monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9 > 7 > 37 > 19 > 26 > 31 > 20 > 16 > 27 > 29 > 10 > 4 > 7 > 2
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA PRIMA. INNOCENTIO , PETRUS, <<<     >>> EPISTULA III. AIMERICO , PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA II. [Singulariter venerando et specialiter amplectendo, domino et Patri suo] MATTHAEO [Albanensi episcopo] [Matthaeo Albanensi episcopo. De familia Cluniacensium, ad quem etiam lib. II, epist. 11, S. Bernardus epist 21, et de quo ipse rursus fusissime lib. II, Miraculorum, cap. 4, 5, 6, et seqq.], [F.] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem, quam promisit Deus diligentibus se.]

1 Audiens nuntios vestros, legens litteras vestras, agnoscens indeficientem erga nos amorem vestrum, erubesco quod nihil dignum tanto affectui compensare valeo, nihil tantae charitati sufficiens retribuere me posse cognosco. Nihil plane, quia, etsi universa nostra vobis impenderem, nec sic digna rependerem. Ut enim Salomon ait in Canticis: Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam [Cant. VIII]. Nihil est ergo quantum ad istud omne quod habeo, et ideo nihil in istis meritis vestris condignum invenio.
2 Est tamen aliquid quod non nihil esse videatur. Si charitate non ficta diligens diligatur, hoc certe tam magnum est quam magna et ipsa charitas est. Hanc reverentiae vestrae, prout valeo, integro corde rependo: unde iam aliquid vobis retribuisse confido. Statum nostrum, super quo sollicitam dilectionem vestram agnovi, a benigno Salvatore benigne atque pacifice disponi noverit, praeter quod Hispania morte regis Aragonensis novis motibus turbata, quibusdam monasteriis nostris consimilem perturbationem minatur. Reliqua per fratres nostros Petrum et Beroardum domno papae vobisque nota fecimus.
3 Sed quod eis festinantibus et nobis occupatis tunc mandare nequivimus, nunc litteris praesentibus intimamus. Domnus Trecensis episcopus [Domnus Trecensis episcopus. Hato, vel ut alii scribunt Ato, monachus et ipse Cluniacensis, ad quem idem saepe postea.], ut nostis charissimus noster, paratus est, ut dicit, dare nobis in Ecclesia sua unam praebendam [

Paratus est dare nobis in Ecclesia sua unam praebendam. Et certe dedisse constat ex duobus eiusdem Hatonis diplomatibus, quorum unum iam descripsimus pagina 1407 huius Bibliothecae: alterum e Chartulario Trecensis ecclesiae depromptum, et beneficio viri docti Nicolai Camuzatii nobis exhibitum, sic habet: In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Hato divina miseratione Trecensis Ecclesiae minister humilis, omnibus Catholicae matris Ecclesiae filiis in perpetuum. Amicis Sponsi, vicariis Iesu Christi hoc potissimum incumbit, hoc prae omnibus est necessarium, ut sponsam Agni immaculati, quam sanguine proprio sibi vindicavit, quibus possunt modis confovendo studeant creditae dispensationis honorificare ministerium. Eapropter cum Ecclesia Trecensis in diebus sacerdotii nostri, defectu et indigentia servitorum suorum miserabiliter esset attrita, pie compassi fuimus, non sine multo moerore, non sine multa cordis angustia. Antiqua enim famosioris Ecclesiae nobilitas data erat in contemptum, gloria in confusionem, filiorum frequentia, super quorum assiduitate iucundari consueverat, versa erat in solitudinem forinsecus quidem quos habebat canonicos, non quae Dei, sed quae sua erant quaerentibus, debiti servitii honorem matri suae nequaquam reddentibus. Participato itaque cum sapientibus personis consilio, post multas et a compluribus annis protractas canonicorum nostrorum postulationes, statuendo, statuimus assentientes quod fecimus confirmante religioso ac venerabili viro Alberico Hostiensi episcopo, sedis apostolicae legato: ut qui de caetero in Ecclesia nostra canonicarentur, nisi ad Ecclesiae servitium stationarios seipsos exhiberent nihil de praebendali beneficio praeter 20 solidos annis singulis acciperent, exceptis duntaxat Cluniacensibus, quibus ad praefati legati petitionem in Ecclesia nostra praebendam concessimus. Praeterea adiiciendo adiicientes prohibuimus ne unquam ulterius quacunque occasione vel pro qualibet persona de communitate fratrum singularis fieret, vel daretur alicui praebenda. Hoc autem totum ut non solum inter praesentes, sed etiam apud futuram posteritatem ponderis sui tenorem irrefragabiliter obtineret; auctoritate Dei, et domini legati, et nostra, voce propria, fratribus universis corde et ore consentientibus, anathematis sententiam in eos promulgavimus, qui quocunque tempore, quocunque modo, quod pietatis intuitu decrevimus permutarent, aut (quod absit!), in irritum revocarent, salva nimirum apostolicae Maiestatis reverentia. Praesentem itaque paginam ad nostrae constitutionis munimentum sigillo domini legati, et nostro proprio, et communi fratrum sigillo confirmantes roboravimus, subscriptis personarum quae inter fuerunt, et approbarunt, nominibus.

Signum Domini Alberici legati
S. Hatonis episcopi
S. Theobaldi abbatis S. Columbae Senon.
S. Guillermi de S. Martino
S. Errardi de S. Lupo, et
Hugonis de Criciaco abbatum
S. Balduini Noviomensis decani
S. Odonis praepositi.
S. Manassae, item Manassae, Odonis, Falconis archidiaconorum, et
Burdini, Guarneri, Stephani presbyterorum.
S. Petri, Droconis diaconorum.
S. Tegerii, Petri, Guerrici, Hilduini subdiaconorum.

