tui te nimium cura sollicitet, ne forte oculum in coelo defixum, rursum in terras respicere cogat, et semel corvina cupiditate cadaveri inhaerens, ad arcam redire contemnat [Gen. VIII]. |
| 38 | Praestolare post Deum a priore tuo sobrium victum, et non superfluum vestitum, quae, iuxta beatum Apostolum, ab eo consequens, his esto contentus [I Tim. VI]. Sic pauper, et pauper spiritu, pauperem Dominum tuum sequere, ut non tantum de egestate rerum, quantum de spiritus paupertate, hoc est humilitate, in ipso Domino glorieris. Noli ambulare in magnis, neque in mirabilibus super te, quia si te mirabilem putaveris, mirabilem in sanctis suis nequaquam admirari poteris. |
| 39 | Nam defixa mens in admirationem creaturae, nullo modo proficere potest ad considerationem rei increatae. Pondere enim, quo in inferiora demergitur, ad superna respicere prohibetur. Non tibi blandiatur propria solitudo, nec vilescat aliorum multitudo; sed omnibus te inferiorem et viliorem non solum lingua pronuntia, sed etiam intimo cordis crede affectu. |
| 40 | Hoc est plane, secundum Domini sententiam, esse mitem et humilem corde [Matth. XI]. Praepone vitam eorum vitae tuae, actus eorum actibus tuis, laborem eorum quieti tuae, opera eorum otio tuo, ut, dum alienos profectus attendis, de propriis operibus non extollaris. Cogita quanta illis non desint quae tibi adesse non possunt bonorum operum exercitia, quorum et si affectum habere valeas, effectum tamen ultra assequi nullatenus possis. |
| 41 | Es quidem, et tu iumentum Domini, sed clausus stabulo eius, recubas et ruminas pabula eius. Sunt illi equi fortes parati in diem belli, in quibus eques coelestis residens, fortiter expugnat et perimit principem mundi. Aguntur isti freno obedientiae, concitantur stimulis disciplinae; anheli et saepe latera cruentati viam mandatorum Dei discurrunt, nec, nisi cursu consummato bravium comprehendant, quiescunt. |
| 42 | Hi pondus diei et aestus non cellulis clausi, sed sub divo constituti tolerant, iugum obedientiae forti cervice sustentant, iacula iracundiae fortiter ab hostibus et proximis intorta, patientiae scuto repellunt. Qui nihil sibi de mundo, nec seipsos reservant, et sicut de simulacris legitur: Oculos habent et non videbunt, aures habent, et non audient, manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo [Psal. CXI]. Egentes, angustiati, afflicti, quibus interdum virtute obedientiae, nec ipsa bona operari licet, pro quibus plerumque ac si pro malis operibus poenas luunt. |
| 43 | Super haec omnia te quiescentem et feriatum mundus adorat, hos laborantes et fatigatos magno contemptus et amaritudinis calice potat. Hos tibi et omnem cuiuslibet religionis ordinem antepone, ut cum omnibus te postposueris, omnibus ab inspectore cordium praeponi merearis. Nam vocatus es ad nuptias, in quibus si ultimum elegeris locum, audies ab invitatore: Amice, ascende superius [Luc. XIV]. Sic angelo superbiae calcato, Christi tui paupertate ditatus, humilitate coelis altior factus, iam contra praemissum acediae spiritum armare et eum virili dextera, qua iam dictos prostraveris, elide. |
| 44 | Facilis erit eius subiugatio, frequentes de fortioribus hostibus victorias assecuto. Noli eo instante confugere ad perniciosa remedia, nec in hac parte morbo morbum curari aestimes; sed ea tibi adhibe medicamina, quae et laedere nesciant et festinata salutem efficacia reddant. |
