monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA VII. ATONI PETRUS <<<     >>> EPISTULA IX. PETRO , PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA VIII. PETRUS [humilis Cluniacensium abbas,] STEPHANO [presbytero iurisperito, salutem.]

1 Longam epistulam fecisti, sed non bene in ea, cum iurisperitus appelleris, rhetoricam conservasti. Quod si ignoranter, indulgendum; si scienter, contumaciae imputandum. Placandum, non exasperandum iudicem in oratione artis regulae praecipiunt. At contra, litterae quas misisti improperia sonant, contumelias redolent, minas spirant.
2 Tali suadela nihil unquam nisi ab invitis impetratum est. Precibus, non minis, obsequiis, non contumeliis, solet quod petitur impetrari. Nihil igitur a nobis tali remedio te consecuturum speres. Insipide enim et indocte perorasti, dum eum quem placare etiam commotum debueras, benevolum ante et beneficum irritasti.
3 Accede ergo magis ad contra nos insurgentes et adversum nos te non minimis, sicut scripsisti, praemiis invitantes, nec perdas promissum ab aliis lucrum, a nobis non recepturus nisi quod litterae promeruerunt, et iustitia dictaverit responsum.
Petrus Venerabilis HOME