Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XIX. [Charissimo, et iam speciali amico nostro] DULCIANO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem.]
| 1 | Quantum amoris affectum erga vos et olim et nuper maxime corde conceperim, utinam opere parere possem. Agnosceret profecto vestra prudentia quod ignorat, et meritis suis se qualemcunque amicum emisse, ipso rerum experimento probaret. Quem enim non emerent tanta pretia meritorum, tot charismata gratiarum, toties nobis et nostris impensa congeries beneficiorum? |
| 2 | Quem, inquam, non ad dilectionem vestri allicerent, imo compellerent, prudentia humilis, humilitas sublimis, scientia cauta, dulcedo compta, egregii mores, lingua polita, vita limata? Haec certe, quae omnes trahere debent, me quoque iustitiae instrumenta traxerunt, ut vestri memoriam in pectoris mei arcano altissime recondam, nec eam quolibet casu ab intimis meis avelli permittam. |
| 3 | Ea de causa, et vos ipsum mihi quandoque in Christo uniri opto, ut de illorum numero esse possitis, quos iuxta Prophetam, Deus inhabitare facit unanimes in domo [Psal. LXVII]. Quia si istud ad praesens vos forte differre plurima impedimenta coegerint, hoc saltem mihi poscenti animus amicus non neget, ut si non vos, tamen alterum vestrum, hoc est unum de filiis, Deo, a quo eum accepit, non tam donet quam reconsignet. |
| 4 | Si hoc donum per manum meam Cluniacensi Ecclesiae feceritis, erit ille mihi in filium, vosque per eum, ut confido, promerebimini Patrem habere Deum. Super hoc quid sitis acturus, nuntio vel litteris suspensum certificate. |