Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XVIII. [Cum dulcedine recolendo, cum honore nominando, domino et Patri] ALTONI [Trecensium episcopo, frater] PETRUS [Cluniacensium humilis abbas, se ipsum totum.]
| 1 | Ad partes Arvernicas tenaci negotiorum unco, paschalibus adhuc feriis instantibus, tractus, nuntium beatitudinis vestrae, quem Cluniaco direxistis, Silviniaci multis iam diebus me sustinentem inveni. A quo cum litteras laetus suscepissem et in eis me de adventu vestro, sicut condixeramus, certificari sperarem, subito pro spe desperatio, pro gaudio moestitia exorta est, cum eum, cui mox occurrere festinabam et quem iam ad fores meas pulsare credebam, necdum suae domus limina excessisse cognovi. |
| 2 | Cumque excusationibus subsequentibus animi mei molestiam utcunque lenire studerem, diu conatus non potui, quia insufficientes, ut salvo amore vestro irasci liceat, ad omnia inveni. Quid enim? Etsi, ut litterae sanctitatis vestrae sonant, praecepto domini papae communis Collecta facta est, si nulli parcere potuit cura exactoris; si propter aridissimam receptorum exiguitatem, in hortum descensum est; si proprii fructus comesti, hoc est, de proprio quod deerat aerario suppletum, nunquid his exactis via exclusa est? |
| 3 | aut nusquam postea iter patuit? An quoquam progrediendi nulla deinceps facultas fuit? An omni itinere frequentato, solum Cluniacense iter invisum et velut barbaricis gladiis cruentum, fugiendum visum est? Ita plane, ita hoc iter mihi vitare videmini, ac si venienti latro iugulo immineat, leo insidians secus viam lateat, flammivomo hiatu draco praedam, iam iamque rapturus insistat. |
| 4 | Sed estote, estote, inquam, securus; nec latro timendus, nec leo metuendus, nec draco, Deo meque comitante, formidandus est. Sed quid rursum persuadere conor? quid iterum exhortari molior? quid demum meam frustra operam insumere nitor? Spes mea, quae me saepenumero fefellit, ne sperare toties negata debeam, vehementer cogit. Sed tamen charitatis, quae nescit exstingui, ardore denuo suscitata, adhuc clamare non desinit, et quousque optata consequatur, requiescere nescit. Clamoribus igitur continuis ad ostium amici instare deliberat, ut si non eo quod amicus eius est, propter improbitatem tamen eius surgat, et det ei [panes] quotquot habet necessarios, [Luc. XI]. Unde multo vehementius quam ante institerat, instat; et ut certum adventus vestri tempus designetis, summopere precatur. |
| 5 | Exspectat enim vos vestra Cluniacus, quae nullatenus plene laetabitur, quam praesentibus et spiritualibus vestris benedictionibus repleatur. Esse nostrum, super quo amicitiam vestram sollicitari cognovi, prosperum esse sciatis, tuncque nihil cumulo gaudiorum deesse, cum, Dei gratia largiente, vos nobiscum contigerit adesse. |