monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9 > 3 > 20 > 6 > 25 > 17 > 15 > 13 > 11 > 22 > 1 > 4
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA III. AIMERICO , PETRUS <<<     >>> EPISTULA V. ATONI PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA IV. [Totius reverentiae et dignitatis viro, vere sacerdoti Dei,] HUGONI [Rothomagensium archiepiscopo] [

Hugoni Rothomagensium archiepiscopo. Infra lib. VI, epist. 32. S. Bernardus epist. 25, et Arnulfus Lexoviensis episcopus fol. 18, qui et ipsi tale posuit Epitaphium: Inter pontifices speciali dignus honore Hic nostrae carnis Hugo resignat opus. Consignata brevi clauduntur membra sepulcro, Non tamen acta viri claudit uterque polus. Quidquid dispensat et compartitur in omnes, Gratia contulerat praestiteratque viro. Fecundos igitur virtutum copia fructus Fecit, et ultra hominem est magnificatus homo. Tandem post celebris felicia tempora vitae, Sustulit emeritum flebelis hora senem. Par, Martine, tibi consorsque futurus eamdem. Sortitus tecum est commoriendo diem.

Scripsit autem et idem Sugerio abbati S. Dionysii epistolam unam, et alia etiam multa reliquit suae doctrinae monimenta, quorum unum super haeresibus in Armorico tunc scatentibus necdum impressum Alberico Hostiensi episcopo dedicavit epistola brevi, quae studioso viro domno Martino Marrier accepta referenda sic habet.

«Sanctae Romanae Ecclesiae filio Alberico Hostiensi episcopo quamsaepe sedis apostolicae legato, peccator Hugo Rothomagensis utcunque sacerdos.

Reverende Pater, etc. Est epist dedic. ad librum De haereticis sui temporis. Vide in Hugone ad an. 1164.

]
, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, sanctorum sacerdotum honorem et gloriam.]


1 Mandavit nobis reverenda charitas vestra, in fine litterarum suarum, quatenus esse charissimi fratris et filii vestri Guillelmi rescriberemus vobis. Nos autem in ultimo quasi de re contemptibili eius mentionem facere refugientes, in primis, ut dignum est, eum ponimus, quem nequaquam in superno ordine novissimum locum iam tenere speramus.
2 Delatus sancto desiderio suo, et laudabili studio vestro, ad pauperis Martini diversorium, dici non potest quo gaudio exsultaverit, quantas Deo gratias egerit: quod post tam longos terrarum circuitus, ad patris sinum filius, ad nutritoris gremium alumnus redisset, atque in eius manibus extremum se fundere spiritum speraret.
3 Hoc gaudio cum venimus, exsultantem invenimus. Adaucta est ei tanta de adventu nostro laetitia, ut iam pene totius incommodi oblitus, seipsum vix caperet, et, nisi lectus, quo decumbere cogebatur, aegrum proderet, vultus et gestuum alacritas sanissimum indicaret. Visitatum se a Deo, datum sibi esse supra quam petiisset aut intelligeret, ad se venientibus, et singulis et omnibus fatebatur.
4 Nihil sibi iam deesse, securum se misericordiam Domini praestolari, vocationem suam non iam timere, sed optare, assidue protestabatur. Quotidiana a nobis visitatione frequentatus, peccata confiteri, Deo gratias agere, fratrum se orationibus commendare non cessabat. In huiusmodi studiis constitutum, cum eum paulatim viribus extenuari, ac magis magisque debilitari cerneremus, a domno Vizeliacensi abbate eum inungi, ac sacri corporis viatico refici fecimus.
5 Deinde Salvatoris adveniente nativitate, post auditam missam sacra rursus communione confortatus, ad diem usque sancti Ioannis evangelistae sensim corpore deficiendo pervenit. Qua die cum post Vesperas more solito ad eum visitationis gratia cum fratribus venissem, valdeque aggravatum vidissem, sumpto ab Ecclesia Dominico corpore, manibus eum propriis coelesti pane cibavi. Post paululum, loqui cessavit.
6 In quo silentio a media nocte inchoato per totam sequentem diem perdurans, vespertina hora nil iam terrenum sentiens, loqui omnibus nobis admirantibus cum quanto poterat clamore huiusmodi verba coepit: Domine, miserere, chare Domine, miserere, Domine, misericordiam, et, ut nobis videbatur, aliquando: Martine domine, miserere.
7 In hac diutina et non interpolata misericordiae invocatione, die sanctorum Innocentium, innocens anima nobis omnibus astantibus et orantibus miserias mundi excessit, et, ut dignum est credere, ad misericordiam, quam devote toties flagitaverat, pervenit. Cuius corpus in claustro infirmariae ante capellam beatae Matris misericordiae a nobis honorifice, ut decebat, sepultum, gloriam resurrectionis inde per Dei gratiam suscitandum, exspectat: et interim pro requie spiritus, sui repraesentatione ad intercedendum quoslibet transeuntes invitat.
8 Ad ultimum notum vobis facio clericum, quem in obsequium beato huic fratri vestro dedistis, iniunctum officium ita fideliter et devote implesse, et, licet alieno servitio, nostram intantum gratiam acquisisse, ut et si omnes ei defuerint, nos deinceps nullatenus possimus deesse. Pro quo sanctitatem vestram rogamus, ut eam fidem experiatur a vivis quam studuit servare defunctis.
9 Scripsit super eo paternitati vestrae beatus ille in extremis agens, cuius ultimis precibus et quasi testamentariis litteris aliquid negare, non dico vestrum, sed nec aliquorum bonorum est.
Petrus Venerabilis HOME