| 45 | Oratione ergo primitus, quasi primo et praecipuo bono tam hoc quam caetera mala propellere consuesce, atque in ea totam mentis intentionem defige. Hac orantis corpore quiescente, vincuntur furentes aeriae potestates, hac tentationes validissimae fortissime superantur, hac infestantes cogitationes ut muscae importunissimae abiguntur, hac fugantur spissae Aegyptiorum tenebrae, hac infulget mentibus lumen invisibile, hac cordis oculus carnali adhuc crassitudine obvelatus coelestia rimatur, hac ipsum increatum et creantem omnia Spiritum, humanus, prout homini licet, spiritus contemplatur. |
| 46 | Huic coelesti theoriae te amodo victurum devovisti, propter hanc mundi latitudinem fugiens, angustiis te solitariae speluncae coarctasti, ne ab hoc intuitu mundanarum rerum te multiplex visio revocaret, corporeis oculis firmos parietes obiecisti. Inter quos clausus, nec aspectus hominum reformidans, quanto es ab illis remotior, tanto Deo adesto propinquior. |
| 47 | Seiunctus ab aliis illi adiungere, ut qui corpore a corporibus segregaris, spiritu spiritibus coniungaris. Ad hanc singularem orandi gratiam hortatur Propheta: Venite, ait, adoremus, et procidamus ante Deum; ploremus coram Domino qui fecit nos [Psal. XCIV]. Et Apostolus: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite [I Thess. V]. Et ipse Dominus: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem [Matth. XXVI], et ad cavendas, et ad repellendas tentationes, orationis bonum summum docens esse praesidium, et quia hoc supercoeleste donum in terris esse non potest perpetuum. |
| 48 | Nam et Ioannes apostolus dicit: Factum est silentium in coelo quasi media hora [Apoc. VIII], non mense, aut die, vel hora, nec ipsa etiam media, sed quasi media hora, ostendens magnum quidem profectum esse orationis, sed longum esse non posse tempus orantis. Oportet ut orationem meditatio sancta sequatur, in quam velut in pedissequam domina relapsa quiescat, de qua valentior quasi post quietem resurgat. |
| 49 | Sed quoniam et ipsa ut tota spiritualis, alio adhuc et inferiore sustentaculo indiget, lectionis divinae suffragium adhibeatur. Quo recreata, clauso quoque libro quod legerit, retractet et diu retracta orationi velut famula subministret. Sicut enim ignis adipe iniecto in maiores flammas pabulo pinguedinis suscepto erumpit, sic orationis fervor, meditationis atque lectionis sagina impinguatus, in largissimos divini amoris aestus consurgit. |
| 50 | Hae sunt deliciae filiorum regis, haec mensa a matre Sapientia praeparata, hae coelestes epulae, ad quas in plateis clamitans, parvulos, non magnos invitat, dicens: Si quis est parvulus, veniat ad me [Prov. IX]. Et deinde: Venite, comedite panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis (ibid.). Hunc panem, non nisi ab omnibus escis humanis ieiunus comedit; hoc vinum, non nisi omni alio potu abstinens haurit, quia qui carnalibus, secundum beatum Gregorium, voluptatibus pascitur, aeternarum deliciarum epulis indignus habetur. |
| 51 | Sed novi, charissime, quia et ista sunt ardua, nec est cuilibet facile in istis tantummodo studiis vitam transigere. |
| 52 | Sequatur ergo haec tria praecedentia opus manuum, ut cum spiritualibus rebus defatigata, carnisque pondere a summis in ima deiecta mens labitur, non ad vaniloquia hominum, sed ad beatum corporis exercitium convertatur. Plantari non possunt arbusculae, rigari nequeunt sata, neque aliquid ruralis operis exerceri, reclusione perpetua prohibente; sed (quod est utilius) pro aratro convertatur manus ad pennam, pro exarandis agris, divinis litteris paginae exarentur, seratur in chartula verbi Dei seminarium: quod maturatis segetibus, hoc est libris perfectis, multiplicatis frugibus, esurientes lectores repleat, et sic panis coelestis lethalem animae famem depellat. |
