Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS X. [Quod voluntate spontanea a Iudaeis crucifixus est Christus et occisus.]
| 1 | MOYSES. Ad rem, Petre, volo nos redire et de aliis tuae credulitatis partibus mihi, quaeso, responde. Cum itaque Christum et hominem credas fuisse et Deum, cur se crucifigi passus est, nec se de manibus eripuit Iudaeorum? Quomodo enim omnipotentiae imminutum est imperium? |
| 2 | PETRUS. Bene quidem se tueri et servare si vellet potuit, sed hoc sponte sua ob suorum salutem pertulit, licet carni quae de mundo erat non placuit. Verbum enim Dei carnem ob aliud nequaquam caperet, nisi ut eos qui in se crediderant et credituros de diaboli captivitate liberaret [Ioan. 1]. |
| 3 | MOYSES. Ex hoc sane tuo sermone quaestiones oriuntur multae: prima, quid sit diabolus; secunda, quare homo devenerit in potestatem illius; tertia, cur de manu eius homines liberaverit Deus, quandoquidem ipsos in eam decidere sit passus; quarta, cur cum eos redimi voluit sua hoc potestate non fecit, imo incarnari ac pati maluit. |
| 4 | PETRUS. Quoniam plura simul dixisti, et de pluribus simul plene non potest responderi, quaeras si placet de singulis volo, et quod inde sentio respondebo. |
| 5 | MOYSES. In primis igitur de diabolo quid sit, audire desidero. |
| 6 | PETRUS. Diabolus, o Moyses, subtilis quidem et spiritualis est res, et fuit olim unus de bonorum ordinibus angelorum. Cuius ordinis duo de principibus Huza et Hazazel in Hebraica, Haroth vero et Maroth in lingua appellantur Arabica. Et hic diabolus peccato et iniquitate sua aggravatus, et quasi aliquantulum ponderosior effectus, et sic de summo coelorum delapsus, paulo descendit inferius, et est hic infra firmamentum habitatio eius. |
| 7 | MOYSES. Scriptum profecto apud nos est esse diabolos, et de principibus eorum Huza et Hazazel esse appellatos, sed hoc vellem ego libenter audire qua philosophica ratione eos esse, vel quid sint, possis ostendere. |
| 8 | PETRUS. In primis igitur debes scire, artis illius quae necromantica appellatur, novem particulas esse, quarum quatuor primae de quatuor tractant elementis, qualiter in eis operari possimus physice, quinque vero reliquae quemadmodum non nisi per invocationem malignorum operari quis possit spirituum. Illi autem maligni spiritus, diaboli ab hominibus appellantur. |
| 9 | MOYSES. Verum hi forsan diaboli, nunquam boni ut dicis angeli, sed semper spiritus fuerunt impii. |
| 10 | PETRUS. Non est utique hoc verum. Neque enim Deus quidquam fecit nisi bonum, cum in verissima legatur Scriptura, Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona [Gen. 1]. Sed quia malum elegerunt, ideo maligni effecti sunt. |
| 11 | MOYSES. Cum et argumento experimentali, et doctorum approbationibus diabolum esse noverimus, iam inde ulterius quin sint, dubitare non debemus, nec ultra super huiusmodi quaestione longo sermone indigemus. De hoc igitur dimittamus, et cur in eius arbitrium homo devenerit inquiramus. |
| 12 | PETRUS. Quoniam ergo Deus Adam ad imaginem suam conditum et similitudinem (ibid.), ideoque inter creaturas excellentem, compositum creavit et simplicem: compositum quidem, ut mundum istum habitaret, ac super eum potestatem imperiumque haberet, dissolutionisque etiam susceptibilis esse posset; simplicem vero, ut quando Creatori placeret, ad coelestem angelorum patriam. |
| 13 | sine carnis morte transiret: quoniam, inquam, eum talem Deus creavit, cum hoc vidisset diabolus, qui in hoc aere inferiori prope terram habitabat, invidit, et eius damnationem prout potuit perquisivit, quin et ut Dei praeceptum transiret, et de fructu vetito comederet, cordi eius inspiravit, propter hoc ut de dignitate sua concideret, quemadmodum et ipse concidit. |
