Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS XII. [Quod lex Christianorum legi Moysi non est contraria.]
| 1 | MOYSES. Hactenus de singulis tuae crudelitatis partibus sufficienter disputatum est, sed in disputationis exordio unum adhuc dixisti, videlicet quod hora baptismatis tui apostolos credidisti de qua credulitate quid sit mihi postulo responderi, utrum scilicet eos bonos et sanctos credas tantummodo viros exstitisse, vel quod praedicarunt verum fuisse, et quod ipsi crediderunt te etiam credere. |
| 2 | PETRUS. Utrumque profecto credo ego, et eos sanctos fuisse, et verum per omnia praedicasse, et quod praedicarunt, operor pro meo posse. |
| 3 | MOYSES. Iam in laqueum decidisti, de quo non poteris expediri. Cum enim in principio de lege quaesissem Moysi, si eam ut ab ipso data est observares, quam transgressus esse videbaris mihi, tu quidem eam te complere, veraciter observare, et per rectissimas eius semitas recto gressu incedere respondisti. Ille etiam quem Christum dicitis, eam per omnia conservavit, sicut testatur ipse cum dicit: Quia legem non solvere, sed adimplere veni [Matth. 5]. Apostoli autem quos te asseris credidisse, eam dissolverunt, et praeceptis eius alia contraria praeceperunt [Gal. 4]. Quare, cum eorum illud dicis, unum quid et eius contrarium credere videris. |
| 4 | PETRUS. Apostoli sane veri discipuli Christi fuerunt, et quidquid praedicarunt per Christum utique fecerunt, et legem Moysi non solverunt, sed adimplerunt |
| 5 | MOYSES. Et quomodo scire poterimus quod per Christum illam praedicarunt, cum notum sit quod nullam nisi post mortem eius praedicationem fecerunt? |
| 6 | PETRUS. Quomodo autem inde possemus dubitare, cum sciamus eos nihil aliud quam Christum et praecepta eius praedicasse? Quod enim et eum et eius praecepta praedicarunt, argumentum est quod ipsi ut eius fidem dilatarent, diversas et longinquas terras nudipedes petierunt, sitim, famem, nuditatem, frigus simul et calorem, angustiam et laborem, flagra et occisionem ob eius confessionem fere omnes pertulerunt. Nam quomodo haec pro eo potuissent sustinere, et praeceptis eius contrarii vel inobedientes existere? |
| 7 | MOYSES. Si, ut dicis, nec a Christo dissenserunt apostoli, nec Christus in aliquo a lege Moysi, cur ergo Moysi contrarii fuerunt apostoli? |
| 8 | PETRUS. Et in quo invenientur contrarii? |
| 9 | MOYSES. In cunctis. |
| 10 | PETRUS. Nimium dixisti. Ipsi enim ieiunium, eleemosynam ac misericordiam praedicarunt, Deum super omnia et proximum ut se diligi praeceperunt, homicidia, fornicationes, furta, testimonia falsa, invidiam, et alia vitia quae ratio abhorret, et Moyses prohibet, ipsi etiam prohibuerunt [Ephes. 5; Rom. 6]. Quomodo ergo dicis quia Moysi in cunctis contrarii fuerunt? |
| 11 | MOYSES. Si in supradictis Moysi consenserunt, quare in quibusdam aliis ab eodem discordarunt? |
| 12 | PETRUS. In quibus? |
| 13 | MOYSES. Primum est quod circumcisionem, quam et Abrahae et Moysi Deus praecepit, et Christus etiam quem dicitis circumcisus fuit, apostoli postposuerunt, quin et fieri prohibuerunt [Gal. 5]. |
| 14 | PETRUS. Prius de hac circumcisione quare et ad quam utilitatem praecepta sit intueri debemus, et tunc iustum an iniustum sit quod apostoli fecerunt, melius agnoscemus. |
| 15 | MOYSES. Placet. |
| 16 | PETRUS. Dic tu ergo, circumcisio illa quam utilitatem credis poterat afferre, vel quare fieri praecepta est octava die? [Gen. 17; Levit. 12.] |
| 17 | MOYSES. De octava profecto die causam nullam nisi placitum Dei scio. Utilitatem autem afferebat, quia salvationis erat occasio. |
| 18 | PETRUS. Ex verbis igitur tuis perpenditur quod quilibet quavis die circumcisus sit salvabitur, et ita incassum et absque proficuo die octava fieri iubetur. Sed et aliud quaerere placet. Circumcisio illa utrum alia re ad salvationem indiget, vel ipsa sola salvatione conferre valet? |
| 19 | MOYSES. Alia utique indiget, quia ad salvationem perfectam, praeter circumcisionem, legem Moysi compleri oportet, et modum quo fiat potes audire, si placet. Si enim quis et circumcisus fuerit, et legem totam fideliter custodierit, procul dubio salvus erit. Si vero circumcisus erit, et legem in quibusdam non observare praesumpserit, supplicia quidem pro transgressione sustinebit, sed inde tamen ad salvationem transibit. |
| 20 | Quod si totam legem servaverit, circumcisus autem non fuerit, per nulla, quae patiatur supplicia salvari ullatenus poterit. |
| 21 | PETRUS. Unde vobis huiusmodi credulitas venit, cum nec Abrahae nec Moysi Deus illud unquam promiserit, nec propheta ullus hoc unquam dixerit? |
| 22 | MOYSES. Nos illud quippe intelligimus ex verbis quae ad Abraham dicit Dominus: Masculus, inquit, qui non circumcidetur carne praeputii sui, disperiet anima illa de genere suo [Gen. 17]. Per hoc enim innuitur quod qui circumcisus fuerit non peribit, imo salvabitur. |
| 23 | PETRUS. Secundum huius auctoritatis tuae explanationem, ille, qui decima septimi mensis die non ieiunaverit, licet circumcisus sit, nullam tamen habebit salvationem. Sic enim scriptum est in Levitico: Omnis anima quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis [Lev. 23]. Quod, si propter hoc peribit, circumcisio procul dubio non valebit |
| 24 | MOYSES. Hoc certe videtur ratio. |