| 53 | Sic plane, sic verbi divini poteris fieri taciturnus praedicator, et, lingua silente, in multorum populorum auribus manus tua clamosis vocibus personabit. Clausus tenebris spelaeo tuo, et in codicibus tuis, terras ac maria peragrabis, in publicis ecclesiae conventibus lectoris ore verbum Dei de sublimi loco speculator inclamabis, in remotis claustrorum et domorum angulis illud idem servis Dei silentibus insusurrabis. |
| 54 | Professio te eremitam, devotio faciet evangelistam, ut quod per teipsum non potueris, tuis laboribus promerearis. Animet te ad hoc agendum non parvum laboris praemium, quod pro omnibus consequeris, quibus hoc laudabili studio subvenire potueris. Nam quotquot tuorum voluminum lectione superbiam prostraverint, luxuriam subegerint, avaritiam contempserint, iram domuerint, a quibuslibet malis vel caruerint vel poenituerint, ut manipuli sudoribus tuis collecti, aeternarum frugum tuarum horrea cumulabunt. Et dum cum vita hominis opera eius finiri soleant, et cum deficiente deficere, tu nec mortuus morieris, nec a vita deficiens a bono opere cessabis, quando operibus tuis ad vitam mortuos revocabis. |
| 55 | Tantoque tempore etiam post mortem tuam apud Deum extendetur lucrum operum tuorum, quanto, ut ita dicam, durare potuerit vita librorum tuorum. Quod si aut oculorum laesione, aut capitis dolore, aut forte taediosa assiduitate, vel nequiveris, vel nolueris hoc solo opere manuum esse contentus, aliis quoque operum exercitiis vices alterna, ad comenda vel purganda fratrum capita pectines apta, thecas acuum subtili manu et docto pede torna, vascula vinaria , quae iustitias vocant, vel similia concavare, et componere tenta. |
| 56 | Sed et si palustria prope sunt loca, mattas, antiquum monachorum opus, compone , super quas aut semper aut saepe dormias; quas quotidianis aut frequentibus lacrymis infundas, quas frequenti genuum coram Deo inflexione atteras; vel, ut beatus Hieronymus ait, aut fiscellam texe iunco, aut lentis canistrum plecte viminibus. |
| 57 | Istis et consimilibus studiorum sanctorum laboribus totum beatae vitae tuae tempus occupans, nec quantumlibet adversariis, quo se immergere valeant, vel in corde tuo, vel in cella tua spatium relinques, ut cum Deus virtutibus suis cuncta repleverit, nullus diabolo, nullus acediae, nullus reliquis vitiis locus supersit. Iam in nocturnis diurnisque officiis, non parva temporis portio consumetur, quibus tractim et intente, ut soli licuerit, canendis, tanto te maius necesse est studium adhibere, quanto non velut gratuitum in his obsequium Deo impendis, sed quasi debitum censum ut servus Domino reddis. |
| 58 | Hinc ad sacra redemptionis nostrae mysteria, his universis bonis corde mundato et manibus purificatis accede; et tantum salutis humanae remedium, te ipsum, secundum Apostolum, prius probans [I Cor. II], vel continua, vel frequenta. Invitat te ad haec ipse decor et opportunitas loci, quem te nuper demonstrante vidi, et, ut dignum erat, laudavi. |
| 59 | Ubi tu sacro altari assistens et cui assistas intelligens, mente tunc maxime in coelestibus conversare, et a mortalibus ipso quoque corpore seiunctus, immortalibus et beatis spiritibus totus coniungere. De ieiuniis et vigiliis, sive quibuslibet carnis exasperationibus, nulla a quolibet tibi est, ut mihi videtur, lex praefigenda, quoniam et propria complexio, et usus praeteritus, et praecipue talium rerum gratia tibi a Deo data vel danda nescitur. |