| 14 | MOYSES. Priusquam aliud dicas, mihi volo. Petre, respondeas, quid sit quod Adam factum simplicem dixeris atque compositum, videtur namque esse contrarium, et tu etiam cum de resurrectione disputabamus mortuorum, corpus aliquod negasti posse fore simplex atque compositum. Sed et aliud est contrarium, quod et mortis eum susceptibilem dixisti esse creatum, et talem, ut sine morte, ad patriam transire posset angelorum. |
| 15 | Per alterum namque mortalis, per alterum vero esse ostenditur immortalis. |
| 16 | PETRUS. Scias quia animalia omnia de quatuor elementis sunt composita. Quae etiam se variarunt pro ipsorum varietate elementorum, in eorum compositione secundum qualitates et quantitates suas impariter adiunctorum, inde etenim diversarum provenit dissimilitudo specierum. Quoniam vero ipsorum quibus componuntur elementorum, calor frigori, humiditas siccitati, inanitas soliditati, ponderositas levitati, et subtilitas obtusitati repugnat, omnesque reliquae quae in eis sunt qualitates sibi ad invicem contrariae sunt, ideo ex ipsis quoque composita semper mutantur, crescunt videlicet atque minuuntur, calescunt et infrigidantur, caeterisque accidentibus, vicissim, afficiuntur. |
| 17 | His autem qualitatibus ita altera ad alterius expulsionem tendentibus, si alia paulo supercrescat, alia paulum deficiat, provenit aegritudo. Si vero una ultra modum abundante alia ita deficiat ut ei contra stare nec parum valeat, connexa dissolvuntur, adiuncta separantur, composita destruuntur, et dissolutio illa mors appellatur. Cum vero Adam Deus creavit, placuit sibi creare eum talem, qui et mori et non mori valeret. |
| 18 | Fecit ergo eum de elementis subtilioribus, et omnino aequaliter de omnibus, et hoc, ut et ipsorum qualitates vim aliquam se ad invicem superandi aliquatenus non haberent. Taliter autem factus est, ut non mori ipse potuisset, et ego eum ideo simplicem appellavi, et immortalem. Hoc modo quippe fuerat immortalis, quemadmodum et caetera simplicia immortalia sunt omnia. |
| 19 | Cuius rei manifestum quaedam animalia tribuunt argumentum, quae quia aequalius caeteris elementis condita sunt procul dubio diutius vivunt. Quia vero de quatuor factus est Adam elementis, et quidquid ex eis fit susceptibile est dissolutionis, ideo dixi eum mortalem atque compositum. |
| 20 | MOYSES. Placet quod dicis. Sed cum ut asseris et mori et non potuerit, quare mortalitas immortalitatem superavit, ita quod usque hodie omnis homo mortalis sit? |
| 21 | PETRUS. Hoc est quod explanare disposui, et haec est causa cur in potestatem diaboli Adam devenerit. Cum ergo Creatoris obedientiam transire cordi eius immisit, super eo cogitavit; postquam vero cogitavit, elegit, postquam elegit, optavit; postquam optavit, et fecit, cum autem fecit, peccavit; postquam vero peccavit, qualitatem quam habebat et sic immortalitatem amisit, et omnino ut compositorum natura est mortalitatem suscepit, ita quod ulterius ab eo separari non potuit, unde et huiusmodi diffinitionem recepit, quod rationalis et mortalis dictus fuit, quin et omnis qui de eius semine processit, naturam eamdem, et ipse habuit. |
| 22 | Est quippe iustum, ut si quid de alio prodeat, naturae eius similitudinem recipiat. Anima vero Adam cum subtilioris esset naturae quam corpus, atque fortioris, quia peccato illi assensum praebuit, et cum posset non restitit, omnis anima quae corpori ex corruptione illa progenito se miscuit, ob culpam illam cum de corpore exiret, coeli summitatem quod suae erat naturae transcendere iam nequivit, imo in inferiori aere hic prope terram remansit. |
| 23 | Quem in locum quia ipsa quasi advena devenit, civis autem erat diaboli, propter hoc diabolus super eam potestatem habuit et desiderium suum quod ipse desideraverat, completum fuit. Quia vero etiam Adae peccatum duplex fuit, spirituale scilicet et corporale: spirituale quidem, quia diabolo potius quam Deo credere, quod ad spiritum pertinet, et obedire elegit, corporale autem, quia se in vetiti fructus dulcedine, quod sui est corporis delectavit, ideo sane mortem carnis et mortem animae, poenam scilicet duplicem ipse sustinuit. |
