monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1
>>> Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA II. MATTHAEO , PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA PRIMA. [Summo Ecclesiae Dei Pastori, et nostro speciali Patri domino papae] INNOCENTIO [Domino papae Innocentio. Huius nominis secundo, qui electus est anno 1130 et ad quem saepius alias scribit libris, I, II, III et IV.], [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, devotissimae humilitatis obsequium.]

1 Dominus Burdegalensis archiepiscopus [Dominus Burdegalensis archiepiscopus, Gaufridus, ad quem ep. 12, lib. IV, ubi plura de eo.] inter caetera bona sua, quae et ipse non ignoratis, multo erga vos fervens amore, per partes nostras nuper transitum fecit, et de prosperis successibus vestris nos non minimum laetificavit. Et quoniam ob reformandam pacem Ecclesiae Dei totam vos operam impendere, omne studium adhibere, nullum laboris periculum renuere retulit, motus sum animo ad vobis scribendum, quia corpore non poteram ad collaborandum.
2 Doleo quidem, et non parum, teste illo quem fallere non possum, contristor, quod sine me labores tantos hoc maxime tempore toleratis, sed fragilitas cerei vasculi mei tanta est, ut, sicut saepe expertus sum, ad Italiae soles prius pene cogatur liquescere quam incipiat apparere. Vidistis ipse, qualiter hac de causa nuper apud Pisas et vobis inutilis, et mihi ipsi importabilis eram, ut nisi cito recedere festinassem, vitam simul et negotia terminassem. Ea sola et tota causa est, quae me tandiu vobis absentem facit.
3 Quae si aut removeri, aut temperari utcunque posset, nihil me de reliquo a paternitatis vestrae vestigiis avellere, nulli casus filium a paterno latere abrumpere praevalerent. Interim quod possum facio, et his litteris charitativa praesumptione, et filiali devotione admoneo, ut Ecclesiae Dei onera, quae nostris diebus non humana, sed divina censura humeris vestris imposuit, viriliter supportetis, neque quantalibet laborum diuturnitate fatigemini, quoniam qui in vobis solo spiritu suo universam Ecclesiam univit, et totum pene orbem pedibus vestris subiecit, paucissimos, qui supersunt, inimicos subiiciet, et nomen catholicum super omne nomen haeresum et schismatum, ut assolet, attollet.
4 Unde constanter, ut hactenus, vos habete, quoniam nunquam effectu frustrari potest ea oratio qua Christus pro Petro oravit, ut non deficeret fides eius; sed potius ipse lapsos erigeret, trepidos confortaret, dubios confirmaret [Luc. XXII]. Habetis cum tota Ecclesia vobis a Deo commissa, et me in membris Christi ultimum, vestramque pariter Cluniacum, qui quandiu fuerit spiritus in naribus nostris, ad obediendum, ad collaborandum, fortassis etiam ad commoriendum parati erimus.
5 Nulla certe mutabilium rerum permutatio nos mutare, nulla varietas variare, nihil nos a pastore, nihil a Petro, nihil a Christo, quae omnia in te uno habemus, separare poterit. Sit ubicunque occurrerit habitatio vestra, manebit ubique vobiscum obedientia, et devotio nostra, quoniam et secundum poetam, . . . . . Veiosque habitante Camillo, Illic Roma fuit . . . . . (Lucan. 5,28-29), et Petrus in carcere, Clemens in exsilio, Marcellus in catabulo, non minus quam Laterani Ecclesiae praefuerunt, et oves Christi eis ut veris pastoribus obedierunt.
6 Recordamini Ecclesiam semper laboribus crevisse, passionibus multiplicatam esse, tolerantia cuncta resistentia evicisse. Adaugeat vobis spem perfectae victoriae, ipse iam elapsus numerus annorum, quia qui per septem annos feliciter contra Dei adversarios dimicastis, in octava resurrectionis, velut post devictos inferos, Alleluia cantabitis, et Ecclesia quae post Christum suum de torrente in via bibit, propterea exaltabit caput [Psal. CIX].
Petrus Venerabilis HOME