monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9
Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS VIII. <<<     >>> TITULUS X.

Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS IX. [Quod in eo tempore Christus venit, quo eum venturum fore a prophetis praedictum fuit, et quaecunque de eo praedicaverunt, in ipso et eius operibus patuerunt.]

1 MOYSES. Cum igitur multis auctoritatibus ostenderis illum quem dicitis Christum fore hominem, potuisse et Deum, qua, quaeso, auctoritate poteris ostendere eum, ut creditis, iam venisse? Fortasse enim non diu venit, sed venturo veniet in tempore.
2 PETRUS. Plura sunt profecto, o Moyses, quae eum venisse patenter ostendunt. Nam et tempus in quo eum praedixerunt venturum esse prophetae quod et transactum est, et in eo ipsum novimus advenisse, et praeter id alia multa, quae in ipso et verbis eius agnovimus, atque operibus, ut praedictum est a prophetis.
3 MOYSES. In primis quaeso ostendas de tempore, ubi videlicet et qualiter inde locuti sint prophetae, et quomodo illud terminavere.
4 PETRUS. Legimus sane quia Iacob, filiis suis loquens, et singulis ad se vocatis, benedicens ait: Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ad eum congregabuntur gentes [Gen. 49]. Hanc autem prophetiam aliter non exponam, quam exposuerint vestri doctores antiqui.
5 Dixerunt namque et ipsi: Non auferetur sceptrum, id est virga, de regno Iuda, et dux de femore, id est, de filiis filiorum eius in saecula, donec veniat qui mittendus est, id est Christus, cuius est regnum, et ad ipsum congregabuntur gentes. Et nos quidem novimus, quia, postquam venit Christus, neque rex neque dux de Iuda fuit ulterius.
6 Credere itaque debemus quod hic tempus Christi adventus determinatum fuit, et quod is qui tempore illo venit, sine dubitationis scrupulo Christus exstitit. Item in libro Danielis de tempore Christi adventus sic est angelus cum Daniele locutus: Septuaginta hebdomades constitutae sunt super populum tuum, et super urbem sanctuarii tui, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia saeculorum, et impleatur visio, et prophetiae, et ungatur Sanctus sanctorum.
7 Scito ergo et animadverte. Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duae erunt, et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
8 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio [Dan. 9]. Prophetia sane ista, o Moyses, clausa est, et ad intelligendum difficilis, et sunt ibi termini multi designati, sed tamen omnes ad ostendendum Christi adventum sunt positi.
9 In primis igitur sciendum est, quia hebdomades istae annorum sunt hebdomades. Cum igitur ait: Septuaginta hebdomades constitutae sunt super populum tuum, et super urbem sanctuarii tui, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia saeculorum, et impleatur visio, et prophetiae, et ungatur Sanctus sanctorum; cum illud, inquam, ait, adnotari voluit, quia septies septuaginta, id est, quadraginta et nonagintaanni erant constituti ab eiusdem anno prophetiae usque ad destructionem Hierusalem et templi, quae a Tito Romanorum imperatore fuit facta, cuius tempore destructionis iam Christus venerat, qui et iustitia saeculorum et sanctorum Sanctus erat, per quem etiam peccatum omne et iniquitas est deleta, et prophetia omnis impleta.
10 Caetera autem quae sequuntur omnia ad horum quadringentorum et nonaginta annorum divisionem et determinationem sunt posita. Per hoc ergo quod est ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem hebdomades septem, innuitur quod ab huius die prophetiae usque ad Cyrum ducem Persarum qui ab ipso Deo per Isaiam Christus est appellatus [Isa. 45], fuerunt septem annorum hebdomades, id est quinquaginta et novem anni, cuius Cyri praecepto coepit Hierusalem reaedificari.
11 In cuius reaedificatione et postquam consummatum est opus, usque ad adventum Titi super Hierusalem quadringenti triginta et quatuor anni fuerunt, et hoc est quod dicit: Hebdomades sexaginta duae, id est, quadringenti triginta et quatuor anni erunt, et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum, et post habdomades septem occidetur Christus, quod est post hebdomades septuaginta, et postquam occidetur Christus.
12 Civitatem et sanctuarium dissipabit populus scilicet Romanus, cum duce venturo, id est cum Tito, et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Quod autem sequitur, confirmabit pactum multis hebdomada una, illa profecto hebdomada una septem sunt anni obsidionis.
13 Septem enim annis obsessa est civitas ab exercitu Romanorum, et infra illos septem annos, adeo coacti fuerunt intus et afflicti, quod non haberent unde sacrificium facere possent, et hoc est quod ait: In dimidio hebdomadis, id est infra hebdomadem, deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis. Quod etiam additur, usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio, insinuat quod captivitas, et desolatio illa fine foret caritura.
14 Septem ergo hebdomades usque ad Cyrum, et sexaginta duae hebdomades a Cyro usque ad Titum, et hebdomada obsidionis una, profecto septuaginta sunt hebdomades.
15 MOYSES. Postquam de tempore adventus Christi ex prophetarum testimoniis asseruisti, de quo satis esse patuit ut dixisti, volo ut alia illa exsequaris, quae in ipso et operibus eius patuerunt, atque verbis, quae et de ipso ut asseris praedicta sunt a prophetis.