| 25 | PETRUS. Quid ergo dicis de Adam, Seth, Enoch, Mathusale, Noe et filio eius Sem, et aliis multis quos nequaquam circumcisos, et tamen fuisse credimus salvatos? |
| 26 | MOYSES. Siquidem, antequam circumcisio praeciperetur, fuerunt, et ideo sine ea salvari potuerunt. |
| 27 | PETRUS. Et quid dices de Iob et sociis eius, qui post circumcisionis praeceptum exstiterunt, et licet incircumcisi tamen salvi fuerunt? |
| 28 | MOYSES. Quippe de gente illa non fuerunt, cui datum erat circumcisionis praeceptum. |
| 29 | PETRUS. Quid itaque praedictos omnes fecit salvos? |
| 30 | MOYSES. Nescio revera, sed puto quia bona fides sua, et quibus utebantur sacrificia. |
| 31 | PETRUS. Quid igitur dicis de Ismael, cui praecepta est circumcisio, lex non, et cuius progenies usque hodie circumciditur? Nunquid enim per circumcisionem illam salvantur? Sed dices quia sic, tunc sola circumcisio confert salutem, absque legis Moysi complemento. Si vero dices non, tibiipsi contrarius eris, cum superius dixeris, circumcisionem causam esse salvationis. |
| 32 | MOYSES. Ratio est quod dicis. |
| 33 | PETRUS. Quid item iudicabis de mulieribus Iudaicis quae nequeunt circumcidi, et tamen creduntur salvari? |
| 34 | MOYSES. Ideo quidem salvantur, quod de hominibus circumcisis nascuntur. |
| 35 | PETRUS. Quid ergo de Sara et Rebecca, Rachel et Lia, et uxore Moysi Sephora, quae Madianitidis fuit, et Ruth, quae et omnes, ut credimus, salvae sunt, et tamen de Iudaeis natae non fuerunt? Si enim salvae futurae non essent, utique viri sui, qui et sancti et prophetae erant, eas pro uxoribus non haberent, aut in eis filios generarent. |
| 36 | MOYSES. De hoc sane tibi dare nescio ego responsum, quod mihi nunquam fuit ostensum. Tu autem mihi, si nosti, circumcisionis pande proficuum. |
| 37 | PETRUS. Circumcisio profecto propter hoc data fuit, ut gens Domini ab aliis gentibus discerni posset et agnosci. Ad cuius etiam gentis maiorem discretionem, praeceptum est et aliud, videlicet ne quis de alia tribu duceret uxorem [Num. 36]. Et hoc quidem totum praeceptum est, quia de semine Abrahae et lege Moysi, et tribu Iuda, Christus venturus erat, ut videlicet, cum veniret, posset agnosci, quia ipse esset, et ne de alia natione quis surgeret, qui Christum esse se diceret, et sic in errorem mundum dimitteret. |
| 38 | Et quod ad gentis discretionem, mandata fuerit circumcisio, non, ut dixisti, ad salvationem duo sane habemus argumenta. Unum quidem quod praeceptum esset, fieri octava die, et non antea propter hoc quod nec ante octavam diem puer a matre separatur, nec formido ulla habetur, quod aliis commisceatur, die autem octava qua de illa pollutione mundari mulier ac lavari praecipitur, priusquam hoc faciat, puer circumciditur, ne remota matre cambiatur, seu alius commisceatur [Lev. 12]. Aliud vero quod quadraginta annis, quibus in deserto filii Israel morati sunt, omnes qui ibidem nati sunt circumcisi non fuerunt, ex quo autem ad terram habitabilem venerunt, ne aliis gentibus miscerentur, statim per Iosue a Domino circumcidi iussi sunt, sicut inveniunt qui ipsius Iosue librum legunt [Ios. 5]. Quod autem circumcisionem, salvationis causam esse dixisti, utique circumcisio tantum causa non fuit eius rei, imo etiam fides bona, sacrificia atque opera recta, et post datam circumcisionem, et antea, sicut patet in Adam, Seth, Enoch, Mathusale, Noe et Sem, Iob et sociis eius atque Iudaicis mulieribus, qui omnes sine circumcisione, fide recta salvati sunt, ac bonis operibus. |
| 39 | Quin etiam nullum praedictorum salvationis generum salutem conferebat, nisi eis tantum qui discretionem habentes, Christi credebant adventum, et se salvari posse non credebant, nisi per eum. Cum vero Christus salvator scilicet quem exspectabant advenit, ut Moysi legem compleret, circumcidi se voluit, et ut etiam per hoc patesceret quod de semine Abrahae, et lege Moysi, et tribu Iuda, sicut praediximus, venire deberet. |
| 40 | Completis ergo omnibus propter quae circumcisio data fuit, iam nemo ulterius circumcisione, quia nec generis aliqua discretione indiguit [Col. 3]. Quisquis enim ad legem Christi se conferens, cuiuscunque generis ac linguae sit, fidelis tantum esse velit, caeteris Christianis par existit. Praeterea, postquam baptismus venit, cum ipse generalis salvatio virorum ac mulierum sit, iam ultra circumcisio ad salvationem necessaria non fuit. |
| 41 | Quoniam igitur modis omnibus ostensum est circumcisionem post Christi adventum necessariam non esse, ideo patenter agnoscere potes, cur eam apostoli nequaquam fieri praecepere. |
| 42 | MOYSES. Et si eam non praeceperunt, quare etiam fieri prohibuerunt? |
| 43 | PETRUS. Ideo utique fecere, ne reputarent homines ut baptismum ita et circumcisionem salvationem conferre, vel circumcisionem, salvationem una cum ipso baptismate, et ita in errorem deciderent, sicut Nestoriani et Iacobitae, qui nullum hominem salvari posse putant, nisi per utrumque, et sicut vosipsi quisquis hodie de externa progenie ad legem vestram voluerit converti, si vir sit primum circumcidi, et postea praecipitis baptizari, si vero femina, tantum baptizari. |
| 44 | MOYSES. Ex istis tuis innuitur sermonibus quod nos non nisi post Christi adventum baptismum fecerimus, quasi ab ipso illum Christo addidicissemus. |
| 45 | PETRUS. Si ab ipso non, a quo ergo addidicistis? |
| 46 | MOYSES. A Moyse. |