| 24 | MOYSES. Satis composite ut mihi videtur ordinateque egisti, qualiter Adam propter peccatum suum, et ita omnis homo in arbitrium venerit diaboli. Sed et hoc mihi, si nosti vellem aperiri, quale et quomodo secundum physicam propter praecepti transgressionem, eam, quam in sui compositione Adam habuerat, amiserit aequalitatem. |
| 25 | PETRUS. Scias ergo quod Adam cum aequaliter de elementis omnibus factus esset, aequalem etiam affectuum temperiem habere debuisset, ut irae et moestitiae, comedendi atque bibendi, ac caeterarum quarum nulla in homine superabundat aut decrescit, nisi ex elementorum superabundantia vel diminutione qualitatum. Cum vero ei diabolus Domini sui praeceptum transgredi consuluit, ipse autem inde cogitavit, ita quod et facere elegit, nec anima ut posset prohibuit, iam extunc peccare et aequalitatem suam exire incoepit, quia temperiem illam amisit, et quo non indigebat, imo sibi vetitum fuerat, comedere exoptavit, et sic gradatim usque ad opus devenit et comedit, et tunc omnino aequalitatem suam perdidit. Quod si in primis ita super eo cogitaret, ut, bonumne ad malum esset, quod audiebat tantum inspiceret, non etiam eligeret, procul dubio nec peccaret nec aequalitatem amitteret, verbi gratia, quemadmodum cum quis nec nimium laetus est, nec nimium tristis, sed in utroque aequalis, si rumorem tunc talem audiat, quo et irasci et non, si velit, valeat, ipse vero super illo sic cogitaverit, ut etiam aegre ferat hoc quod audierit, cholera quidem rubea de qua procedit ira, ex huiuscemodi cogitatione in eo commovetur, et sic ille calescit atque irascitur, et quo magis calescit, magis et cholera movetur, donec omnino irascatur, et sic mediocritas et temperies illa moestitiae atque laetitiae quam prius habebat destruitur. Si vero de rumore illo ita quod eum non pigeat meditetur, nec cholera movetur, nec ipse homo calescit aut irascitur, nec ab eo temperies illa separatur. |
| 26 | MOYSES. Hoc sane credimus nos, quod et consilio serpentis Adam peccaverit [Gen. 3], et ex eius peccato omnis homo morti addictus sit. Doctores namque nostri multos fuisse viros attestantur, qui nisi serpentis consilio et Adae peccato nullatenus morerentur, de sanctorum autem animabus quod ad infernum post mortem descenderint non credimus. Quare si inde aliquam auctoritatem habeas, mihi precor illam ostendas. |
| 27 | PETRUS. Breviter quidem tibi illud aperiam, sed tamen nonnullas inde auctoritates manifestas inducam. In Genesi namque de Iacob legitur, quod et filiabus suis ad consolandum eum super filio suo Ioseph congregatis, noluit consolari dicens: Quia descendam ad filium meum lugens ad inferos [Gen. 37]. |
| 28 | MOYSES. Hoc sane Iacob secundum corpus dixit. Per inferos enim terram, in qua sepeliuntur omnes, intelligi voluit. Ac si diceret: Quousque moriar? et in terra cum filio meo sepeliar, quin et interitu ipso semper lugebo. |
| 29 | PETRUS. Non est verum quod dicis. Sciebat enim quod filius suus in terra non erat sepultus, imo putabat quod ab aliqua bestia esset devoratus. Hoc ergo dixit secundum animam: Quia ad filium meum lugens ad inferos descendam. Ac si diceret: Quia mortuus est filius meus, moriar, et ad inferos ubi anima eius est, et omnes animae mortuorum, lugens deveniam. |
| 30 | Quin et hoc testatur David in Psalmo cum dicit: Quid est homo qui vivet et non videbit mortem, et eruet animam suam de manu inferi? [Psal. 88.] Per hoc namque quo ait: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem, innuit nullum esse qui non moriatur hominem, per hoc autem quod est, et eruet animam suam de manu inferi, insinuat nullam tempore suo animam de inferni manu potuisse servari. |