16 PETRUS. Legimus in Deuteronomio, quia Moyses morte sibi iam imminente sic ad populum Israel est locutus: Prophetam, inquit, de gente tua, et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Oreb, quando concio congregata est atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. Qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor existam [Deut. 18]. Quis est autem, o Moyses, quis est ille quem dicit Dominus similem Moysi suscitandum, et ipsum esse praecipit audiendum?
18 MOYSES. Utique de Iosue filio Nun dici potuit, qui post Moysen et in ipsius loco surrexit.
19 PETRUS. Profecto de Iosue mullatenus potest esse. De eo quippe patenter Scriptura loquitur, sicut in lib. Numeri legitur: Respondit Moyses ad Dominum: Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc, et possit exire et intrare ante eos, et educere illos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. Dixitque Dominus ad eum: Tolle Iosue filium Nun virum in quo est Spiritus Dei, et pone manum tuam super eum.
20 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote, et omni multitudine, et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, et audiat eum omnis synagoga filiorum Israel [Num. 27]. Cum vero tam aperte de Iosue hic agatur, cur illa alia quae adeo clausa est prophetia, illa scilicet prophetia, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, et caetera; cur inquam, illa de ipso dicta intelligatur?
21 Sed et per hoc quod legitur: dabis ei partem gloriae tuae, ac si diceret non omnem gloriam tuam, per quod ostenditur quia similis Moysi non fuerit, et in fine Deuteron.: Non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses [Deut. 34]; per haec, inquam, innuitur quia de Iosue dictum non sit: Suscitabit tibi Dominus Deus tuus, etc.
22 , cum sequitur in eodem, similem tui. Sed et aliter differunt, prophetia illa quae est: Suscitabit tibi Dominus, etc., et ea quae de Iosue sunt dicta. In illa namque habetur, qui verba eius audire noluerit, ego ultor existam, de Iosue vero legitur, qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei, morte moriatur.
23 Patet igitur omnibus modis, quia prophetia illa de Iosue non est prolata.
24 MOYSES. De quo ergo?
25 PETRUS. De Christo, qui Moysi similis fuit, quia sicut Moyses et ipse legem dedit.
26 MOYSES. Nunc itaque singulas prophetiae partes ostende, quomodo universas ad ipsum possis applicare.
27 PETRUS. Prophetia quidem ista petitioni filiorum Israel respondet. Petierant enim, sicut scriptum est [Exod. 20], in monte Oreb, ne ultra vocem Domini visibiliter audirent, aut tantum ignem ne morerentur aspicerent. Contra quod dicit Dominus ad Moysen [Deut. 18]: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, quasi diceret: Ille quem suscitabo, de ipsorum erit progenie Iudaeorum, sed et tui similis erit, hoc est, sicut tu legem dedisti, ita et ipse dabit, quod etiam per hoc notatur, quod prophetam singulariter et per excellentiam posuit. Nisi enim et ipse legem daturus esset, prophetas sane, non prophetam suscitabo, dixisset.
28 Prophetas quippe plures suscitavit Deus, qui annuntiaverunt verba eius, sed nullus eorum legem dedit ad similitudinem Moysi, nisi Christus. Et ponam verba mea in ore eius, quod est, quia vocis meae impetum nequeunt tolerare, per ipsum loquar eis sub carnis velamine. Loquetur ad eos omnia quae praecepero illi.
29 Ac si aperte diceret: Praeter id quod volam et praecipiam, nihil omnino dicet: Qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor existam, id est, qui praeceptis eius parere renuerit, non occidetur, nec alio modo carnaliter punietur, sed ego ipse iuxta placitum meum misericorditer vindicabo in ipsum.
30 Cum igitur Christus et de Iudaeorum natus progenie, et tanquam Moyses legislator exstiterit et Verbum Dei sub eius carnis velamine latuerit, nihilque aliud quam praecepit Deus Pater, ipse docuerit, ipso attestante in Evangelio et dicente: Sermonem quem audistis, non est meus, sed eius qui misit me Patris [Ioan. 12], eum ipse nullum occidi vel corporaliter puniri voluerit, sed misericordiam per omnia praedicaverit, profecto nihil obstat quin tota de ipso prophetia dicta fuerit.
31 MOYSES. Adhuc restat unum, de quo mihi volo respondeas. Cum enim Christus, ut credis, Deus simul et homo fuerit, quomodo eum prophetam appellavit?
32 PETRUS. Aestimare videris quod propheta solummodo hominis nomen sit, sed nequaquam, imo propheta appellatur quisquis ea quae porro sunt ventura effatur. In Isaia quoque sic legitur: Ecce servus meus, suscepi eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
33 Non clamabit, nec exaltabitur, aut audietur foris vox eius. Calamum quassatum non conteret, et lichnum fumigans non exstinguet, in veritate iudicium educet, non deficiet aut effugiet, donec ponat in terra iudicium, et legem eius insulae exspectabunt [Isa. 42]. Sed et hanc, o Moyses, prophetiam ad quem melius quam ad Christum applicare possumus? Ipse namque et Dei servus, et electus fuit eius, in quo complacuit sibi Deus.
