| 1 | Superfluum quidem est, Patrem pro filiis, pastorem pro ovibus, Petrum pro Ecclesia deprecari. Sed quoniam saepe ab aliis libenter animus audit, quae etiam per se facere concupiscit, atque ad ea quae iam facere delectatur, quandoque magis aliorum suggestionibus provocatur; idcirco ego sublimitatis vestrae, etsi humilis, tamen devotus filius, pro Aurelianensi Ecclesia [Pro Aurelianensi Ecclesia. Aurelia Carnutum civitas ad Ligerim, quam Sidonius Aurelianensem urbem primus appellavit epist. 15, lib. VIII. Dicebatur enim antea Genabus, et qui negant hoc, habent opposita veri vestigia apud Caesarem et multa alia argumenta, sicut ait vir in omni scientia doctissimus Iosephus Scaliger in Notitia Galliae. Glaber Rodulphus Aurelianam vocat cap. 5 lib. XI, ubi et hanc eius etymologiam ac descriptionem exhibet: Fuit namque praedicta civitas antiquitus, ut est inpraesentiarum, regum Francorum principalis sedes, regio scilicet pro sui pulchritudine ac populari frequentia, nec non et telluris ubertate, perspicuique irrigatione fluminis. Ex Ligere quippe sibi congruo etiam flumine agnomen habet inditum, diciturque Aureliana, quasi ore Ligeriana, eo videlicet quod in ore eiusdem fluminis ripa sit constituta, non, ut quidam minus cauti existimant, ab Aureliano Augusto, quasi eam ipse aedificaverit, sic vocatam; quin potius ab amne, ut diximus: quod rectius veriusque illi congruit.] paternam pietatem convenio. |
| 2 | Rogo, ut amore crucis Christi, cuius nomine et vexillo eadem Ecclesia singulariter gloriatur, eius calamitatibus subvenire dignemini, ut quae passionibus Christi per patientiam, secundum Apostolum, communicans [I Cor. |
| 3 | Videtur insuper hoc iam superna dispositio velle, quae corda cleri et populi exitiabiliter, ut nostis, hactenus divisi, ut audivimus, sic insperata commutatione univit, ut nec in tanta multitudine reperiatur qui non integro corde domini Heliae venerabilis abbatis Sancti Sulpitii, viri equidem religiosi, prudentis et litterati electionem voluerit [Heliae abbatis S. Sulpitii electionem voluerit. Henrico I Aurelianensi episcopo defuncto, clerus et populus, antea discordes et divisi, commutatione facta cordium, unanimiter hunc Heliam abbatem S. Sulpitii elegerunt, qui et ab Innocentio II papa, rogante Petro nostro Clun. abbate, confirmatus est et post confirmationem aliqua etiam iura monachis Cluniacensibus apud Hienvillae Ecclesiam, prioratus S. Martini de Campis membrum, Deo servientibus concessit, ut in hoc eius diplomate continetur. In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum esse volo omnibus sanctae Dei Ecclesiae curam gerentibus, tam futuris quam praesentibus, quod ego Helias, Dei gratia Aurelianorum episcopus, precibus Domini nostri nobilissimi regis Francorum Ludovici, et Gaufridi venerabilis Carnotensis episcopi apostolicae sedis legati, et archidiaconorum nostrorum, Henrici videlicet praedicti regis fratris et Algrini, concedo monachis S. Martini de Campis apud Hienvillam Deo servientibus, in ipsius Hienvillae ecclesia, quae eorum est, duas partes oblationum quae ad altare capellani offeruntur, vel per manus capellani ipsius recipiuntur et omnes candelas et omnes panes sine parte capellani et duas partes omnium lessorum [gallice, legs] mobilium rerum. Terra vero, si donata vel dimissa fuerit, monachorum erit. Duas etiam partes sponsalium et iniuramentorum. Et in Novaevillae Ecclesia, quae similiter ipsorum monachorum est, medietatem de cunctis oblationibus et annualibus festis duas partes panum et candelarum, sicut iampridem habuerunt tempore praedecessoris mei bonae memoriae Ioannis. Quod ut ratum et inconcussum permaneat, sigilli nostri auctoritate confirmo, Actum Aurelianis, anno ab Incarnatione Domini 1142, Ludovico Iuniore, anno eius quinto.], laudaverit, confirmaverit. Quoniam igitur longus esse refugio, consulo pariter et deprecor, ut tantis tantae Ecclesiae infortuniis finem celerem imponatis, et quod a Deo factum videtur, vos Dei vicarius in isto confirmetis. Sentiant, si placet, sibi apud vos prodesse preces humilitatis meae et locum quem apud gratiam vestram me habere suspicantur, utrum sic se habeat, laudandi operis effectu monstrate. |