| 47 | PETRUS. Falsum est. Et inde duo habemus argumenta, unum, quod cum Dominus Moysi de extraneis praeceptum daret, dicens: Si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit, eritque sicut indigena terrae [Exod. 12]. Utique, si baptismus tunc necessarius esset, ipsum sicut et circumcisionem praeciperet, et cum nec hic ubi praecipue, si verum esset quod dicis, deberet, nec usquam alibi inde mentionem fecerit Moyses, vos illum ab eo addidicisse nullatenus approbare potes. |
| 48 | Aliud vero argumentum est, quod doctores vestri, illi quidem qui ante Christum fuerunt nunquam de baptismo illo quidquam locuti sunt, per quod illum a Moyse vos non accepisse ostendunt. Qui vero post Christi adventum fuerunt, baptismum ab ipso didicerunt et ita eum circumcisioni commiscentes, in errorem populum dimiserunt. |
| 49 | MOYSES. De circumcisione quod placet respondisti. Sed quid dices modo de die Sabbati, quem et multis in locis Dominus per Moysen praecepit observari, et per seipsum loquens ad filios Israel de monte Sinai, et cuius observationis praeceptum in tabulis lapideis fuit scriptum ita: Memento, inquit Deus, ut diem Sabbati sanctifices? [Exod. 20; Deut. 5.] Et causam subdit in sequentibus, dicens: Sex enim diebus fecit Deus coelum et terram et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo. |
| 50 | Idcirco benedixit Dominus diem Sabbati, et sanctificavit eum (ibid.), et praeterea lapidare praecepit, qui non observaverit illum [Num 15]. Apostoli autem eum respuerunt, et diem alium observari praeceperunt. |
| 51 | PETRUS. Sane quod diem illum Dominus observari praecepit, in exordii mundi memoriam, sicut dixisti, et rei cuiusdam alterius quae ventura erat signum fecit. |
| 52 | MOYSES. Et quae erat res illa ventura. |
| 53 | PETRUS. Adventus Christi, qui omnia opera sua quae in mundo vivens patravit, sexto die, id est die Veneris complevit, quando pro nobis mortem suscepit. Die autem septimo, id est die Sabbati requievit, quin et omnes qui ante mortem suam in se credentes obierant, secum ab inferni doloribus requiescere fecit. |
| 54 | Completo autem illo cuius observatio Sabbati signum fuit, iam illud ultra observari necesse non fuit. |
| 55 | MOYSES. Secundum verba tua, si observatio Sabbati, eius quam dicis rei signum fuit, completa illa, multo magis observari debuit, tum ob memoriam mundi exordii, tum ob sanctorum requiem a doloribus inferni. |
| 56 | PETRUS. Non est, utique res ut tu reris. Parentes enim vestri, qui ante adventum fuerunt Christi, diem observarunt Sabbati, et ob memoriam, ut dictum est, mundi exordii, et quia eadem die per Christum se requiescere debere credebant, a doloribus inferni. Post resurrectionem vero Christi, quae causa fuit Christianae credulitatis, et credulitas causa salvationis, quamvis ex morte Christi provenerit salvatio omnis, sed absque credulitate nihil contulit utilitatis; post resurrectionem, inquam, Christi iam omnibus in eum credentibus Sabbatum observare necessarium non fuit, imo diem Dominicam, diem scilicet resurrectionis, quae suae salvationis causa exstitit. |
| 57 | MOYSES. Et quare non observaverunt utrumque Sabbatum, videlicet ob memoriam mundi originis, diem vero alteram ob memoriam suae salvationis? |
| 58 | PETRUS. Quod ob memoriam originis mundi Sabbatum diximus observari, profecto observatum est, propter rerum creationem, quae tunc completa fuit, sicut scriptum est: Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit ab omni opere quod patrarat [Gen. 1]. Quia vero eadem dies damnationis animarum prima exstitit, et hoc quidem per Adam, qui in praecedentis diei vespere hora, videlicet duodecima, peccavit, quare de gloria in damnationem decidit, postquam per Christi resurrectionem salvatio animarum venit, iam amplius damnationis dies celebrari non debuit, imo illa, quae salvationis exordium fuit. |
| 59 | Et hoc per exemplum tibi si placet ostendere possum. Rex enim quidam civitatem quamdam fecit, in qua aedificia pretiosa fundavit, virgulta et vineas circumquaque plantavit, et per mediam illam hac illacque aquarum rivos deduxit, quin et omnium deliciarum fertilem redundantemque patravit, adversus quam rex gentis cuiusdam coepit belligerari, unde quotiescunque aliquis de ea exibat paratus erat hostis ille, et insidians eum capiebat, et in tenebrosum carcerem detrudebat. Rex autem ille qui civitatem condiderat, eius incolis venturum esse tempus promittebat, quo eos de hoste illo liberare decreverat. |
| 60 | Nullum autem alium ab eis censum vel remunerationem exigebat, nisi ut diem illum celeberrimum colerent, quo civitas perfecta fuerat, et ob hoc etiam quod eadem die, de hoste praedicto eos liberaturus erat, qui eam diu celebrarunt, sicut rex eis praeceperat. Transacto autem nonnullo temporis spatio, super eos misericordiam atque pietatem habuit, et eos de illa captivatione praesentialiter liberare disposuit, filium igitur suum misit. |
| 61 | Qui, devicto hoste, de eius manu captivos emisit. Liberatis itaque de iugo inimici rex praedictus taliter urbem ordinavit, quod nequaquam amplius illius captivationem inimici formidare oportuit. Sed dic, o Moyses, utra dies potius debuit celebrari, vel illa qua civitas peracta est, sed plebs in manum decidit inimici, vel illa qua taliter ordinata est, quod amplius ab illo hoste non timuit captivari? |