34 Et hoc quidem de eo dictum est secundum corpus. Quod autem sequitur, dedi spiritum meum super eum, secundum animam est prolatum. Iudicium, id est legem, gentibus proferet. Christus quippe legem quae clausa erat et operta, et inter Iudaeos tantum, protulit, id est enucleavit, patefecit, et medullam elicuit; ad hoc ut gentes illam possent accipere.
35 Sequitur, non clamabit, nec exaltabitur, aut audietur foris vox eius. Et nos scimus quia Christus non clamosus, non arrogans, non inanis gloriae appetitor fuit [Ioan. 13; Matth. 2], imo super omnia humilitatem dilexit. Calamum quassatum non conteret, et lichnum fumigans non exstinguet. Videmus sane quod calamus quassatus leviter potest perfringi: lichnum autem fumigans, id est linum combustum, sed tamen adhuc retinens fumi, id est ignis, perfacillime potest exstingui.
36 Sed quid per calamum quassatum, vel lichnum pene exstinctum, melius quam peccatoris fragilitas, qui conquassatus et pene in peccato est exstinctus, potest intelligi? Calamum autem quassatum Christus non contrivit, et lichnum fumigans non exstinxit, quia peccatores pene mortuos in peccatis, occidi non praecepit, sed misericorditer toleravit [Matth. 3], et ad poenitentiam revocavit [Matth. 11], quod et in consequentibus designavit propheta cum addidit: In veritate educet iudicium. Veritas quippe et iustitia, idem est. In lege vero Moysi iudicium erat et praeceptum, peccatorem occidi.
37 Christus autem ad veritatem et iustitiam iudicium adduxit, quando peccatores non occidi, sed quod iustius est, donec poeniterent sustineri praecepit, cum dixit: Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat [Ezech. 33]. Non deficiet aut effugiet, donec ponat in terra iudicium. Mortem sane Christi voluit propheta notari per defectum, per effugium vero ascensum eius in coelum. Ac si diceret: Non morietur aut de terra recedet, id est in coelum ascendet, donec mittat legem in terra. Et Christus quidem antequam secundum carnem obiret, aut ad Patrem in coelum ascenderet, iudicium in terra posuit, quando legem, id est Evangelium, nobis dedit.
38 Ideo autem nequaquam non morietur, sed non deficiet dixit, quia mors Christi non revera mors, sed quasi transitus quidam et defectus fuit. Qui enim moritur homo amplius iam non vivit. Christus autem die tertia resurrexit et iam in aeternum [Ioan. 13] vivit, et legem eius insulae exspectabunt. Per insulas gentes accipimus.
39 Legem autem Christi gentes exspectarunt, quia non ab ipso, sed a discipulis eius, id est ab apostolis eam acceperunt. Neque enim ipse, imo apostoli, gentibus praedicarunt. Item in Isaia: Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te, et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
40 Ego Dominus; hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus [Isa. 42]. Et hoc quoque de Christo protulit Isaias. Vocavit namque eum Dominus de utero Virginis in iustitia, hoc est, sine peccato et carnis concupiscentia; de sanctae et iustae Virginis natus est Christus carne munda [Luc. 1; (Isa. 7]. Manum eius apprehendit, quod signum est protectionis et patrocinii, et servavit eum, sicut de manu Herodis adhuc vagientem eripuit, in Aegyptum duxit ac reduxit [Matth. 2], de manibus Iudaeorum eum lapidare et interficere volentium saepius liberavit [Luc. 4; Ioan. 8], et in aliis adversitatibus suis multis, eius custos et protector exstitit.
41 Dedit eum Dominus in foedus populi Israelitici, scilicet, id est ad hoc dedit eum, ut populo Israel legis veritatem ostenderet. Et in lucem gentium [Ioan. 18] dedit eum Dominus, quia gentes relicto errore, et expulsis tenebris incredulitatis suae, luce legis Christi sunt respersae. Et adhuc misit eum, ut aperiret oculos caecorum, et educeret de conclusione vinctum, et de domo carceris sedentes in tenebris. Et Christus oculos caecorum aperuit, cum infidelium corda patefecit, et depulsa umbra legis lumen ostendit.
42 De conclusione vinctum eduxit, quia in se credentes de captivitate omni usque hodie liberat et emittit. Eduxit etiam de domo carceris sedentes in tenebris, quia eos qui in tenebroso carcere tenebantur inferni, descendens ad inferos ipse extraxit. Gloriam et laudem suam alteri quam Christo Dominus non dedit, quia deitatem suam nulli alii homini unquam counivit, aut laudem tantam attribuit.
43 Item Isaias: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae, dicit Dominus, quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
44 Et quo modo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo. Non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui [Isa. 55]. Et dic, o Moyses, verbum istud totum qualiter exponis?
45 Quando invenitur Dominus, et quando non invenitur? quando est prope, et quando longe?
46 MOYSES. Deum quidem inveniri et prope esse, idem est. Prope autem est et invenitur ab illis qui ei fideliter famulantur.
47 PETRUS. Propius sane vult esse Dominus, et magis offert se peccatoribus et eis qui longe esse videntur, quam iustis et fidelibus ac prope, ut dicis, existentibus. Quod et alibi propheta testatur, ubi dicit: Pacem, pacem ei qui longe est, et qui prope est, dixit Dominus [Isa. 57]. Quid namque per longe Deo existentem nisi peccatorem, et per eum qui prope est, nisi iustum intelligimus?
