| 1 | Quoniam de obitu semper dilecti nostri domini regis Anglorum [De obitu regis Anglorum. Henrici primi fratris Adelae, summique Cluniacensium benefactoris, qui iuxta Rothomagum obiit anno Christi 1135 die prima Decembris.], nihil adhuc dilectioni vestrae mandavimus, causa haec fuit, quoniam et multus moeror, quo nondum nos expedire possumus, hoc prohibuit, et tantae calamitatis nos primos relatores esse, non immerito piguit. Verum, quia si quid scimus, vos scire placuit, noveritis nihil nos aliud adhuc noscere potuisse, quam per octo dies in quadam villa iuxta Rothomagum, lecto eum decubuisse, domnum Rothomagensem archiepiscopum ei assidue adhaesisse, munitum ab eo omnibus ecclesiasticis sacramentis, in optima poenitentia, et fideli confessione quarto Nonas Decembris de saeculo migrasse. Corpus eius, sicut disposuerat, Rothomagum delatum [Corpus eius Rothomagum delatum, etc Ex dispositione testamentaria, qua cor et cerebrum suum in Pratensi Northm. coenobio, corpus autem Badingis in Anglia sepeliri voluit. Guillelmus Neubrigensis libro primo, capite tertio De rebus Anglorum: Corpus, inquit, eius cerebro et intestinis eiectis, salitum, coriisque insutum a Northmannia in Angliam delatum, et apud Radingum in monasterio, cuius ipse devotus fundator largusque ditator exstiterat, sepultum est. Unde et Arnulphus Lexoviensis ei talis epitaphii concinendi materiam hausit: Henrici, cuius celebrat vox publica nomen, Hoc pro parte iacent membra sepulta loco. Quem neque viventem capiebat terra, nec unus Defunctum potuit consepelire locus. In tria partitus sua iura quibusque resignat Partibus, illustrans sic tria regna tribus. Spiritui coelum, cordi cerebroque dicata est Neustria, quod dederat Anglia corpus habet. Hinc patres animumque trahens, sed forte apud illos Editus, hic gladium, sceptra gerebat ibi. Quem decedentem cum nox extrema Novembris Solvisset, secuit prima Decembris eum.] et inde a Rotberto comite filio [A Roberto comite filio suo. Naturali scilicet, non legitimo, Henricus enim rex geminam tantum ex Mathilde religiosa regina coniuge sua suscepit sobolem, hoc est filiam materni nominis, quam iam nubilem primum Henrico imperatori Romano, postea Gaufrido comiti Andegavensi despondit, et filium Guillelmum dictum Angliae et Northmanniae haeredem, qui dum e Northmannia in Angliam transmitteret anno salutis 1120, luctuoso naufragio submersus est. Verum ex concubinis et pellicibus variis plures alios in sexu dispari liberos genuit, quorum omnium maior Robertus nuncupatus comes Glocestriae factus est, et ex Sibylla uxore sua multos et ipse natos reliquit.] suo apud Radingas [Apud Radingas. Radingae, sive Radingum in singulari, monasterium ad Tamesim flumen, quod praefatus Henricus rex in honore beatae Mariae construxit anno 1130, et Hugoni cuidam e coenobio Cluniacensi accito regendum sub abbatis nomine commisit.] tumulandum, Angliam versus deportatum est. |
| 2 | Northmannia tota civilibus et externis iam bellis fremit. De statu regni transmarini, nihil adhuc certi audivimus. Nam qui nobis haec retulerunt, citissime a Northmannia aufugerunt. Misimus tamen iam cursores duos, unum domno Rothomagensi, alium domno Wintoniensi [Domno Wintoniensi. Henrico, qui et ipse monachus Cluniacensis fuit, ut alibi pluribus annotabitur.], qui festinanter quidquid de eis et ab eis cognoverint, nobis in proximo renuntient. |
| 3 | Pro regis defuncti aeterna salute tanta constituimus, quanta nunquam Cluniaci pro alio constituta sunt. Quid vos pro eo agere debeatis, superfluum est, ut nobis videtur, mandare. |