monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XI. INNOCENTIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XIII. ODONI , PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XII. [Venerabili et dilecto nostro domno] GUILLELMO [Ebredunensi archiepiscopo] [Guillelmo Ebredunensi archiepiscopo. Ad quem et epist. adversus Petrobrusianos haereticos. Est autem Ebredunum Alpium Cotiarum et Maritimarum provincialis, vel archiepiscopalis civitas, Reiensi concilio celebris, quam geographi veteres Ebredunum appellant, vulgo Embrun.], [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem.]

1 Si querela locum inter amicos habere posset, non satis conqueri possem de amico, a quo non dico munus aliquod maximum, sed ipsum mihi colloquium, ipsa est visio denegata. Quia si haec merces amicitiae est, ferendum patienter est. Aut si forte monachalis humilitas sublimitati pontificali viluit, non secundum gradus diversos mirum est, sed secundum amicitiae privilegium magnum miraculum est.
2 Neque enim vetus amor honorum sentit vicissitudinem, qui in omni casuum permutatione integram semper novit amico servare fidem. Igitur si huic nostrae querimoniae, vobis honestum, nobis utilem vultis finem imponere, quod prius neglexistis, nunc saltem implere curate. Venite ergo ad nos cum praesenti nuntio, ut per istum expietis quidquid ante deliquistis, et quem verbis promisistis, re amicum ostendatis.
Petrus Venerabilis HOME