48 Et propheta prius qui longe est, et postea qui prope est dixit, et sic peccatori quam iusto Deum propius esse, monstravit.
49 MOYSES. Possumus etiam dicere prope Deum esse decem diebus illis, qui sunt a prima die mensis septimi usque ad diem expiationis, sic namque dictum est a doctoribus nostris.
50 PETRUS. Et hoc quoque malum est. Si enim decem illis tantummodo diebus prope est Deus et invenitur, tunc, si alio tempore peccator converti volens Deum quaesierit, et eum quia longe existentem non invenerit, iam Dei et non peccatoris culpa erit, quod converti ad Deum non poterit.
51 MOYSES. Dicunt etiam aliud doctores nostri, Deum scilicet prope fuisse et potuisse inveniri, quandiu stetit templum Domini, destructo autem templo se elongavit, et iam ultra se inveniri non voluit.
52 PETRUS. Et in hoc quoque stulti fuerunt ipsi. Nam et contra hoc dicit Moyses ad filios Israel, quod si quando Deum ad iracundiam provocarent, ut eos inter gentes captivos dispergeret, si tamen novissimo etiam revertentes eum quaererent, procul dubio invenirent [Exod. 34; Deut. 32].
53 MOYSES. Quandoquidem et hoc et illud contradicis, tu ergo quando et qualiter inveniri Deum vel prope esse asseris?
54 PETRUS. Inventus est sane Dominus et prope, cum de sancta Virgine carnem assumpsit, et inter nos praesentialiter habitavit, et tunc quidem propheta quaeri eum et invocari praecepit, cum dixit, quaerite Dominum, etc. Nam et hoc Spiritu sancto revelante futurum esse praevidit, unde et in sequentibus addidit: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, videlicet ne de eo inique cogitarent, aut Deum esse eum propter assumptam carnem dubitarent, imo fideliter crederent, nam et fides in sola cogitatione est [Ioan. 17]. Et cogitatio hominis diversa quidem est a cogitatione Dei.
55 Unde et sequitur: Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae, dicit Dominus, ac si diceret: Ne cogitetis quia quod videtis et auditis, Filium scilicet sine Patre carnali, contra usum esse sciatis, aliter namque ego, et vos aliter cogitatis. Vos enim non nisi corporaliter, ego vero spiritualiter. Aliter etiam incedo ego, et vos aliter inceditis.
56 Vos namque viam nisi quae in usu est non novistis, ego vero quoque illam novi quae est contra usum, et quaecunque volo efficere possum. Et hoc est: Sicut exaltantur coeli a terra, etc. Quod autem sequitur: Quo modo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic erit verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui, hoc utique addidit, ut per visibilium similitudinem rerum ostenderet, quod in deitatis subtilitate tam plane videri non posset, et dixit: Sicut pluvia cum de coelo descendit non revertitur rursus in coelum, priusquam terram molliat, fecundare et germinare faciat, sic et verbum meum quod egredietur de ore meo, id est Filius meus, quem in mundum ut carnem accipiat sum missurus, ad me vacuus non redibit, quin, priusquam redeat, quaecunque volam efficiat, hoc est, sicut disposui, carnem assumat, flagelletur, moriatur, de inferno suos eripiat.
57 ac resurgat, et legem quae clausa est minus intelligentibus aperiat. Quod si de verbo suo, id est, de sermone suo, Deus se dixisse intelligi voluit, quod ait, verbum meum quod egredietur de ore meo, non utique addidisset, non revertetur ad me, etc. Neque enim verbum, id est sermo, postquam semel de ore egreditur, ad os ultra revertitur.
58 Per hoc igitur aperte ostendit, quod de Filii persona verbum meum dixit.
59 MOYSES. Iam ex verbis tuis innuitur quod nix et imber postquam de coelo emittitur, in coelum rursus revertitur.
60 PETRUS. Verum est.
61 MOYSES. Vellem modo mihi ostendi, qua id possit ratione comprobari.
62 PETRUS. Scrutari sane prius debes unde nubes proveniant atque imbres, et sic facilius quod modo quaeris invenies.
63 MOYSES. Illud precor mihi manifestes.
64 PETRUS. Videndum itaque tibi est, o Moyses, quia sole super mare et super terram recta linea existente, de mari quidem vapor humidus, de terra vero consurgit siccus, sed et sursum conscendit per calorem solis, sicut et fumus aquae per fervorem ignis, qui vapores duo cum sursum veniunt, altero alteri misto, ex se nubes densas conficiunt. Nubes autem cum circiter milliaria sexdecim in altum crepserint, aerem ibi frigidum reperiunt, unde iam altius transire nequeunt, et sic rursus in terram decidunt, et ex illis imbres proveniunt.
