monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XV. ADELAE , PETRUS <<<     >>> EPISTULA XVII. INNOCENTIO, PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XVI. [Charissimo in Christo fratri et germano] PONTIO [Fratri et germano Pontio qui postmodum ex monacho factus est abbas Vizeliacensis, epist. 17, lib. II, et epist. 4 et 6, libri tertii.], [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem, quam sibi.]

1 Conquereris me tui oblitum, germanitatis immemorem, nihil tibi ex multo tempore iam scripsisse, et maiestatem meam humilitatem tuam contemptui habuisse. At ego silentii mei ita iustissimas causas reputo, ut vix culpam effugiam, si vel nunc loqui tentavero. Ut enim taceam, quae optime nosti, mundi tumultus, rerum occupationes, causarum implicationes, quibus me catenis saepe constrictum vidisti et gemuisti, quae satis a scribendo excusare me possunt; illud modo tantum in lite versetur, quod frater ex Deo, quod germanus ex carne, quod intimus ex affectu, a me ut perfuga recessisti, ut dolosus evasisti, ut fur matutinus, ne dicam nocturnus, me contempto, inviso, insalutato fugisti.
2 Fuerat cohabitatio tua mecum fere decennalis; quo toto tempore, quanta inter nos de divinis collata, quam fervens de spiritualibus sermo, quam frequens de praesentium contemptu collatio, qualis de aeternorum appetitu cohortatio fuerit et ipse nosti et ego non in toto oblitus sum. Efferbuerat inter nos eo ardore fervor charitatis, ut qui te solo impulsu naturae coeperam diligere, iam non te nossem nisi ex Deo, et in Deo amare.
3 Erat mihi ad te recursus ab humanis et a marinis fluctibus, in te velut in portu tutissimo quiescebam; et ruinam mundi assidue minitantem, quasi hostis mei interitum prophetantem, laetus audiebam. Miserias tam meas quam aliorum deplorantem, et, Parce, Deus, inclamantem, hilaris et aggaudens auscultabam, et non inani vanitate, sed devota charitate eadem inclamabam. Erat turris in qua manebas, mihi turris fortitudinis a facie inimici, de qua in hostium ora frequenter spicula iaculabamur et nos ipsos ab eorum iaculis valli nostri munimine tutabamur.
4 Haec et multa his similia rerum spiritualium instrumenta, qui contempsit, qui abiecit, qui calcavit, fidei desertor, amicorum proditor, naturae contemptor, nunquid litteris meis dignus est? nunquid epistula mea recreandus est? nunquid nuntio meo visitandus est? Est, est, meo iudicio gravi poena dignus et omni venia indignus.
5 Sed admiscenda est iudicio misericordia et sic demum danda induigentia, si is qui a nobis contemptor exiit, satisfacturus redierit. Laudo quidem in te amorem pretiosorum martyrum Christi, ad quorum adoranda sepulcra fugisti, quae ego etsi corpore absens, tamen spiritu praesens toto mentis affectu, colo, suscipio, adoro. Sed eam charitatem spernere non debuisti, pro qua conservanda magni illi testes Dei, praefulgida sidera coeli corpora tradiderunt, sanguinem effuderunt, vitam ipse Creatori omnium impenderunt.
6 Non debuisti, inquam, vivens perdere, quod illi nec mortui perdiderunt. Ne ergo ultra scribas mihi: Dilige diligentem te; sed scribe: Dilige contemnentem te, et ama deserentem, et sequere fugientem. Scripsisti etiam mihi de tunica transmittenda. Egone illi tunicam mittam qui me non indiget, qui sibi sufficit, qui, secundum Apostolum, iam dives factus est et sine me regnat? [I Cor. IV.] Cur exigit vestem meam, qui deseruit tectum meum?
7 An illa iniuria merebitur praemium, cui extremum debetur supplicium? Hic, hic plane exclamandum esset: Parce, Deus, ubi maxime laeditur iustitia eius. Sed mittam, mittam tunicam, ne imputetur avaritiae, si lex servetur iustitiae. Eam tamen volo interponi legem, ut ea suscepta, aut domum, ut dixi, redeas, aut nullam ultra tunicam a me, vel pallium quaeras.
8 Et ut me in ultimo non ludo, sed serio loquentem audias, hortor plane ut redeas, quia nunquam contraria contrariis, sed semper similia similibus conveniunt. Monachum monachis, clericum clericis, laicum laicis cohabitare, nec ordines proprios confundere decet, ne forte iuxta poetam, Humano capiti cervicem pictor equinam, (HORAT. De art. poet. vers 1.) iungere videaris, et mulierem formosam superne in atrum piscem desinere cogas.
9 Nec ego sacros Ecclesiae ordines, quos unum vera fides, et sincera charitas facit, sibi contrarios dico, sed propter vestium, ciborum, consuetudinum varietatem in eadem domo sibi non congruere iudico. Audio etiam Apostolum dicentem: In qua vocatione vocatus es, in ea et permane [I Cor. VII]. De orationibus dominis meis tantis, totque sanctis martyribus pro me a tua charitate exhibitis, gratias plurimas ago et ut quandiu ibi fueris et semper fiat, supplex magis corde quam voce imploro.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XV. ADELAE , PETRUS <<<     >>> EPISTULA XVII. INNOCENTIO, PETRUS
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16