| 31 | Ezechias quoque ut in Isaia legimus licet bonus homo et sanctus fuerit, sicut in oratione sua testatur ipse cum dicit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim [IV Reg. 20], licet, inquam, sanctus fuerit, ad infernum tamen se descensurum esse ostendit, cum in sequentibus dicit: Ego dixi, in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi [Isa. 38]. |
| 32 | MOYSES. Si ita est ut asseris, tunc et patriarcharum animae et prophetarum, caeterorumque sanctorum omnium ante mortem illius, quem Christum dicitis, defunctorum, una cum animabus impiorum in loco uno demoratae sunt. |
| 33 | PETRUS. Verum profecto est, quod in obscuritate omnes ac tenebris, sed non erant omnes in locis paenalibus, sive suppliciis, nam iuxta merita sua retribuebatur singulis, verumtamen omnes in inferno et sub iure erant diaboli. Nullus enim mortuus ab Adam usque ad mortem Christi claustra devitavit inferni, et hoc percipimus ex verbis Moysi, qui cum filios Israel admoneret facere praecepta Domini, et eis praediceret quae inde praemia essent habituri, nihil unquam de beatitudine pollicitus est paradisi. |
| 34 | Notum enim iam extunc fuerat omnibus neminem illuc esse intraturum ante mortem Christi. |
| 35 | MOYSES. Non ob hoc opinor quod dixisti de paradiso loqui Moyses distulit, sed agnovit quia magis vel his visibilibus bonis quae summopere exoptabant, ad obediendum Dei praeceptis admonere, vel praesentibus malis laboribusque quos timebant, ab iniquitatibus suis posset absterrere; quam si de futuris suppliciis praediceret, aut coelesti quam nesciebant beatitudine. |
| 36 | PETRUS. Prava est ista tua opinio. Nam si et de duplici praemio, et de duplici cum eis ageret supplicio, tanto magis et ad malum fugiendum, et ad bonum admoneret amplectendum. Praeterea autem si vis ostendam tibi secundum tuam ipsius credulitatem, sanctorum animas in inferno fuisse, et sub diaboli iure, ante Christi mortem |
| 37 | MOYSES. Ego sane nihil desidero nisi veritatem. |
| 38 | PETRUS. In primis itaque quaero a te quo in loco fuerint sanctorum animae, cum eas in inferno credas non fuisse. |
| 39 | MOYSES. In coelo utique fuere. |
| 40 | PETRUS. De hoc etiam, quaeso, responde, si unquam vel legeris vel audieris, quousque altius potestas eorum, qui in necromantica arte operantur, possit ascendere. |
| 41 | MOYSES. Usque ad firmamentum tantummodo. |
| 42 | PETRUS. Et potest illud aliquatenus transire? |
| 43 | MOYSES. Mirum est quod quaeris, cum non solum a sapientibus, sed et a vetulis in proverbio dictum esse audieris, tantum habes in hoc, quantum habet diabolus in coelis. |
| 44 | PETRUS. Nunc igitur volo dicas quemadmodum credas factum quod in libro legitur primo Regum (cap. XXVIII), Samuelem scilicet per mulierem quae pythonem habebat suscitatum, verumne enim fuit sive fantasticum? |
| 45 | MOYSES. Multis modis profecto verum ostenditur, uno quidem quod inde patenter loquitur, qualiter scilicet de terra ascenderit, qualis forma eius, aetas, vestimentumque fuerit, et quomodo ex parte Dei omnia quae Saul quaesivit, veraciter ipse responderit, et quidquid dixit, falsum inde quidquam non fuit, alio vero, quod Saul in potestate mulieris esse sciret, quod Samuelem suscitare posset, utique eum suscitari non rogaret, tertio autem, quod doctores nostri Deum Sauli peccatum suum in morte sua asserunt condonasse, ex ipsius Samuelis ad Saulem sermone. |
| 46 | Ex hoc enim quod dicit: Cras autem tu et filii tui mecum eritis (ibid.), comprobant Saulem cum Samuele in locum devenisse quietis. |
| 47 | PETRUS. Veramne an falsum fuerit, diutius disputare non placet. Sed si ita est, ut asseris, qualis per artem necromanticam potuit suscitari, si in coelo esset? Quod si in coelo non erat, procul dubio sub diaboli iure, et in inferno quiescebat. |