| 60 | Tu tibi, qui omnia intima et extima tua nosti, in talibus praeceptor existe; tu tibi eos terminos, quos transgredi non sit necesse, adhibe, hac ratione sollicite conservata, ut in his et in omnibus actionibus tuis discretionem virtutum omnium matrem sequaris, quae idcirco omnium mater dicitur, quia nisi eas ipsa ut filias mater nutrierit, statim cuncta virtutum soboles interibit. |
| 62 | Unde oportet te ita aequa lance vitam tuam moderari, ut ea carni subtrahas, quae eius possent militare superbiae, et ea illi tribuas, quae tantum necessitati satisfacere possint naturae. Cui si plus iusto concesseris, abundantia insolescens super se elevabitur; vel, si iusta negaveris, sub seipsam miserrime deiicietur. |
| 63 | Linguae autem quae alia regula indicetur, nisi ea quam Propheta sibi a Deo poscit, dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis? [Psal. CXL.] Qui, ut sancti Ecclesiae doctores dicunt, idcirco labiis suis ostium postulat, ut sicut ostium necessitate tantum aperitur et clauditur, sic oris tui ostium utilitati aperiatur, nugacitati vel vanitati claudatur. |
| 64 | Aperiatur fratribus ad aedificationem, claudatur ad obloquentium vel murmurantium detractionem. Aperiatur ad exhortationem supervenientium religiosorum, claudatur ad verbositatem curiosorum; et, ut breviter dicam, aut audiatur aliquid utile, aut dicatur; vel si ista non fuerint, silentii censura a solitario non rumpatur. |
| 65 | Et ut hanc viam mandatorum Dei non angustato, sed dilatato, iuxta Psalmistam corde, currere valeas [Psal. CXVIII] et perfectionis ac perseverantiae virtutem consequi, charitatis oleo lampadem mentis reple, et divini amoris flammam magis magisque quotidianis incrementis in teipso accende, quam nec aquae multae exstinguere valeant [Cant. VIII], nec flumina obruere queant. Hac dilectionis pinguedine dura cordis cervice lenita, iugum praeceptorum Dei, quod asperum prius putaveras, fiet suave; onus quod grave tibi videtur, fiet leve. Hac postquam imbutus fueris, erit tibi cella tua toto mundo latior, ieiunium refectio, vigiliae somnus, opus otium, labor requies. |
| 66 | Nec quidquam te gravare poterit, quem spes amorque aeternorum velut geminis alis ad coelestia sublevabit. Hanc charitatis latitudinem a supernis derivatam ad proximos usque extende, teque non soli tibi vivere reputes; qui pro omnibus, et si non ex officio, tamen ex ea quam dixi charitate, Deo assistere debes. Esto ut Moyses pro populo in his quae ad Deum sunt [Exod. XVIII]. Funde principaliter pro Ecclesia Dei devotas maxime hoc tempore preces, pro his qui ei praesunt, et secundum Apostolum, pro omnibus qui in sublimitate sunt [I Tim. II]. Pro religiosis congregationibus, et specialiter pro universis fratribus tuis Cluniacensibus, atque pro singulis, de quibus te unctio Spiritus sancti docuerit, auribus divinae pietatis importunus adesto, quodque, si praesens essem, facerem, genu flexo deprecor et mei omnium miserrimi memor esto. |
| 67 | Sic in cella reclusionis tuae vivifica clausus sepultura, Iesu Christo, sicut suprascripsi, consepeliaris, atque ut ille Ioseph et Nicodemi unguentis delibutus est, tu quoque iam dictis talium virtutum odoribus, ne putrescere sepultus possis, inungeris; quo nectare in coelum usque spirante, sacrificium in odorem suavitatis oblatum in conspectu Altissimi redolebis. |
| 68 | In hoc sepulcro, dum advixeris, erit vita tua abscondita cum Christo in Deo, quatenus post carnis mortem resurrectione carnis et spiritus subsecuta, cum Christus apparuerit vita tua, tunc et tu appareas cum ipso in gloria. |