Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XVII. [Summo pontifici et nostro speciali Patri, domino papae] INNOCENTIO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, fidelem obedientiam.]
| 1 | Exsecrabile facinus, puniendum flagitium, inauditum nostris saeculis scelus, de nece eorum qui pro iustitia usque ad sanguinem restiterunt, ad aures pietatis vestrae credimus pervenisse. Dolendum quidem de morte eorum quos sacrilega homicidarum crudelitas innocentes peremit; sed multo magis dolendum quod condignam impietatis suae poenam, necdum illa, plusquam belluina, crudelitas invenit. |
| 2 | Ecce enim qui a conspectu hominum iam perisse debuerant, cruentis mentibus et adhuc sanguinem distillantibus manibus, de impunitate sibi blandiuntur et quasi de bello triumphum reportaverint, unde confundi debuerant, gloriantur. Quorum impunitas arma caeteris ministrat furoris, ut, sicut post Aurelianensem subdecanum ad domnum Thomam Parisiensem, quia prior inultus remanserat, persecutorum gladius se convertit; ita etiam post hunc ad alios transeat, et pari sententia clericos, canonicos monachosque involvat. |
| 3 | Quoniam igitur regalis gladius in tales nimium obtusus est, rogamus, et omnes legem Dei zelantes nobiscum deprecantur, ut episcopalis, imo spiritualis gladius, quod est verbum Dei, secundum Apostolum, non sit alligatum [II Tim. II], ut eo percussi moriantur peccato, vivant autem Deo. Hac de causa nuper in partibus nostris, archiepiscoporum, episcoporum, abbatum ac multorum religiosorum et sapientium personae congregatae sunt, et consilio habito in huiusmodi sacrilegos severitatis sententiam protulerunt. Confirmet ergo, si placet, apostolica auctoritas, quod ab eis bene actum est; suppleat, si quid minus severe decretum est, ut et impii debita ultione puniantur, et ab eorum imitatione caeteri deterreantur. De caetero quam reverendae vitae sit, quamque fidelis apostolatui vestro domnus Rothomagensis archiepiscopus fuerit, quantumque pro pace vestra laboraverit, non est necesse vos instrui, quem plene de his omnibus instructum credimus. |
| 4 | Supplicamus igitur paternitati vestrae, ut ita paci eius et iustitiae provideatis, quatenus et Deo possit reddere quod Dei est et Caesari quod Caesaris est, ut, si fieri potest, et divinae censurae non displiceat et maiestatem regiam non offendat. |