| 1 | Si verborum multitudine, quod de te cupio, assequi me posse sperarem, multis chartulas verbis implere satagerem. Sed quia regnum Dei ad quod te invito, non est in sermone, sed in virtute [I Cor. IV], virtus tibi divina est invocanda, virtus animi exerenda, ut quaelibet tibi ad salutem obstantia forti adnisu animi exsuperes, et non per latam et spatiosam viam, quae ducit ad mortem, sed per angustam, quae ducit ad vitam [Matth. VII], tibi esse gradiendum agnoscas. |
| 2 | Quae arcta incipienti, paulatim proficienti dilatabitur, ut timori amore succedente, quod modo forte desperas fieri posse, te magis animo quam voce cantantem audiam: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum [Psal. CXVIII]. Viriliter ergo age et confortetur cor tuum, nec mollescat oblectatione rerum cito periturarum, cui promittitur omnimoda iucunditas aeternorum. |