| 62 | MOYSES. Dies procul dubio illa, qua ordinata est eiusmodi. |
| 63 | PETRUS. Eadem sane ratione diem Dominicam debemus nos celebrare, propter resurrectionem Christi, quae, sicut diximus, et credulitatis fuit causa, salvationis praecipuae, quia quicunque ante mortem Christi in ipsum credentes obiere, utique ipso moriente salvati sunt, sed inferni tenebras prius subiere. |
| 64 | Qui vero post resurrectionem crediderunt, et per mortem eius salvantur, et tamen tartara nescierunt. Haec igitur causa est, quare eam apostoli summopere observari praeceperunt, et Sabbatum non, licet Dominus noster Christus ipsum observaverit, sed hoc nequaquam nisi ut legem Moysi compleret, et quia nondum venerat dies resurrectionis quam servaret. |
| 65 | MOYSES. Et quid de Phase dices festivitate, quam praecepit Dominus observare, et in ea agnum immolare, ipsumque cum pane azymo et amaris herbis comedere [Exod. 12], quod totum apostoli dimisere, et aliud festum praeceperunt, et alio ordine cum Christus (quem dicitis), quoad vixit, nunquam illud, quoad apostoli praeceperunt, voluerit celebrare? |
| 66 | PETRUS. In primis sane, o Moyses, diligenter debemus inspicere ritus, et causas rituum, quibus in Aegypto fieri praeceptum est Phase, et quare postea vice altera praeceptum est in solitudine [Lev. 23; Num. 18]. Quod cum fecerimus, profecto videbimus utrum post mortem Christi festivitatem Phase celebrare, vel non debeamus. |
| 67 | MOYSES. Placet. |
| 68 | PETRUS. Hi nempe ritus et religiones illius sunt. Decima die mensis est praeceptus agnus vel haedus tolli, et usque in quartam decimam diem servari. Quem etiam masculum esse praeceptum est ac iuvenem, et absque infirmitate omni, et illum ab omni multitudine filiorum Israel quarta decima die inter duo vespera immolari, ac de eius sanguine super utrumque postem et super liminaria domorum poni, et hoc in domibus tantum illis, in quibus debebat manducari, quin et carnes eius non crudas vel aqua coctas, sed igni tantum assas comedi, integer etiam et totus cum capite et pedibus et intestinis iussus est igni coqui, noctuque et festinanter comedi, et os illius non confringi, et sic cum azymo pane et amaris herbis manducari [Exod. 12] |
| 69 | MOYSES. Profecto ita est ut dixisti. |
| 70 | PETRUS. Dic ergo quibus de causis praecepti sunt ritus isti. |
| 71 | MOYSES. Nescio, sed sic voluit Dominus fieri. De sanguine autem scio, quod super utrumque domorum postem, et super liminaria ideo poni praeceptus est, ut veniens malignus angelus, domum illo infectam sanguine pertransiret. |
| 72 | PETRUS. Nonne tibi saepius supra dixi, quod verbum aliquod temere nunquam exierit ab ore Domini. |
| 73 | MOYSES. Dic tu ergo. Quare observari iussi sunt ritus illi? |
| 74 | PETRUS. Agnus nempe ille Aegypti, atque ritus sui figura et similitudo fuerunt Agni Dei, qui immolandus erat, id est Christi. Sicut enim per agnum illum de manu angeli qui corpora occidebat servati sunt fideles Domini, ita et per Christum credentes in se, de diabolo, qui animas damnabat erant redimendi, et fuit Agnus ille quasi annuntians illum qui venturus erat post se. |
| 75 | MOYSES. De agno quidem quod placet respondisti, sed praedictos ritus agni quomodo poteris applicare ad Christum, quem vocas Agnum Dei? |
| 76 | PETRUS. Nam, sicut agnus ille die mensis decima tolli praeceptus est, et usque in quartam decimam conservari [Exod. 12], sic et die mensis decima, die scilicet lunae, de observando Christo consilium acceperunt doctores vestri [Ioan. 11]. Die siquidem Dominica praecedenti Hierusalem, ut ibi Phase celebraret, Christus venit, quem cum laetitia et pompa magna et honore plebs tota suscepit, unde doctorum invidia ac malevolentia maior crevit, et de ipso observando atque occidendo die crastina alter cum altero consilium coepit [Matth. 21; Ioan. 12; Marc. 11; Luc. 19]. Illud autem consilium usque in quartam decimam diem tectum et celatum fuit. |
| 77 | Et sicut agnus ille masculus esse, ac iuvenis esse praeceptus est, ac sine infirmitate omni, ita Christus et masculus, et iuvenis, et omni infirmitate, id est peccato carens fuit [I Petr. 2]. Quod autem hostia illa de ove vel capra accipi praecepta est, et non de vacca, licet de animalibus illis vacca sit de quibus fieri sacrificium in lege praeceptum fuit, propter hoc factum est quod ovis vel capra cum capitur non repugnat sicut vacca facit. |
| 78 | Et signum etiam fuit, quod Christus cum captus est non restitit, nec se ut posset defendit. Quod vero ab omni multitudine filiorum Israel iussus est immolari, cum singulariter de uno praeceptum sit, licet non omnes unum, sed unusquisque per domos et familias suum immolarit, designavit quod omnis Iudaeorum multitudo Christum occidit. |
| 79 | Licet enim non omnis adfuit, omnis tamen assensum praebuit. Quia vero die quarta decima, et inter duo vespera, videndum est quae sint duo diei vespera. Et unum quidem est, cum sol a medio coeli puncto descendere incipit, alterum vero, cum ante noctem ex toto occidit. Et Christus et die quarta decima et inter duo diei eiusdem vespera id est hora nona ut vosipsi creditis expiravit. Possunt autem et per duo vespera, duae vestrae captivitates intelligi, Babylonis videlicet atque Titi. Et Christus inter duo vespera obiit, quia et post Babylonicam, et ante captivitatem Titi. |
