Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA VII. [Venerabili domino et unanimi nostro] ATONI [Trecensi episcopo, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, quod sibi.]
| 1 | Gaudeo et immodice gratulor non ita me a mente vestra excidisse, ut suspicabar. Putabam etenim diutino illo ac monstruoso silentio vestro me posthabitum, et facili mobilitate vestri animi statum a pristinae charitatis stabilitate mutatum. Sed cum nuper missa reverentiae vestrae amicabilium querelarum epistula rescriptum exspectarem, ut secundum eius tenorem de cordis vestri dubio iudicarem, praevenit illum non omnino sopita dilectio, seque adhuc spirare paucis quidem sermonibus, sed magnis affectibus indicavit. |
| 2 | Quod me, ut dixi, valde laetificatum, et velut ex quadam desperatione in spem reductum, ad rescribendum super his quae scripsistis breviter animavit. Mandastis siquidem ut charissimum filium nostrum Petrum a cura Gaiensis monasterii absolverem, et eum alio ad Deo serviendum dirigerem. |
| 3 | Nos vero quoniam magis ex ipsius vos corde quam ex vestro locutum, ipsis etiam litteris indicantibus, cognoscimus, atque ipsius non vestrae voluntati scribendo satisfecisse, vestrae potius voluntati, quam litteris obtemperare decrevimus. Remittimus ergo eum dilectae paternitati vestrae, quatenus eum non ut annuum, sed, ut perpetuum; nec ut tantum vivum, sed ut etiam scripsistis, mortuum priorem in aeternum possideatis. Sic ergo eum commendatum habete, ut nec eum rediisse, nec nos eum remisisse poeniteat. Quando ad partes Aquitanicas ivimus, per vos iter agere proposuimus; sed propositum nostrum itineris acceleratione ac temporis brevitate intermittere coacti sumus. |
| 4 | Sed, praeeunte misericordia Dei, quod tunc non potuimus, in proximo implere curabimus, nec prius parietes domesticos revisemus, quam de mutua in Domino praesentia gaudeamus. Exspectabitis ergo alium adhuc nuntium nostrum, per quem certum ad vos mandemus adventum nostrum. |