Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA III. [Venerabili et charissimo nostro domno] AIMERICO [sedis apostolicae cardinali et cancellario] , [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem.]
| 1 | Doleo, et non parum contristor, quod sicut negotiis nostris, et quorumdam aliorum expediret, morari vobiscum aliquandiu in curia, corporis fragilitate et contrarii aeris qualitate prohibente, non possum. Sic natura mea universa Italicae regionis elementa simul et alimenta sibi nociva quam maxime sentit, ut illuc ire mortem, redire vitam arbitretur. Unde frequentius in causis emergentibus, vices meas litteris meis committo, ut per eas expleam quod per me non valeo. |
| 2 | Rogo igitur sinceram erga me iam ab antiquo amicitiam vestram, ut in negotio praesenti (quod meum non nisi ex charitate est) ipsa magis quam ego charitas audiatur, et probatae veritati magis quam mihi scribenti credatur. In partibus nostris, quod vos ex parte nosse existimo, sic rerum ordo mutatus, sic pax ecclesiastica inter plurimos perturbata est, ut corporis Christi membra contra se invicem insurgant, et velut si digitus oculum eruere minetur, vel manus pedem abscindre tentet, ita se intestina discordia vastant, et non tam gladiis quam odiis, non tam percussoribus quam cupiditatibus insectantur. |
| 3 | Et quod amplius perversum est, minoribus maiores, subditis praelati monachis episcopi, sic infesti sunt, ut non sicut pastores gregem pascere, sed sicut vere secundum Evangelium mercenarii [Ioan. X], ad lanam tondendam, et lac emulgendum toto adnisu intendere videantur. Haec querela cum multorum monachorum adversus multos episcopos sit, Anianensis tamen monasterii contra Biterrensem episcopum nuper importabilem querelam accepimus, Quam si per singula explicare tentavero, nimius vel forte taediosus apparebo. |
| 4 | Ad quod vitandum, tacendi consilium assumpsi, pro universis, quae diffusius enumerare potuissem, breviter deprecans, ut fratres illos ad vos venientes benigne audiatis, et exaudiatis, et ut spiritualis monasticae religionis defensor, Anianense monasterium nobile, et, ut ipse vidi, religiosum, tam pro salute animae vestrae quam quia sub tutione apostolica ab antiquo constitutum est, a tantis oppressionibus eruatis. |