| 48 | MOYSES. Bene mihi insidiatus es, et bene me vicisti, satisque huc usque ostensum est, qualiter devenerit homo in manum diaboli. Sequitur ergo ut explanes, cur inde eum Deus eduxerit, cum decidere perpessus sit. |
| 49 | PETRUS. Damnato igitur genere humano ex serpentis consilio, et primi parentis Adae peccato, damnato, inquam, ac duplici, ut diximus, morte multato, quoniam fuerunt multi sancti viri, qui nullo commisso suo in laqueum deciderant diaboli, nisi illo veteri peccato ac quasi iam naturali, intuitus hoc generis Conditor humani, pietate motus ac misericordia, eos inde voluit liberari. |
| 50 | MOYSES. Et cum, ut asseris, super eos fuerit pietate commotus, quare eos ibidem tandiu detineri est passus, videlicet ad illius quem Christum apellatis tempus. |
| 51 | PETRUS. Non hoc sane iustitia aliqua, sed sola fecit pietate sua, ac simplici bonitate, et simplex quidem bonitas, ut in nostrae collocutionis exordio diximus, nec mensuram nec terminum debet habere. |
| 52 | MOYSES. Et quare, ut supra dixi, cum eos redimi voluit sub hoc potestate non fecit, imo Verbum suum incarnari ac pati maluit. |
| 53 | PETRUS. Quod hoc modo eos eripuit, sapientia profecto perfectissima fuit, sicut in aliis suis invenitur operibus priscis. Cum enim quondam, ut ipse nosti, populum suum Israel de Aegyptiaca captivitate pararet educere, Aegyptiorumque primogenita maligno spiritu vellet occidere, suos incolumes servare, agnum vel haedum ipsos per domos singulas praecepit immolare, ostia domorum inficere [Exod. 12], ut veniens malignus spiritus domum illo transiret infectam sanguine. |
| 54 | Sed cum vellet eos ita custodire, nonne poterat absque hoc opere? |
| 55 | MOYSES. Poterat utique. |
| 56 | PETRUS. Quid ergo indiguit huiusmodi liberatione? |
| 57 | MOYSES. Sapientia sane eius est, causam aliquam rebus singulis attribuere, per quam eas ad effectum velit producere, sicut per agni vel haedi sacrificium ab illa morte voluit eos redimere, causas autem rerum illas non possumus omnes percipere. |
| 58 | PETRUS. Arcana namque Dei adeo profunda sunt et inscrutabilia, quod ea nullus potest penetrare. Quare ergo quaerendo miraris cur Verbum suum incarnari Dominus ac mori pro redemptione miserit hominis? |
| 59 | MOYSES. Et cur eos non redemit ab illo Adae peccato animalis cuiuslibet immolatione, sicut in lege praeceptum est [Levit. 4; Num. 5], pro peccato sacrificari de aliqua pecude? |
| 60 | PETRUS. Stultissime omnium, ubi tot pecudes posset invenire? Quot enim fuerunt homines ab ipsius mundi origine, et, et futuri erant usque in ipsius consummatione, tot utique pecudes immolari fuisset necesse. Praeter hoc etiam peccatum illud quod et corpus occuparat et animam, rationabiliter deleri non poterat, nisi per sacrificium quod et corpus haberet et animam. |
| 61 | MOYSES. Cum igitur illud per sacrificium tale redimi voluit, quare illud sacrificium de propheta aliquo vel quolibet alio viro sancto fieri non potuit, quin potius Verbum suum carnem suscipere ac mortem subire promisit? |
| 62 | PETRUS. Quia hominem illum qui pro tanto ac tali peccato redimendo occumberet, ab omni esse delicto immunem necesse fuisset. Si enim non peccata propria morte sua redimere indigeret, hoc vero in aliquo qui tantum esset homo reperiri non posset. Natura enim corporis a peccato sibi cavere non sustinet, testante Deo in Genesi, et dicente, quia insidet mens hominis diligenter ad nequitias a iuventute [Gen. 8]. Dicit quoque et Salomon in Ecclesiaste: Non est homo in terra qui faciat bonum, et non peccet [Eccle. 7]. Ratio igitur et Dei sapientia fuit, ut Verbum suum corpus humanum acciperet, quod totius contagionis et peccati expers servaret, quatenus ipsum ita mundum et ab omni vitio purum, illud generale delictum redimere posset, et ipsum ab eo qui rerum est principium assumptum, primum omnium peccatum deleret, quin et ut sine carnali patre progenitum, commissum eius qui sine patre factus est auferret. |