| 80 | Nam et quod sanguis agni super utrumque postem et super liminaria domorum in signum, scilicet crucis poni praeceptus est, sanguinem designavit Christi qui super crucem effusus est. Et sicut sanguis illius agni, ut diximus, de morte corporis custodivit fideles Domini, ita et fideles suos de interitu animae, sanguis redemit Iesu Christi [Apoc. 1]. Sicut etiam sanguis ille domum nullam, nisi illas in quibus comedebatur conservavit, unde et in illis tantum praeceptus est poni, ita et sanguis Christi qui super crucem effusus est nullum salvat, nisi in quo Agnus Dei comeditur, illum videlicet qui eiusdem corpus comedit Christi. |
| 81 | Praeterea quemadmodum agnus nocte iussus est manducari, sic est Christus nocturno tempore captus fuit, ne a populo liberari posset aut defendi. Quemadmodum etiam nec crudus nec aqua coctus, sed assus igni, ita et Christus nec sine iudicio, nec tamen iusto iudicio, sed iniusto condemnatus fuit, sicut non omnino cruda, nec bene cocta est caro assa igni. |
| 82 | Sed et ob eamdem causam festinanter et cum pane azymo praeceptus est manducari. Sicut enim panis azymus nequaquam donec fermentetur pasta exspectatur fieri, imo festinanter sit, ita et in Christo nullam rectitudinem exspectarunt iudicii, imo festinanter condemnatus fuit. Per amaras vero herbas cum quibus praeceptus est agnus ille comedi, designatur quod ex illa damnatione iniusta, calamitas et amaritudo venit. |
| 83 | Quod autem et totus cum capite et pedibus et intestinis mandatus est coqui, et post comestionem os illius non confringi, insinuat quod nec in occisione membrum Christi aliquod caesum est, imo suspensus cum omnibus membris fuit, nec post occisionem os aliquod eius computrivit, aut quamlibet aliam dissolutionem sustinuit, imo totus et integer resurrexit. Vides igitur quia sicut praedictum est agnus ille Aegypti, atque ritus sui, figura et similitudo agni Dei fuerunt, id est Christi. |
| 84 | Quod si ritum aliquem praetermisimus non explanatum, si attente investiges, similiter poteris applicare ad Christum. |
| 85 | MOYSES. Quoniam, Petre, Phase Aegypti, ut placuit, explanasti, volo dicas, si placet, quare vice altera Phase in deserto praeceptum est fieri [Lev. 23; Num. 28]. |
| 86 | PETRUS. Nulla sane de causa aut utilitate factum est, nisi ob memoriam Phase Aegyptiaci, et ad nuntiandum illud, quo immolandus erat Christus Agnus Dei. Sed et illud Phase semper, quoad vixit, Christus celebravit, tum ut legem compleret Moysi [Matth. 5], tum quia nondum completi essent ritus illi. Postquam vero per mortem suam totum completum est, iam illud Phase fieri necesse ulterius non est, imo Pascha illud quod ab apostolis nostris ordinatum nobis est. |
| 87 | Rectum est enim ut diem salvationis animarum quae coli dignior est commutemus pro die salvationis corporum. Nam et veniente maiore laetitia, minor recedit, et oriente sole, stellarum claritas aufugit. Sed et memoriam prioris debemus dimittere pro memoria sequentis, sicut et per Ieremiam prophetam Dominus promisit: Ecce dies venient, inquit, dicit Dominus, et non dicetur amplius: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti, sed: Vivit Dominus qui eduxit et adduxit filios Israel de terra aquilonis [Ier. 16]. |
| 88 | MOYSES. Promissio sane ista Christo adveniente complebitur. |
| 89 | PETRUS. Verum est quod adveniente Christo compleri debuit. Sed cum iam venisse Christum probatum sit, tunc et completa est prophetia quando venit. Quae sic intelligenda est, quia amplius recordari non debemus, quod filios Israel de Aegypto eduxit Dominus, imo de terra aquilonis, id est de inferno, cum per aquilonem intelligatur diabolus, cuius terra et habitatio est infernus, sicut dicit Ioel propheta: Et qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam, faciem eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare novissimum, et ascendet fetor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit [Ioel. 2]. Et ego quidem non curo explanare qualiter per aquilonem diabolum possimus intelligere, nam hoc vestri doctores satis exposuere. |
| 90 | Praeterea autem quomodo vos Phase celebrare dicitis, cum nec sacrificium faciatis nec altare, nec sacerdotem, qui illud faciat habeatis? Putatis enim quod propter herbas tantum et azymos, quos manducatis Phase complere possitis? Quin etiam ipsum diem Paschae, quandoque commutatis, et usque in sequentem differtis, quia illud nec die Lunae, nec Mercurii, nec die Veneris unquam celebratis. Quod mihi volo edisseras quare facias. |
| 91 | MOYSES. Nescio aliud, nisi quod nostri doctores sic ordinaverunt illud, et Gamaliel prae omnibus. |
| 92 | PETRUS. Et nosti quare Gamaliel fecit istud? |
| 93 | MOYSES. Non. |
| 94 | PETRUS. Gamaliel quippe vir sanctus et fidelis fuit Christianus [Act. 5]. Et quia novit quod die quidem Lunae consilium inierunt Iudaei, quo Christus posset condemnari, die autem Mercurii datum fuit argumentum pro traditione Christi, die autem Veneris affixus est cruci, quia, inquam, hoc novit, et diebus illis gaudium aliquod exerceri non voluit, ideo in illis celebrari Phase prohibuit [Exod. 12], et in sequentem diem differre praecepit. |
| 95 | Hoc autem secretum omnibus revelare non voluit. |