65 Fecit autem Deus montium concavitates, ut ibi quasi thesaurus quidam receptarentur imbres. Fecit et in ipsis montium extremitatibus imis foramina quaedam parva, per quae paulatim derivatur aqua, quae sicut in thesauro tenebatur abscondita, et hi sunt fontes, ex quibus universa proveniunt flumina. Quibus fluminibus universi nutriuntur pisces, prata et vineae irrigantur, et segetes hominum et animalium adaquantur greges, villulae praeterfluuntur et magnae urbes. Huius autem argumentum rei est, quod deficiente pluvia, fontes siccantur et flumina, sicut in libro Regum tertio invenimus, dicente Elia: Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, non enim pluerat super terram [III Reg. 17]. Flumina vero postquam super terram diutius cucurrerint, ad pelagus tandem deveniunt ac marinis fluctibus se componunt, et sic vapor maris sursum ut supra diximus reascendit, et ex se iterum nubes conficit, et huius ascensus vel descensus finis non est nec unquam fuit, ex quo mundum Deus composuit, sed nec erit, quandiu rerum Creatori placuerit, teste Salomone, qui dicit in Ecclesiaste: Omnia flumina intrant mare, et mare non redundat.
66 Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant [Eccle. 1].
67 MOYSES. Auctoritates quidem ex libris prophetarum multas adduxisti, et eas secundum voluntatem tuam explanasti, sed vellem unam saltem mihi patentem ostendi, per quam quod intendis manifeste possit approbari.
68 PETRUS. Non est profecto nova cordis tui et tui similium duritia. Neque enim etiam credebatis, cum manifeste et sine allegoria prophetae loquebantur vobis, quare mirum non est, si tibi surda videntur meae verba explanationis. Verumtamen ut omnes occasiones et obiectiones tuas praecidam, iam de ipso Isaia auctoritatem unam patentissimam tibi dicam. Dicit enim ipse Isaias: Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
69 Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. Iste asperget gentes multas. Super eum continebunt reges os suum, quia quod non est narratum eis viderunt, et quod non audierunt contemplati sunt. Quis credidit auditui nostro [Rom. 10], et brachium Domini cui revelatum est?
70 Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei neque decor, et vidimus eum et non erat aspectus eius, et desideravimus eum despectum, et novissimum virorum, virum dolorum et cognitum infirmitate, et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde et nec reputavimus eum.
71 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Et nos putavimus eum quasi plagatum, et percussum a Deo, et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.
72 Coactus est et afflictus, non aperuit os suum. Sicut agnus ad occisionem ducetur, et quasi ovis coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. De angustia et de iudicio sublatus est. Generationem eius quis enarrabit? [Ier. 11; Act. 8] Quia divisus est de terra viventium. Propter scelus populi mei plagatus fuit, et dedit cum impiis sepulturam suam, et cum divitibus mortem suam, licet iniquitatem non fecerit, neque dolus fuit in ore eius [I Pet. 2], et Dominus voluit conterere eum, et infirmari.
73 Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen, et elongabitur tempus, et voluntas Domini in manu eius dirigetur. Ex labore animae suae videbit et saturabitur. In scientia sua iustificabit iustum multis, et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo eum participare faciam in plurimis, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis computatus est, et ipse peccatum multorum tulit, et pro transgressoribus rogabit [Isa. 52; LIII]. Multum sane in ista, o Moyses, super omnes alias laboravi prophetia, ut iuxta quod apud vos est, illam inducerem, in quo etiam beati Hieronymi licet veram deserui translationem.
74 Hoc autem feci, ut occasiones tuas omnes auferrem. Quam quia Christo applicamus, et tu forsitan non concedis, velim dicas de quo illam dictam esse intelligis.
75 MOYSES. Doctorum profecto quidam nostrorum eam de Ieremia dictam esse asserunt, quia flagellatus, verberatus, et incarceratus fuit [Ier. 11], et multa alia quae enumerare longum est mala pertulit. Secundum alios vero de Iosia rege intelligimus, qui, cum vir sanctus esset et iustus, pro peccatis non suis, sed populi est interfectus [IV Reg. 23].
76 PETRUS. De neutro certe istorum potest esse. Neutri namque prophetiam totam poteris applicare. Nam si de Ieremia intelligis, Ieremias quidem flagella, carcerem, et multam afflictionem sustinuit, sed nec occisus fuit, nec flagellatus conticuit, nec peccata nostra tulit, nec caetera ipsi applicabis, de Iosia vero nihil quod in prophetia habeatur potuisse dici invenies praeter id quod et sanctus, et pro populi scelere fuit interfectus.
77 MOYSES. De quo ergo prophetiam dictam intelligis, cui partes eius omnes applicare possis?
78 PETRUS. De Christo. Quod enim dixit, ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde, nos quidem novimus quia Christus et Dei servus et magni fuit intellectus, et super omnes servos Dei sublimis et exaltatus. Cuius et opera mira fuerunt ac stupenda, et nunquam gloriae fuit sibi cura.
79 Et hoc est, sicut obstupuerunt super te multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. Sequitur: Iste asperget gentes multas. Et Dominus quidem Christus Israeliticae genti quasi pluviam magnam pluit, cum inter eos tanquam in propria venit [Ioan. 1], et eis opera et magnalia sua ostendit.
80 Alias autem gentes multas aspersit, quia eas non signorum praesentia, sed eorum auditu et fama quasi rore quodam de longe irrigavit, et omnes stupidos ac prae admiratione taciturnos reddidit. Unde est: Super ipsum continebunt reges os suum, quia quod non est narratum eis viderunt, et quod non audierunt contemplati sunt, sicut Iudaeis narratum fuit de eo, et audierunt. Quod et ipse propheta admirans, ait: Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?