| 63 | Praeterea ut Deus eos qui cum morte filii sui a diaboli laqueo liberati essent, propria deinceps iniquitate in ipsum recidissent, in die iudicii rationabiliter damnaret. |
| 64 | MOYSES. Cum illum quem Christum dicitis pro redemptione humana voluntate spontanea occubuisse asseratis, cur eius interfectores condemnatis, et cum tantum voluntatem eius complessent, peccati reos astruitis? |
| 65 | PETRUS. Si ea utique intentione fecissent, scilicet, ut voluntatem eius complerent, et ipsius morte, de diaboli potestate exituros fore se crederent, nullum procul dubio peccatum incurrerent. Quia vero eum negaverunt, et ex invidia occiderunt, ideo et tanti huius sceleris rei sunt, et nec in praesenti saeculo, nec in futuro, miseriam ac tribulationem exibunt, quandiu in hac sua nequitia permanebunt. |
| 66 | Quod autem et rei et merito sint condemnati, per simile ostendam tibi, et tu etiam ipse rectum esse iudicabis. |
| 67 | MOYSES. Ego sane cum audiero, si rectum est, rectum iudicabo. |
| 68 | PETRUS. Habebat igitur homo quidam navim unam, et erat voluntas eius comburere illam, ut et clavos seorsum haberet, et sibi de lignis carbonem faceret. Hoc autem eo cogitante, quidam inimicus eius noctu ad navem venit, et nescius voluntatis huius, odio eam combussit. Mane autem facto, homo praedictus ut volebat clavos quidem navis suae in parte una, in alia vero carbonem invenit. |
| 69 | Item aliud: Erat domus quaedam lapidea viro cuidam, quam cum destruere vellet, ut de lapidibus aliud quoddam aedificium faceret, forte quidam hostis eius ita die quadam deiecit, quod nec super lapidem lapis remansit, et hoc non pro illius quam nesciebat voluntate complenda, sed per odium fecit. Vir autem praedictus, cum ad domum suam die altera venisset, quod facere cogitabat et volebat, effectum reperit. |
| 70 | Cum vero nec ille qui navim combussit, nec ille qui domum deiecit pro voluntate hostis sui complenda, sed ex odio invidiaque fecerit, quid de eis iudicabis? |
| 71 | MOYSES. Ego sane et eos reos esse iudico, et puniendos. |
| 72 | PETRUS. Eadem ergo ratione rei sunt atque iudicandi, qui Christum non pro eius voluntate complenda, sed odii occiderunt invidiaeque veneno. |
| 73 | MOYSES. Procul dubio rei essent, si hoc modo quo dicis fecissent. Nequaquam vero sic fecerunt, imo usto eum iudicio occiderunt. |
| 74 | PETRUS. Et quam ei culpam imputarunt, quia eum morti addixerunt. |
| 75 | MOYSES. Quia et magus fuit, et per artem magicam filios Israel in errorem misit, et praeter hoc Filium Dei se vocavit. |
| 76 | PETRUS. Non est mirum, si haec et alia de eo dixerunt mendacia, licet ad redimendum eos ipse advenerit. Hoc namque de eis Osee prophetavit: Vae eis quoniam recesserunt a me. Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia [Ose. 7]. Praeterea tamen ubi tantum artis magicae addiscere potuit, ut per eam in vinum aquam converterit [Ioan. 2]: de quinque panibus, hominum millia quinque refecerit [Ioan. 6], leprosos [Luc. 18], hydropicosque sanaverit [Luc. 14], claudis gressum, surdis auditum, mutis verbum [Matth. 9], caecis quoque visum reddiderit, et, quod maius omnibus est, mortuos suscitaverit [Marc. 7; Ioan. 11; Luc. 7], aliaque quae omnia enumerare longum est, miracula fecerit? |
| 77 | MOYSES. Dicunt sane doctores nostri quod in Aegypto eam addidicit. |
| 78 | PETRUS. Ex verbis igitur tuis in Aegypto tunc temporis fuisse comprobantur, qui opera eadem et ipsi operarentur. |
| 79 | MOYSES. Potest esse. |
| 80 | PETRUS. Quare ergo opera eorum divulgata et audita non sunt, quemadmodum et eius fuerunt? Quare etiam sapientes Aegypti doctrinam eius ac legem susciperent, si eum magum esse agnoscerent? |
| 81 | MOYSES. De hoc tibi certe nescio ego respondere. Neque enim de eis audivi, quod in eum unquam crediderint, nec quomodo, aut quando fecerint? |