Actum Trecis in solemni capitulo, anno ab Incarnatione Domini 1145.

Gibuinus cancellarius scripsit et recognovit.

Verum postea Stephanus abbas Cluniacensis, praebendam illam Henrico Trecensi episcopo, praefataeque Trecensis Ecclesiae capitulo, consentiente Theobaldo Cluniacensi priore, reddidit; et in recompensationem Henricus comes Trecensis dedit Ecclesiae Cluniacensi in annuis reditibus XII libras Pruvinenses, ut ex sequentibus etiam archivorum Ecclesiae Trecensis instrumentis palam est. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego Stephanus Cluniacensis abbas, venerabili Henrico episcopo et Trecensi capitulo, eorumque successoribus in perpetuum. Dignum est, et officio aequitatis conveniens, transactiones et pacta . . . . . . . . . . . . transigentium voluntatibus constituta, ne processu temporis in oblivionem deveniant, fidei committere litterarum. Eapropter praebendam quam Cluniacensis ecclesia in ecclesia vestra habebat, vobis assentiente capitulo [conventu] nostro concedimus, et donamus, et reddimus absque omni reclamatione libere in perpetuum possidendam, et cui volueritis assignandam. Vir autem nobilis, et Ecclesiae Dei specialiter devotus Henricus Trecensis comes Palatinus dedit Cluniacensi Ecclesiae in eleemosynam in annuis reditibus duodecim libras Pruvinensis monetae, utrique Ecclesiae liberaliter providens . . . . . . . . . . . . dum, et Trecensis ecclesia praebendam suam recepit, et Cluniacensis propter hoc nihil amittit, imo et melius de beneficio communiter consequitur, quod et fructuosius et sibi congruentius esse non dubitet. Retribuat ei qui retribuere potest, et qui in causa, imo et causa est, Dominus Deus. Ne autem nihil mutaretur vel deperiret, sigillo nostro munire curavimus, etc. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1164, regnante Ludovico Francorum rege, anno XXXI regni eius.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Ego Theobaldus Cluniacensis prior, et totus eiusdem Ecclesiae conventus, Henrico Dei gratia Trecensis Ecclesiae venerabili episcopo, et toti eiusdem capitulo in perpetuum. Quoniam quidem . . . . . . . . . . . . transigentium pacta et conventiones ne oblivione possint deleri, litteris et sigillis gaudet insigniri, et sic ratum credit esse quod tenet. Nos id quod dominus abbas Cluniacensis Stephanus precibus pii et gloriosi comitis Henrici de praebenda, quam habebamus in ecclesia vestra, fecit, videlicet quod eam vobis reddidit, cui volueritis assignandam, et laudamus et concedimus, et confirmamus: et licet contra consuetudinem ecclesiae nostrae, amore tamen comitis dicti, sigilli nostri munimine roboramus. Quia autem providentia suae discretionis saepe nominandus comes, ne preces eius nos in aliquo gravare viderentur, apud Sanctam Margaretam de Campania beneficium duodecim librarum, sicut eius charta continetur, ecclesiae nostrae singulis annis statuit reddendum, etc. Actum est hoc anno 1165 regnante piissimo rege Francorum Ludovico.

]
, sicut Carnoti vel Aurelianis antiquitus datae sunt [

Sicut Carnoti et Aurelianis antiquitus datae sunt. De Cluniacensium in Ecclesia Carnotensi praebenda reperitur, et hoc Alexandri papae IV rescriptum in Cluniacensi Chartulario, quod ex celeberrimi praesidis Thuani bibliotheca nobis humanissime suppeditatum est.

De praebenda quam habent Cluniacenses in Ecclesia Carnotensi.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Clun. salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis, etc. Vide in Alexandro III, ad an. 1181.

]
, ut redditu illius multa, quam non ignoratis.
4 Cluniaconsium fratrum indigentia relevetur. Hoc si secundum Deum fieri potest, rogo ut per vos fiat. Sin autem, nec totum mundum lucrari, quolibet animae periculo volo. Constantinus presbyter, Cluniacensis hostis, et antiqui schismatis auctor, cumulo malorum priorum etiam recens periurium adiecit, et die causandi cum Stephano in praesentia nostra suscepta, me inscio, sicut audivi, Pisas profectus est, ut solitis mendaciis curiae nostrae iudicium subterfugiat. Super quo per vos domno papae intimari peto, ne presbytero nostro iudicium Ecclesiae nostrae, a qua nil laesus est, subterfugere liceat.
5 Nam si aliter fieret, et a tam vili persona tantam Ecclesiam deformari permitteret, plusquam ad praesens dicere possim, Cluniacenses suos quod tamen salva maiestatis eius reverentia dictum sit, perturbaret. Abbas Bonaevallis [Abbas Bonaevallis. Forsan Hugo, ad quem sanctus Bernardus epist. 351.] quae iuxta Carnotum est, cum quampluribus honestis et sapientibus viris, ut asserit, Cluniacum venire disponit, si per consilium sapientiae vestrae licentiam recedendi a domno papa impetrare potuerit.
6 Nostis enim causas, quibus irretitus diu a suis retineri non possit. Unde et super hoc litteras sibi mitti precatur. De statu domni papae et vestro, quem prosperari tam pro communi utilitate, quam pro vestra requie, avidissime desidero, mihi quod est remandate, ut cognitis quae circa vos sunt, aut congaudeam, aut collaborem.
Petrus Venerabilis HOME