81 Ac si diceret: Adeo sunt miranda quae praedico esse ventura, quod vix erit qui iudicet esse credenda, scilicet quod brachium Domini debeat revelari, id est Filius eius debeat incarnari, et sic per assumptam carnem mundo visibiliter ostendi. Et ascendet, inquit, sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti.
82 Videmus quidem quod de terra sitienti, id est de iterra arida, neque virga, neque radix sine humore possit procreari. Humor enim quasi mas est ipsius soli. Christus autem quasi radix aut virgultum de sicca terra coram Domino ascendit, cum de carne Virginis sine maris copula Deus Pater eum progenuit. Quod autem addidit, non est species ei neque decor, et vidimus eum et non erat aspectus, et desideravimus eum despectum, et novissimum virorum, ad ostendendam humilitatem suam addidit, et pompae mundanae contemptum. Eum, inquit, virum dolorum.
83 Vir sane dolorum fuit ipse, quia nec in infantia, vel pueritia, nec in iuventute, malevolorum insidiis caruit, ac labore, unde et maioris famae fuit, et maioris notitiae, quod est cognitum infirmitate. Hic namque per infirmitatem istam nil aliud propheta intelligi voluit, quam miserias et labores, quos secundum carnem in mundo Christus sustinuit.
84 Sequitur: Quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum. Quasi absconditus Christi vultus fuit, quia, et sub eius carne deitatis splendor delituit, et impetentibus se resistere cum posset noluit, quare despectus, et non reputatus, id est non appreciatus fuit. Et vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit, cum dolores atque supplicia quae nostris debebantur sceleribus, ipse sustinuit.
85 Et nos putavimus eum quasi plagatum et percussum a Deo et humiliatum, quod est, putavimus quod plaga, id est flagellum illud et percussio, et depressio illa sibi contingeret ob seipsum, sed nequaquam. Et hoc est quod ait: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Et disciplina pacis nostrae super eum, id est, disciplinam et correctionem quam ut pacem haberemus passuri eramus, pro nobis ipse sustinuit, ut misericors et benignus.
86 Unde sequitur, quia livore eius sanati sumus, livore scilicet flagellorum et vulnerum, quae pro nobis est perpessus. Item sequitur: Omnes nos quasi oves erravimus, et unusquisque in viam suam declinavit. Oves quippe simplicia et stolidissima sunt animalia et vaga. Et nos stulti quasi oves erravimus, quia ipsum quis vel qualis esset non novimus, unusquisque autem in viam suam declinavit, hoc est, doctrinae illius vix ullus credidit, sed suam veterem quisque retinuit.
87 Et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, id est, originale peccatum, quo irretimur omnes, per eum, id est per baptismum quem ipse dedit Dominus, condonat et abluit. Coactus est et afflictus, et non aperuit os suum, et sicut agnus ad occisionem ducetur, et quasi ovis coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
88 Hoc totum explanatione non indiget, imo omnibus est manifestum. Christus namque ante Pilatum adductus, falsoque accusatus, verberatus, etiam et colaphis caesus, conticuit, et ipsi Pilato pluribus eum interroganti, verbum vix aliquod respondit. Sed quod sequitur: De angustia et iudicio sublatus est, per endiadim dicitur. De angustia enim inquit et iudicio, pro de angusto iudicio. Et nos quidem angustum iudicium, iudicium vocamus iniustum.
89 Christus vero de angusto iudicio sublatus est, id est per angustum et iniustum iudicium, cum nihil deliquisset captus est. Generationem eius quis enarrabit? Hoc utique de divina generatione quae inenarrabilis est et ineffabilis, protulit, et per hoc eum futurum fore Deum ostendit. Unde et sequitur: Divisus est de terra viventium. Propter scelus populi mei plagatus fuit, idem est quod superius dixit, ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.
90 Et dedit cum impiis sepulturam suam, et cum divitibus mortem suam. Cum impiis et divitibus idem est. Divites quippe huius mundi, pene omnes impii sunt [Matth. 19; Luc. 18; I Tim. 6]. Apud Iudaeos autem erat consuetudo, impios et pro aliquo scelere suo interfectos, extra communionem hominum sepeliri caeterorum. Et Christus cum impiis, id est cum latronibus est crucifixus, et mortuus, et extra communem sepulturam sepultus, licet iniquitatem non fecerit, nec dolus fuerit in ore eius, sed ita voluit Dominus, sicut scriptum est in sequentibus: Et Dominus voluit eum conterere et infirmari, id est pati.
91 Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen, etc. Scimus profecto quod antiquitus Scriptura sacrificium quod pro peccato fiebat, peccati nomine appellabat. Unde et hic propheta dicit: Si posueris, Domine, animam tuam, id est, animam Christi, pro peccato, id est, pro peccati sacrificio, hoc est, si pro peccato nostro sacrificabitur, semen videbit, id est, semen magnum, et haeredes multos habebit [II Cor. 5]. Et Christus per sacrificium corporis sui, et mortem suam, semen magnum vidit, et haeredes permultos, et elongatum est tempus, et voluntas Domini in eo completa fuit: Ex labore animae suae videbit, et saturabitur.