| 82 | PETRUS. De his modo dimittamus, et opera eius singula inquiramus, ut an vel per artem magicam, vel per aliam physicam aliquam, an potius per virtutem Dei facta fuerint inquiramus. |
| 83 | MOYSES. Bene dicis. Et ego etiam de minoribus inquirendis multum non curo. Si enim de maioribus ostendetis, quod per virtutem Dei facta sunt, de minoribus non dubitabo. |
| 84 | PETRUS. Sapienter loqueris. Et ego, ut dicis, ita et concedo, quare de quolibet primum inquirito. |
| 85 | MOYSES. Primum omnium mihi, de leprosis qualiter mundati sunt [Matth. 8; Luc. 17], et de caecis qualiter illuminati [Luc. 18], responderi volo. |
| 86 | PETRUS. Scias, quia lepra ullatenus aliter quam vel per medicinam, vel per Dei virtutem curari non potest. Quod si per medicinam, vel per potiones interius, per unctiones purgatur exterius. Cum autem medicinam aliquam operari ab eo homo non viderit, sed eos verbo tantum et in momento curaverit, profecto quod per virtutem Dei factum sit. |
| 87 | MOYSES. Nonne de Firmino mago legimus quod leprosum unum mundaverit? |
| 88 | PETRUS. Falsum sane est quod eum curaverit; ipse vero per magicam artem suam oculos hominum decepit, et quod in re non erat videri effecit. Cuius rei argumentum est. quod aeger post aliquod tempus eamdem aegritudinem recepit, et licet exterius cutem suam, ut alii, mundam aspiceret, nunquam tamen, ut ipse dixit, infirmitatem interius non sensit. |
| 89 | Praeterea autem nusquam in tota necromantica legitur quod per eam veraciter leprosus unquam curetur. De caecis autem, de eis qui caeci nascuntur, contradicit physica quod eos illuminare valeat medicina. Assitha vero magus testatur quod, per autem necromanticam, eis veraciter lumen non reddatur. |
| 90 | MOYSES. Esse potest. Sed de mortuis quid dices, cum idem Assitha perhibeat quod eos suscitare et cum eis loqui homo possit, et in libro suo quo fieri valeat modum ostendit, et ex alia parte in libro Regum legatur, ut diximus, qualiter per mulierem pythonissam Samuel suscitatus sit? [I Reg. 28.] |
| 91 | PETRUS. Verum profecto est, quia, sicut dicis, Assitha testatur. Sed inter Dei opus et illud quod per artem magicam fit, in resuscitatione mortuorum, distantia ingens habetur. Mortui enim per magum aliquem suscitati, ultra quam longa est umbra sua ambulare non possunt, sed cum ad eius finem venerint, in terram mortui recidunt, qui autem per Dei suscitantur virtutem, bibunt ac comedunt, quolibet et quantumlibet incedunt, et, quandiu Dei placitum est, ut caeteri homines vivunt, sicut illi quos et Eliseus et Elias suscitavit et Christus [III Reg. 17; IV Reg. 4; Luc. 7]. |
| 92 | MOYSES. Cum huc usque satis ostensum sit quod nihil per artem magicam, imo per Dei virtutem, ut prophetae alii, homo ille cuncta patraverit, dicas, volo, cur se non prophetam, sed Dei Filium vocare praesumpserit. |
| 93 | PETRUS. Ideo sane fecit, quia veraciter Filius Dei fuit. Quod cum superius auctoritatibus multis ostenderimus, cum de ipso quod Deus et homo fuerit ageremus [Ioan. 1], iam id ulterius probare non indigemus. Quod si etiam velis, in angustam inde disputationem veniamus, et ego tibi per rationem ostendam quod, cum se Dei Filium vocavit [Ioan. 11], veritatem locutus fuit. |
| 94 | MOYSES. Placet. |
| 95 | PETRUS. Qui itaque per virtutem operatur Dei, potestne quidquam absque ipsius Dei voluntate operari? |
| 96 | MOYSES. Necesse est, mihi videtur, quod qui per virtutem Dei facit aliquid, nullatenus nisi voluntate eiusdem Dei illud operetur. |
| 97 | PETRUS. Et qui per virtutem Dei, et eius operatur voluntatem, nunquid non sequitur, quod Dei amicus, et fidelis eius sit servus? |
| 98 | MOYSES. Utique sequitur. Nam hoc legendo invenimus, quod sancti prophetae, qui miracula quondam fecerunt, Deo dilecti eique fideles fuerunt, sicut Moyses, Elias, et Eliseus, multique alii, qui in vita sua miracula plura patrarunt [Exod. 2, III; III Reg. 17 et XVIII; Eccle. 48; IV Reg. 2, IV, V, VI]. |