| 96 | MOYSES. Postquam Phase festivitatem damnasti, quae caeteras omnes praecedit ac praecellit, et de qua praecipitur, quod qui eam non fecerit peribit, de aliis minoribus frustra iam disputaremus, cum eas posses multo condemnare levius. De ieiunio autem decimi diei mensis septimi [Lev. 23] mihi postulo responderi, quod ad nostrorum expiationem peccatorum in tantum Dominus praecepit observari, quod eum qui non observaret de generatione sua disperire dixit, et vestri illud postposuerunt apostoli. |
| 97 | PETRUS. Prius volo ut de illo ieiunio mihi dicas, utrum ipsum solum alicui ad peccatorum destructionem sufficiat, vel cum illo etiam poenitentia quis indigeat. |
| 98 | MOYSES. Sane absque poenitentia non potest expiatio esse ulla. |
| 99 | PETRUS. Item quaero a te vim illius expiationis in quo eam constare, vel in die ieiunii, vel in poenitentia asseris? |
| 100 | MOYSES. In utroque. |
| 101 | PETRUS. Item responde: si quis praetermisso ieiunio poenituerit et ita obierit, alius vero ieiunando sed non poenitendo mortuus similiter fuerit, uter eorum potius salvari debebit? |
| 102 | MOYSES. Ille procul dubio, qui poenitentiam fecerit. |
| 103 | PETRUS. Ergo possumus affirmare, vim expiationis illius in poenitentia non in ieiunio constare, testante Isaia, et dicente: Nunquid hoc est magis ieiunium quod elegi. Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes [Isa. 58]. |
| 104 | MOYSES. Quid igitur valet ieiunium? |
| 105 | PETRUS. Totius est sane boni initium, quod et ad corpus humanum praecipitur debilitandum et a vitiis compescendum. |
| 106 | MOYSES. Secundum verba tua quicunque quolibet die ieiunaverit simul et poenituerit, peccatorum remissionem habebit. |
| 107 | PETRUS. Verum est. |
| 108 | MOYSES. Quare igitur Deus diem illius ieiunii nominatim praecepit? [Lev. 23] |
| 109 | PETRUS. Ut in die determinato omnes convenirent, et ieiunantes poenitentiam agerent. |
| 110 | MOYSES. Et quare apostoli vestri hoc totum dimiserunt? |
| 111 | PETRUS. Quia Christus venit, et totam legem complevit, et quadraginta dies ieiunavit [Matth. 4; Luc. 4; Marc. 1], ideo apostoli discipuli scilicet sui quadraginta dies in loco unius praeceperunt, quia magis valet ieiunium quadraginta dierum quam unius, et poenitentia quadraginta dierum magis proficit quam unius. |
| 112 | MOYSES. De ieiunio, sicut placuit, respondisti. Sed quid dices de sacrificiis quae de bove, capra et ove Dominus praecepit fieri, quod apostoli vestri praetermiserunt, ac de pane tantum et vino sacrificium fieri praeceperunt. |
| 113 | PETRUS. Omnia sacrificia quae in lege Moysi fieri praecepta et ordinata sunt, nihil nisi figura et significatio sacrificii praecipui quod venturum erat fuerunt, et ut gentes sacrificiis se assuefacerent et per illa agnosceretur quod, sicut ipsa consuetudinaria ista abluunt peccata, ita per maximum sacrificium maximum posset deleri peccatum. |
| 114 | Ut autem Christus, Sanctus scilicet sanctorum [Dan. 9], et praecipuum sacrificium venit, ac pro nostra redemptione immolatus fuit, iam illa antiqua fieri sacrificia necessarium non fuit. Postquam itaque ipse Christus venit, iam illo utimur sacrificio, pane scilicet et vino, quod nobis ordinarunt apostoli, imo Christus ipse dedit [Matth. 26; Marc. 14; Luc. 22; I Cor. 11]. Et hoc sacrificium simile est sacrificio illi quod in lege Moyses praecipiens, sacrificium toda, id est laudis appellavit [Exod. 25; Lev. 2, VII, XXIV; Num. 28], et quod de pane tantum et vino in huius nostri figuram praecepit. |
| 115 | Quod et David venturum esse praenoscens, et prae illo caetera omnia contemnens, inquit in psalmo: Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo. Immola Deo sacrificium laudis [Psal. 49]. Per hoc enim insinuavit caetera sacrificia omnia esse postponenda et illud sacrificium quod laudis vocabatur fore faciendum. Et hoc quidem sacrificium nostrum, laudis est. Illud enim faciendo. |
| 116 | Deum laudamus de beneficio quod nobis fecit, per filium suum Iesum nos salvando. |
| 117 | MOYSES. Et quid de carnibus illis, dices, quas et in lege Moyses manducari prohibuit [Lev. 11], et Christus etiam vester non manducavit, apostoli autem non solum eas manducari non prohibuerunt, imo etiam ipsi comederunt? |
| 118 | PETRUS. Cum omnia quae Deus fecit bona sint, testante Scriptura et dicente: Quia vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona [Gen. 1]. Et Noe ac filiis eius dicat Deus: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, quasi olera virentia tradidi vobis omnia [Gen. 9], cum et Abraham et Isaac et reliqui patriarchae, omnia quae volebant comederint usque ad Moysen, et Moyses etiam antequam suscepisset legem, cur ergo in lege prohibitae sunt carnes manducari? |
| 119 | MOYSES. Quoniam in mundi exordio quasi silvestres erant adhuc homines et bestiales, nullatenus tam cito possent admoneri ab obediendum praeceptis Dei. Quod Dei comperiens sapientia, nequaquam simul omnia eis voluit dare praecepta, imo paulatim unum dedit Adae, videlicet ne de fructu quem prohibuerat praesumeret comedere [Gen. 2], aliud vero Noe, scilicet carnem cum sanguine non manducare, et homicidium non perpetrare [Gen. 9], sacrificia autem et circumcisionem praecepit Abrahae [Gen. 17]. Cum autem Moyses venit, et Deus filios Israel secum adiungere, et ab aliis gentibus discernere voluit, praecepta eis sua praecepit, ut placuit, et carnes immundas ne inquinarentur in illis eis prohibuit, quin et eis inter mundas et immundas, signum discretionis dedit [Lev. 11]. |