92 Ac si diceret: Adeo laborabit anima sua, quod cum videbit laborem illum quia tantus fuit, saturabitur, id est, nimius sibi videbitur, sicut hodie etiam dicitur, tantum pertuli mali et angustiae, quod satus effectus sum inde. Et Christus angustias et labores nimios sustinuit. In scientia sua iustificabit iustum multis, hoc est per scientiam suam eum qui est iustus ostendet multis iustum esse Dominus.
93 Christus autem et iustus fuit, et eum iustum esse Dominus multis ostendit. Sed et quod sequitur, et iniquitates eorum ipse portabit, idem est quod superius dixit, vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Ideo, inquit Dominus, participare eum faciam in plurimis, et cum fortibus dividet spolia.
94 Et Christus in plurimis participavit, quia de plurimis gentibus crediderunt in eum multi. Et cum fortibus spolia divisit, quia cum principibus inferni qui mundum istum spoliaverant, quasi praedam partitus, partem suam asportavit, quando eos qui ipsum venturum esse crediderant, inde eripuit. Sequitur: Pro eo quod tradidit in mortem animam suam.
95 Causam sane repetit, quare in plurimis participavit, videlicet quia ex nimia pietate sua pro mundi redemptione mori sustinuit. Item sequitur. Et cum sceleratis computatus est. Et Christus, sicut praediximus, cum sceleratis est computatus, quia cum latronibus est suspensus. Et ipse peccatum multorum, non omnium tulit, quia non omnes, sed multos salvificavit.
96 Item sequitur: Et pro transgressoribus rogabit. Christus autem pro transgressoribus rogavit, quando pro crucifigentibus se oravit dicens: Pater, dimitte eis, non enim sciunt quid faciunt [Luc. 23]. Quia igitur, o Moyses, et tempus et alia omnia quae de Christo prophetae praedicarunt, in eo quem ipsum fuisse credimus, sed et in verbis eius operibusque patuerunt, patet revera eum iam venisse, nec debes iam inde ulterius dubitare.
97 MOYSES. Satis intelligo quod dixisti. Sed si ita est, cur caetera omnia quae de Christo in prophetis sunt conscripta, in isto quem dicitis venisse homine, non sunt completa?
98 PETRUS. Quae?
99 MOYSES. Dicit quippe de Christo idem Isaias: Et iudicabit gentes, et arguet populos multos, et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium [Isa. 2]. Et haec quidem nondum completa sunt, quae post Christi adventum procul dubio complebuntur.
100 Usque hodie enim gentes ad invicem praeliantur.
101 PETRUS. Tu quod dicis quomodo dictum sit non respicis. Neque enim illud quod est, conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces, et non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium, non, inquam, illud dixit propheta, quid facturae sunt gentes enarrando, sed quid praecepturus sit Christus ostendendo, quemadmodum et alibi Zacharias dicit de ipso: Et loquetur, inquit, pacem gentibus [Zach. 9]: Sicut enim hic de eo quod pacem sit praecepturus [Ioan. 14], dictum esse intelligimus, ita et ibi: quam cum et ipse praeceperit, si completum non est, culpa eius nulla fuit.
102 MOYSES. Dicit enim Hieremias: In diebus illis, id est Christi, salvabitur Iuda et Israel habitabit confidenter (Hier. XXIII). Sed et hoc quoque nondum est completum, quod post hominis illius quem Christum dicitis, compleri debuit, si Christus esset, adventum. Iuda namque et Israel, adhuc in miseria et captivitate est.
103 PETRUS. Promissio sane ista, o Moyses, eis duntaxat est facta, qui de Israel credituri erant atque Iuda, unde et in incredulis non est completa, quemadmodum populo Israel de Aegypto educto, quidam quia peccaverunt et a praeceptis Domini recesserunt terram promissionis non intraverunt [Psal. 94; Num. 14], quam promisit Dominus Moysi dicens: Descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum, et educerem de terra illa in terram bonam et speciosam [Exod. 3], imo omnes in deserto mortui sunt.
104 MOYSES. Item aliud, quod nondum completum, quod in adventu Christi prophetavit Isaias esse futurum. Ait enim: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos; vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum, et leo quasi bos comedet paleas [Isa. 11: LXV].
105 PETRUS. Stultissime omnium, o Moyses, intelligis tu istam simpliciter, ut posita est, prophetiam?
106 MOYSES. Etiam.
107 PETRUS. In eo nempe cordis tui patet inscitia. Si enim, ut dicis, lupus pacem non habeat nisi cum agno, nec pardus nisi cum haedo, nec leo nisi cum ove et vitulo, quid proderit talis confoederatio? Inquietabit namque et lupus haedum, et leo agnum, et pardus ovem ac vitulum.
108 MOYSES. Quomodo ergo illam intelligis?
109 PETRUS. Nos sane per bestias illas quae rapina et carne vivunt, impios homines intelligimus, et raptores; per reliquas vero pecudes, mansuetos ac simplices, et de illis dixit propheta quod Christus eos simul habitare ac pacem habere praeciperet. Quod autem hoc de hominibus intelligi voluerit, in sequentibus insinuat propheta, cum subiungit, quia repleta est terra scientia Domini [Isa. 11]. Neque enim hoc propter pecudes dixit quae cum nec animam habeant rationalem, nec Domini scientiam habere possunt, id est Domini cognitionem.