| 99 | PETRUS. Et qui amicus Dei et fidelis eius est, de Deo vel ex parte Dei falso quidquam eum non dicere necesse est. |
| 100 | MOYSES. Verum est. |
| 101 | PETRUS. Cum igitur Christus, ut supra probatum est, et per Dei virtutem voluntatemque miracula fecerit, et ex hoc sequatur quod amicus eius servusque fidelis exstiterit, procul dubio concluditur quod de Deo vel ex parte eius falso nihil unquam locutus sit. Quod cum ita sit, veraciter ergo Filium Dei se vocavit [Ioan. 10]. |
| 102 | MOYSES. Ratio est quod dixisti. Sed hoc cum stupore admiror ego vehementi quod cum tempore illo complures fuerint viri, intellectu magno ac sapientia praediti, nequaquam eum talem fuisse perceperint. Quod si agnoverunt, quare fidem eius doctrinamque respuerunt, et eum crucifigendo, suarum damnationem animarum scienter incurrerunt? |
| 103 | PETRUS. Sane, sicut praediximus, ex invidia hoc fecerunt, quia videlicet per eum dignitatem suam ac famam amittere timuerunt [Ioan. 11]. Et huic simile invenimus tempore Ieroboam regis Israel factum esse. Mortuo quippe Salomone, in duo divisum est regnum eius, Scriptura attestante, obtinuitque partem unam filius eius Roboam, partem vero alteram servus eius Ieroboam. |
| 104 | Accepto autem Ieroboam cum optimatibus suis consilio, duos aureos fecit vitulos quos populus adoraret, ne, si Hierusalem ad orandum et sacrificandum, ut mos erat, saepius ascenderet, forsan aliquando ibidem remaneret, partique Boboam adhaereret, et ita dignitatem suam Ieroboam amitteret, sicut eadem Scriptura docet, dicens: Dixitque Ieroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David, si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem, et convertetur cor populi huius ad Dominum suum Roboam regem Iuda, interficientque me et revertentur ad eum. |
| 105 | Et cogitato consilio, fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere Hierusalem. Ecce dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti [III Reg. 12]. Cum autem et ipse Ieroboam, et proceres sui, sapientia multa essent praediti, tum per Salomonem qui praecesserat, qui omnium et praecedentium et sequentium se, teste Scriptura, sapientissimus fuerat [III Reg. 4], tum per pacem ipsius tempore Salomonis magna exstiterat, quae ad discendum sapientiam, opportunitatem magna praestat, patet profecto, quia, sicut diximus, per invidiam et timorem regni sui admittendi hoc fecerint. |
| 106 | Mirari igitur non debes, si legis doctores et Scribae invidiae veneno Christum occiderint, cum per eum gloriam et dignitatem suam amissuros se esse timuerunt. |
| 107 | MOYSES. Verisimile est quod dicis. Verumtamen adhuc etiam miror vehementer, licet de eodem alibi quaesierim, miror, inquam, cum a Deo secundum quod dicis potens exstiterit, cur se statim non vindicaverit. |
| 108 | PETRUS. Hoc nempe sua magna bonitate fecit et misericordia. Et hoc percepimus nos ex verbis eius, dum in cruce penderet, dicentis: Pater, dimitte eis, non enim sciunt quid faciunt [Luc. 23]. Per quod ostenditur ipse eos admodum dilexisse, licet contra eum operarentur inique, ut propheta testatur Zacharias: Et dicetur, inquit, ei: Quid sunt plagae istae, in medio manuum tuarum? |
| 109 | Et dicet: His plagatus sum in domo eorum quos diligebam [Zach. 13]. Sed, o Moyses, si Deo placet, adhuc tempus veniet quo et nepotes patrum suorum nequitiam recognoscent, et eorum peccata condolendo plangent et dolebunt, et ad Dominum convertentur et redibunt, sicut dicit Zacharias propheta: Et effundam super domum David, et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum, et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti [Zach. 12]. Et det tibi, quaeso, omnipotens Deus, ut tu de illis qui convertentur, sis unus. Amen. |