| 120 | PETRUS. Et haec immunditia quam de carnibus dixisti, est ipsa corpus, vel res quae accidat corpori? |
| 121 | MOYSES. Neutrum, imo est res quaedam spiritualis, qua in corpus descendit, nec ei tamen incrementum, vel detrimentum attribuit, sed tale quid prohibet, quod ei nunquam antea prohibitum fuit, et hoc modis quatuor corpori se adiungit, uno quidem, quando corpori adhaeret, ab ipsius creatione, nec ab eo in aeternum secedit, veluti cum de patre et matre haereditarie provenit, ut in porco videmus et aliis carnibus prohibitis. |
| 122 | Secundo, cum ei cum quo non fuerat adiungitur, sed postea non separatur, ut in mortuis ac leprosis videtur. Tertio, cum aliqua de causa superveniente corpori adhibetur, et postea alia operis causa seiungitur, sicut illi qui mortuum tangunt immundi sunt, donec cineris conspersione mundi fiant [Num. 19]. Quarto autem, cum aliqua de causa corpori se adiungit, ac sine opere ullo recedit, ut illi qui morticinium aliquod contrectarint tota die sordidi, sole vero occidente absque purgatione aliqua mundi sunt [Lev. 11], quia autem carnes illae immundae fuerunt, ideo et a Moyse prohibitae sunt, videlicet ne immundos facerent, qui ea comederent. |
| 123 | Sed et ideo ut doctores vestri asserunt, prohibitae fuerunt ne duritiam cordibus inferrent, aut hebetudinem, ne intelligerent. |
| 124 | PETRUS. Haec nempe duo vitia immunditia, scilicet atque duritia, olim corporibus et carnibus accidebant, quando ipsa adhuc generali peccato irretiti erant, et Spiritus sancti plenitudinem non habebant. Ut autem Christus venit, et per baptismum credentium corpora mundificavit, et Spiritus sancti plenitudinem infundit, iam carne aliqua nec sordidari corpus hominis, nec hebetari potuit. |
| 125 | Et hoc testantur doctores vestri, qui dixerunt post adventum Christi de incomestibili in comestibilem debebat converti. Haec autem ratio de omnibus immunditiis potest dari. Sed et carnium absolutionem protestatur Moyses esse futuram post adventum Christi, loquens ad populum Israel verba huiusmodi: Quando dilataverit Dominus Deus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua, locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen eius ibi, procul fuerit, occides de armentis et operibus, quae habueris sicut praecepit tibi, et comedes in oppidis tuis ut tibi placet. |
| 126 | Sicut caprea comeditur et cervus, ita vesceris eis, et mundus et immundus in commune vescentur [Deut. 12]. Ante adventum quippe Christi termini Israel fuerunt angusti, quia nec totam etiam terram habuerunt, quam eis per Moysen Dominus promisit. Dilatavit autem Dominus terminos Israel post adventum Christi, quando legem per totum mundum praedicaverunt apostoli. |
| 127 | Sed et locus quem Dominus elegerat ut esset nomen eius ibi, iam procul est, quia destructum est antiquum illud templum Domini. Carne igitur omni, munda sit vel immunda, iam quilibet, prout sibi placet, sine ulla transgressione potest vesci. Quod autem, o Moyses, huc usque dixi, utique feci ut tuae satisfacerem voluntati. |
| 128 | Si vero aliter me vellem defendere, profecto novam legem dicerem nos habere, et legi Moysi contrariam nullatenus esse. De praeceptis enim Domini contrarium non est alterum alteri, sed quando tempus praecepti unius est completum, aliud, ut sibi placet, dat praeceptum, quemadmodum de praecepto videmus, quod de carnibus comedendis Dominus Noe dedit [Gen. 9], quia, postquam Moyses venit, et illud praecepti tempus completum fuit, Moysi ipsi iam aliud praeceptum de carnibus, videlicet prohibendis, donavit [Lev. 11]. Cuius iterum tempus, postquam Christo adveniente completum fuit, iam ecce iterum illud antiquum quod Noe datum fuerat praeceptum, de carnium videlicet absolutione, rediit. |
| 129 | Et Dominus quidem prophetam esse suscitandum tanquam Moysen, id est Christum, qui novam legem videlicet daret, sicut Moyses, quemadmodum supra diximus, per Moysen ipsum promisit [Deut. 18]. Rursus de nova quam venturam esse praevidebat, lege hunc in modum Isaias praecinuit: Erit, inquit, in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini, in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem [Isa. 11]. Quis est enim, o Moyses, mons iste Domini? |
| 130 | Si enim de monte Sion dicere volueris, in quo domus Domini templum videlicet fuit, ratio utique contradicit, quia nec in vertice montium situs est, cum etiam circa eum sint alii colles ipso celsiores, nec quod super colles aliquando elevetur, esse potest. Quid est etiam quod dicit: Ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus, etc. et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius, quia de Sion exibit lex, etc. |
| 131 | Quae enim sunt viae illae Domini, et semitae eius vel lex, quae de Sion erat egressura, et verbum quod de Hierusalem? Nam neque de lege Moysi, quae omnibus nota est, diceret, hoc docebit nos vias suas, nec lex illa vetus de Sion, imo de monte Horeb exivit, nec de Hierusalem, sed de Sina verbum Domini quod Moyses annuntiavit [Exod. 20; Deut. 5]. Sic igitur intelligenda est prophetia. Sancta quidem Ecclesia procul dubio domus est Domini, montibus vero reges et collibus prophetae solent comparari. |