110 Sed ad huius vestrae super prophetam istam intelligentiae destructionem, dixerunt doctores vestri nullam inter tempus modernum et tempus Christi futuram esse distantiam, nisi quod eius tempore captivitatem omnem exibitis atque miseriam.
111 MOYSES. Ecce item aliud Isaiae quod nondum scimus completum esse; dicit siquidem et ipse: Et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui [Isa. 30].
112 PETRUS. Non est gens in toto mundo stolidior vobis, qui putatis quod corpus vel lumen lunae Deus augeat sive solis: sol enim si quantus nunc est maior tantum esset dupliciter, totum profecto mundum combureret, ne cum si septempliciter; quod si et lumen eius septempliciter maius esset, oculos utique nostros nimio splendore obtunderet.
113 Lunae etiam lumen si splendore solis par fieret, nemo iam ultra quiesceret, semper etenim dies esset. Per lunaris igitur lucis sive solaris augmentum, voluit propheta intelligi fidem et gloriam in Christum crediturorum. Ac si diceret: Fides illorum et gloria multipliciter maior erit et perlucidior quam modernorum. Et quod non de luna vel sole isto visibili, sed de Christianorum credulitatis gloria et splendore propheta loquatur, in sequentibus testatur cum subiungit: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit tibi, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam, et non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia Dominus erit in lucem sempiternam [Isa. 60]. Nam si de sole vel luna proprie diceret, hoc quidem quod dicit, non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, illi quod supra dixerat contrarium esset, erit scilicet lux sicut lux solis, et erit septempliciter.
114 Patet igitur quia de splendore et gloria fidei sanctae Ecclesiae propheta hic loquitur, quod et ex consequentibus designatur, cum subditur, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Ac si diceret: Nequaquam ulterius luce crudelitatis vestrae huius, quae similis est solis istius transitorii, vel lunae indigebitis fulgoribus, gloria quippe lucis suae vos aeternaliter illuminabit Dominus.
115 Sed et quod sequitur, non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: si hoc, inquam, ita simpliciter intelligeretur, scilicet ut solis splendor vel lunae foret continuus, non esset iam dies vel nox, mensis vel annus, quae omnia ex solis ac lunae proveniunt vicissitudinibus. Ergo non immerito de luce et gloria fidei nostrae quae neque minuetur nec occidet, spiritualiter dictum intelligimus.
116 MOYSES. Quid est etiam quod adhuc dicit Isaias: Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi, inundatio camelorum operiet te, Dromedarii Madian, et Effa, et omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes? [Isa. 60.] Haec enim etiam nondum sunt consummata.
117 PETRUS. Consummata sane fuerunt tempore templi secundi, quod fabricavit Ezra ex praecepto Cyri, teste Aggaeo propheta, qui ait: Haec dicit Dominus Deus exercituum: Adhuc modicum est, et ego commovebo coelum et terram, mare et aridam. Et movebo omnes gentes, et venient desiderata cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
118 Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum. Et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum [Agg. 11]. Et quippe quae ibi dixerat Isaias fore ventura, Aggaeus quidem in templo quod iam tempore suo reaedificari coeperat, innuit esse complenda.
119 MOYSES. Potest equidem esse ut dicis.
120 PETRUS. Sed dic, o Moyses, quid est quod ait Aggaeus, magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae? In quo enim domus novissimae maior fuit quam primae gloria, cum in novissima non fuerint illa pretiosa insignia quae fuerunt in prima? Nam neque arca Domini fuit in secunda, nec rationali usi sunt in ea, nec venit ibi ignis de coelo qui combureret holocausta, nec fuit tunc temporis unctus aut propheta, et alia item quamplurima.
121 MOYSES. De hoc utique nescimus, nisi quod a doctoribus nostris audivimus, sed et ipsi nihil aliud dixerunt, nisi quod domus secunda decem annis permansit diutius quam prima.
122 PETRUS. Haec profecto nulla est gloria.
123 MOYSES. Ergo Aggaeus procul dubio est mentitus.
124 PETRUS. Absit. Sed in hoc fuit magna domus novissimae gloria quam primae, quod venit Christus adhuc ea stante, cuius adventus maior fuit gloria quam illa supradicta omnia habuere. Sed et hoc, si placet, subtilius multo possumus intelligere, scilicet quod de eadem domo dictum sit, novissimae atque primae, de eius videlicet principio et fine. Nam cum circa finem eius Christus advenerit [Coloss. 2], per quem et in ipsa domo deitas habitavit, gloria utique eius novissimo plusquam primo magna fuit. Cuius Christi adventu omnia quae et Isaias dicit et Aggaeus testatur, sunt completa.
125 Ipso quippe adveniente, maris multitudo et terrae ad eum est conversa, coelum, tellus, et maria, sunt commota. Commota, inquam, sunt, id est coeli et terrae et habitatores exsultarunt, et undecunque Hierusalem oblationes varias ad laudem ipsius Christi attulerunt.
126 MOYSES. Quare iam amplius tibi obiicerem aliquid, cum tu auctoritates meas omnes ad tuam explanes voluntatem?
127 PETRUS. Habet veritas robustas, quibus innitatur, columnas.
Petrus Alphonsi HOME

bav425.113 bnf10722.53 sbb21.64 zbzC0125.56r

Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS VIII. <<<     >>> TITULUS X.
monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik