Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA VI. [Venerabili domino et charissimo Patri] ALTONI [Trecensium pontifici, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, sanctorum pontificum gloria et honore coronari.]
| 1 | Spes mutui colloquii, et exspectatio diu desideratae vestrae confabulationis, quam in proximo me adepturum confido, animum post litterarum vestrarum lectionem in verba prorumpere volentem compescuit, aggerem rationum iam comportatum dispersit, fontis venam iamiamque profluere nitentem, velut obice indito, obturavit. |
| 2 | Nam vane me laborem impendere, tempus insumere reputavi, si, quod pectoris tui sacrario familiari collocutione communicare possem, litterario opere notum facere maluissem. Quod nisi mentis meae conatibus obviaret, dicerem forsitan myrrhae et aloes, ut verbis vestris utar, plusquam libras centum non frustra me misisse. Sicut enim talibus remediis amato ne putrescat subvenitur corpori, sic ego languescenti, ne paulatim difflueret, paravi subvenire amori. |
| 3 | Sed et si amor incorruptus myrrha mea et aloe non eguit, devoti tamen cordis obsequium contemni non debuit. Licet enim de Domini corpore Psalmus Deo dicat: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem [Psal. XV], et hoc divina virtute, non aromatica factum fuisse nemo sapiens dubitet, tamen Ioseph et Nicodemus, qui talibus unguentis Dominum inunxerunt [Ioan. XIX], fructum devotionis suae apud eum minime perdiderunt. |
| 4 | Ita et ego unguentis quidem meis etsi nihil inviolato amori contuli, ea tamen exhibendo affectus mei devotionem ostendi. Nec incongrue, qui mel et favum dulcium sermonum, ut epistula vestra testatur, mittere solebam, nunc austeriorum verborum myrrham et absynthium misi, quia et de Sponsa in Canticis dictum legi: Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua [Cant. IV]. Et de Sponso: Labia eius distillantia myrrham primam [Cant. V]. Labia ergo non semper mel, sed aliquando etiam myrrham distillant, quia loquentes pro rerum qualitatibus quandoque dulcia, quandoque mordentia verba dispensant. |
| 5 | Exinde delectabile totius epistulae vestrae iter iucundo animo ac pede libero incedebam, cum subito in funem argenteum offendi, eoque gressibus implicatis pene corrui, et nisi ab amico, non a doloso quolibet extentum intellexissem, exclamare volui: Et funes extenderunt in laqueum; iuxta iter scandalum posuerunt mihi [Psal. CXXXIX]. Putastis enim, quando dixi, funis argenteus ruptus est, me pecuniam cogitasse, et, quia a dando manus vestra cessasset, ruptum funem dixisse. |
| 6 | Sed quomodo de verbis meis talis vobis innasci potuerit intellectus, quomodo tam sinceri animi mei dicta opinio vestra tam prave potuerit interpretari, non satis mirari sufficio. Pene, pene, ut dignum esset, adversus amicum stomachando dicerem, nisi excedere formidarem: Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum [Matth. VI]. Non ego, non ego talis, etsi multum inutilis, non ego, inquam, talis qui deserviam mammonae; non ego amicus pecunia redemptus, non ego de illis qui tandiu diligunt quandiu accipiunt, qui avaritiam magis quam iustitiam colunt, qui amicitiam propter pecuniam conservant. |
| 7 | Non sunt, non sunt tales amicorum nomine honorandi, sed cupidorum ignominia detestandi. Absit, absit a me talium consortium, quos non tantum divina sapientia, sed etiam mundana prudentia exsecratur! In tales poeta ironice invehitur, dicens: O cives, cives, quaerenda pecunia primum est. Virtus post nummos. |
| 8 | (HORAT. Epist. lib. I, epist. 1, vers. 53, 54.) |
| 9 | Et alibi non iam deridens, sed quod verum est, pronuntians, ait: Vilius est argentum auro, virtutibus aurum. (HORAT. ibid., vers. 52.) |
| 10 | Gratis venerandam paternitatem vestram et semper dilexi, et in aeternum Christi charitate donante diligam, quia, secundum Apostolum: Non quaero quae vestra sunt, sed vos [I Cor, XII]. Vos, inquam, quaero; de vobis non de pecunia peritura in sempiternum gaudere concupisco, gaudio illo quod iuxta Domini sententiam, nemo tollat a nobis [Ioan. XVI]. Quod dum sumus in corpore, dum vacat nobis, dum est tempus acceptabile, dum sunt dies salutis [II Cor. VI], providere satagamus. Antequam, ut Salomon ait, rumpatur funis argenteus, et recurrat vita aurea, et conteratur hydria super fontem, et spiritus revertatur ad Deum qui fecit illum [Eccli. XLV]. Ecce quid in fune argenteo intellexi, non scilicet ligamen aliquod, vel metallum, sed praeclarum charitatis vinculum, quo anima Ionathae alligata est animae David [I Reg. XVIII], et de quo Apostolus: Ante omnia, inquit, mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quod est vinculum perfectionis [Coloss. III]. Sed quia iam proposita brevitas, et proximum, ut iam dixi, colloquium finire verba praecipiunt, reprimendus est stylus, ut quod hic minus scribitur, ibi latius disseratur. |