monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA VIII. PETRUS STEPHANO <<<     >>> EPISTULA X. PETRO, PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA IX. [Dilecto filio suo magistro] PETRO [Dilecto filio magistro Petro. Pictaviensi monacho, quem et alibi Petrum a S. Ioanne vocat, et amanuensem, sive notarium ac scribam suum fuisse docet inferius epist 25 et 26 et libr. IV epist. 17.], [frater] PETRUS [humilis abbas Cluniacensium, oculum videntem et aurem obedientem.]

1 Laboranti tibi, fili dilectissime, in saecularis litteraturae scientia, et gravi humanorum studiorum fasce onustato misertus, cum nullam labori mercedem, nullum oneri tuo levamen videam, te tempus inaniter consumere ingemisco. Si enim vere philosophanti hic solus et certus finis est, ubinam vera beatitudo consistat agnoscere et agnitam adipisci, ut ea adepta de misero possit esse beatus, nec beatitudo valeat dici cui boni aliquid deest, summum autem bonum beata aeternitas est: quis dicere audeat eum philosophari, qui universis laboribus suis non ad aeternam beatitudinem, sed ad aeternam miseriam tendit?
2 Sudaverunt in huius beatitudinis inquisitione antiquorum ingenia, et quod altissime reconditum latebat, velut de occultis terrae visceribus multo conatu eruere contenderunt. Hinc artium adinventiones, hinc multiplices argumentationum perplexiones, hinc sectarum in invicem compugnantium infinitae dissensiones, quarum aliae in corporum voluptatibus, aliae in animi virtutibus beatitudinem constituebant, aliae supra hominem quaerendam esse censebant, aliae aliud asserentes omnibus contraibant.
3 Hos errare et quod in supernis celabatur, in imis quaerere et mendacii confusione mortales in terris falli, Veritas de coelis intuens, eorum miseriae condolens, de terra orta est; et ut a talibus videri posset, similitudine carnis peccati assumpta, his et similibus malis laborantibus clamavit, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis; et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos [Matth. XI]. Et quia eos profunda veritatis ignorantia teneri vidit, magisterii voce assumpta, subiunxit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (ibid.). Et cum in montem conscendisset, aperte non tantum ubi vera beatitudo invenienda esset, sed etiam qualiter ad eam perveniendum esset edocuit, et omnium beatitudinem investigantium curiositatem compescuit, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V]. Ecce sine Platonicis meditationibus, sine academicorum disputationibus, sine Aristotelicis laqueis, sine philosophorum doctrinis, inventus est locus et via beatitudinis.
4 Sileat ergo humana praesumptio, audito divino magisterio. Conticescat falsitas, quia docet Veritas. Deserat docentis cathedram homo, quoniam ad docendum residet Deus homo. Beati, ait, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Quid igitur, charissime, scholas oberras? quid et doceris et docere conaris?
5 Quid per millia verborum, quid per multos labores inquiris quod simplici sermone, quod parvo labore, si volueris, assequi poteris? Quid inani studio cum comoedis recitas, cum tragoedis deploras, cum metricis ludis, cum poetis fallis, cum philosophis falleris? Quid iam non philosophiae, sed quod pace tua dictum sit, tantam stultitiae operam impendis? Stultitiae, inquam. Nam et hoc veri philosophi dictum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam mundi? [I Cor. I.] Curre ergo, fili mi, ad propositam tibi a coelesti Magistro, totius philosophiae unicum fructum, regni coelorum beatitudinem, quam adipisci non poteris, nisi per veram spiritus paupertatem.
6 Verus enim, ut supra dixi, Magister totius mundi scholae praesidens, et cathedras falsa docentium evertens, pauperem spiritu dixit esse beatum, quoniam ei esset summa beatitudo reposita, hoc est regnum coelorum. Aggredere viam paupertatis, qua itur ad beatitudinem regni coelestis. Viam, inquam, aggredere paupertatis, non tantum corporeae quantum spiritualis, non tantum rerum quantum humilitatis, non tantum carnis quantum mentis.
7 Eris tunc verus philosophus Christi, cum in te stultam fecerit ipse sapientiam mundi. Nam si secundum eumdem Apostolum volueris esse sapiens, stultus esto ut sis sapiens, neque te logicae garrulitatem, physicae curiositatem, vel aliud quidlibet scire glorieris, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum. Quia si ipso donante esse merueris, erit de te gaudium angelis Dei, qui gaudent super uno peccatore poenitentiam agente [Luc. XV]; erit et sanctis hominibus multa laetitia, quia dum gaudet unum membrum, congaudent omnia membra [I Cor. XII]. Erit et mihi super omnia iucunditas, qui te quasi unicum filium suscipiam [excipiam], lacte pietatis alam, gremio amoris confovebo, inter Christi parvulos educabo, inter tironum multitudinem armis coelestibus armabo et ad spiritualem militiam quantum licuerit animabo, tecumque pariter contra hostem pugnabo. Aderit supernum auxilium, ut in castris coelestibus pariter militantes hostem vincamus, vincentes coronemur, et veraciter philosophantes, ad philosophiae debitum finem, beatam aeternitatem scilicet, pertingamus.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA VIII. PETRUS STEPHANO <<<     >>> EPISTULA X. PETRO, PETRUS
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9