| 132 | Mons autem, id est, Rex sanctae Ecclesiae, Christus videlicet, super quem fabricata est Ecclesia ipsa, et in vertice montium praeparatus et super colles est elevatus, quia et super omnes reges et super omnes prophetas sublimatus est et honoratus. Et merito de sancta Ecclesia et Christo dicit propheta: Fluent ad eum, id est ad Christum, omnes gentes, quia de omnibus gentibus crediderunt in eum complures, dicentes: Venite, ascendamus ad montem Domini, id est ad Christum, quem Dominus omnium regem constituit, et ad domum Dei Iacob, id est ad sanctam Ecclesiam, et docebit nos vias suas, id est doctrinam legis suae, et ambulabimus in semitis eius, id est in observationibus legis eius, quae nova est, sicut novas vias semitas appellamus. |
| 133 | Quod autem sequitur: Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem, insinuat quod lex Christi de Sion, et verbum eius de Hierusalem egressurum fuit. Nam in Sion super apostolos Spiritus sanctus venit, cuius adventus, legis fundamentum exstitit, atque ab ipso data, ac per ipsum praedicata fuit, et in Hierusalem priusquam alibi, et apostoli, et Christus ipse praedicavit, et inde per totum mundum praedicatio exivit. |
| 134 | Patet itaque quia de nova haec lege Isaias prophetavit. Item de nova lege sic loquitur Ieremias: Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti [Ier. 31]. Ubi enim in Latino habetur foedus novum, in Hebraico invenies , berith, hadasa, quod interpretatur lex nova, Moyse attestante, qui multis in locis praecepta legis suae berith, appellat. |
| 135 | Ipse enim Ieremias quod de nova lege foedus novum dixerit, innuit cum ait: Non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die quo apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. Hic namque aperte loquitur de pacto, id est de lege illa quam dedit Dominus Moysi in deserto post egressum Aegypti. |
| 136 | MOYSES. Satis diuque de lege nostra et vestra et alterna alternatione disputavimus, et obiectiones meas omnes, prout placuit, persolvisti, et nihil contra te explicare potui. Sed unum quod adhuc quasi in thesauro tibi reservavi, quod cum opposuero te absque defensione confido posse superari, quia non invenies quod contra valeat responderi. |
| 137 | PETRUS. Et quae est res haec tantae valentiae et vigoris, de qua tibi tantum praesumis, et mihi usque adeo minitaris? |
| 138 | MOYSES. Tale quid profecto est quod vos contra Deum et omnes prophetas facitis, videlicet quod in nemore arborem quamdam conciditis, et postea artificem lignarium, qui illam secet, sculpat, et in hominis speciem formet, poliat et depingat exquiritis, et imaginem illam in vestris Ecclesiis in celsiori videlicet loco construitis, et adoratis. |
| 139 | Unde etiam Isaias ad increpationem et opprobrium vestrum dicit his verbis: Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. Et postea in eadem: Non recogitant in mente sua neque cognoscunt, neque sentiunt ut dicant: Medietatem eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam? |
| 140 | Ante truncum ligni procidam? Pars eius cinis est. Cor insipiens adorat illud et non liberabit animam suam, neque dicet. Forte mendacium est in dextera mea [Isa. 44]. |
| 141 | PETRUS. Non est sane res ut putatis. Neque enim idola fabricamus, nec adoramus, imo crucem facimus et ei imaginem hominis superponimus, et per crucem quidem altare, per imaginem sacrificium quod super altare est designamus. Sicut tamen super altare animalia sacrificabant, ita et super crucem immolatus fuit Dei Agnus; et sicut de lapidum reliquiis quibus altare construebant, cura nulla erat quid fieret, ita et de reliquiis crucis vel supra impositae imaginis quid fiat non curamus. |
| 142 | Sicut etiam Salomon et alii ante altare procidentes, nequaquam illud, imo Deum solum adorabant. Ita et nos ante crucem genua flectentes, nequaquam crucem illam aut imaginem superpositam, imo Deum Patrem et Filium suum Iesum Christum adoramus. |
| 143 | MOYSES. Ratio utique esset quod dicis, si crucem illam super quam immolatus est Dei Agnus haberetis. Sed nunc adoratis crucem aliam, super quam nunquam fuit Agnus ille immolatus. |
| 144 | PETRUS. Profecto crucem illam ubique habere non possumus, quare nec mirum nec malum est, si cruces alias ad eius similitudinem faciamus, ut qui illam Christi crucem non viderunt, alias saltem quae ad illius similitudinem factae sunt videant, et sacrificium quod in illa factum est recordentur atque intelligant quemadmodum etiam filii. |
| 145 | Sed et filii Ruben altare construxerant trans Iordanem ad similitudinem altaris illius Hiericho, ut filii sui et uxores, qui ascendere non potuerunt illud aspicerent, in testimonium tantum alterius et cognitionem, sicut in libro Iosue scriptum poteris invenire [Ios. 22]. |
| 146 | MOYSES. Multum certe tibi dedit Deus sapientiae, et te plurima illustravit ratione, quod in te Scripturae intelligentia tanta sit, ut te superare nequeam, imo quod contradicam non habeam. |
| 147 | PETRUS. Hoc procul dubio donum sancti Spiritus baptismi gratia contulit, quae corda nostra ita illuminat, ne falsi aliquid credere praesumamus. Quod si tu quod credimus, ipse etiam crederes, et baptizari te faceres, eamdem Spiritus sancti illuminationem haberes, ut et quae vera sunt agnosceres, et quae falsa respueres. |
| 148 | Nunc autem, quoniam super te pietatem habeo, Dei misericordiam imploro, ut Spiritus sui plenitudine te illustret, et finem meliorem quam principium tibi praestet. Amen. |