monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5
Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS IV. <<<     >>> TITULUS VI.

Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS V. [De Sarracenorum lege destruenda, et sententiarum suarum stultitia confutanda.]

1 MOYSES. Hactenus Iudaicae gentis fides quam inanis et inconstans in omnibus esset, eorumque obsequium quam irrationabile Deo atque ingratum existeret, vel cur ab eiusdem fide recesseris, et evidentissimis edidisti probastique rationibus, et mihi in quanto permanserim hactenus monstrasti errore. Sed cum paternam reliqueris fidem, miror cur Christianorum et non potius Sarracenorum cum quibus semper conversatus atque nutritus es delegeris fidem.
2 Libet enim mihi, quemadmodum in Hebraica ita et hac secta quaecunque potero inferre obstacula, ut sicut de nostra, sic et de hac rationem praetendas, qua destrui valeat. Semper enim ut dixi cum eis conversatus et enutritus es, libros legisti, linguam intelligis, ut enim in me eorum personam suscipiam, hanc utique prae caeteris debuisses eligere, quam constat reliquis honestiorem et habiliorem existere.
3 Lex est si quidem larga, de praesentis vitae deliciis multa servans mandata, in quo ostenditur divina circa eos fuisse dilectio maxima, pariterque suis cultoribus gaudia repromittit ineffabilia. Cuius videlicet legis radicem si quaeras, invenies super inconvulsae fundamentum rationis fundatam. Cuius rei videlicet quod Deus eos dilexit, et multis praeceptis eos onerari noluit, sed pepercit, signum est quod quinquies tantum in die orare eos praecepit, quin etiam semper antequam orent, ut perfectam munditiam habeant, culum, veretrum, manus, brachia, faciem, os, nares, aures, oculos, capillos, decentissime, et ad ultimum pedes lavant. Hoc facto, publica voce praeconantur, unum confitentes Deum, qui nullum vel similem habeat vel aequalem, eiusque Mahometh esse prophetam.
4 In anno quoque integrum mensem ieiunant. Ieiunantes autem nocturno comedunt tempore, diurno abstinent, ita ut ab ea diei hora qua nigrum ab albo distinguere per visum poterunt filum, usque ad solis occasum, nemo comedere, bibere, aut uxoris commistione se praesumat foedare. Post solis autem occasum, donec ad sequentis diei crepusculum, semper eis cibo et potu, propriisque uxoribus prout cuique libet, liceat uti.
5 Si tamen aut infirmitate fuerit praegravatus aut in via erit, quandiu aut languoris aut itineris duraverit tempus, ei quibuscunque voluerit et vesci simul et uti, sic tamen ut quod vel aegritudinis vel viae necessitate minus implevit, postea emendet quando licuerit. Semel autem per singulos annos propter solam recognitionem praecipiuntur omnes ire ad Dei domum, quae est in Mecha videndam, et ibi adorare eamque inconsutilibus tegumentis induti circuire, et lapides prout lex praecipit, per media scilicet femora iacere retro pro lapidando diabolo.
6 Hanc autem domum dicunt Adam cum de paradiso exsulasset, Domino exstruxisse, et omnibus filiis eius donec ad Abraham advenit locum orationis fuisse. Abraham autem fidelis Dei servus, eam roboravit, et instauravit et in ea Domino vota vovit, et sacrificia obtulit, filioque suo nomine Ismaeli post mortem reliquit, eique et omnibus filiis eius per multa annorum curricula, donec Mahometh natus est, orandi domus permansit; quo nato, eamdem Deus sibi, cunctisque suis generationibus, haereditariam ut ipsi perhibent, promisit.
7 Adversarios praeterea Dei et eorum prophetae praedari, captivare, interficere, et omnibus modis persequi atque delere iubentur, nisi resipiscere et ad eorum fidem converti voluerint, aut servitutis indictum censum persolverint. Absoluta etiam eis est omnis caro, praeter porci carnem et sanguinem nec non morticinum ad vescendum. Respuunt etiam, quidquid in alicuius rei nisi Dei fuerit nomine consecratum.
8 Licet praeter hoc eis eodem tempore quatuor legitimas habere uxores, et qualibet repudiata aliam semper accipere, ita tamen, ut nunquam quaternarium transeat numerum. In repudio quoque hoc observatur, ut usque tertio ei quamlibet repudiare et eamdem rursus recipere liceat. Emptitias vero atque captivas quotcunque voluerit habere licitum erit, sed et easdem vendendi denuoque emendi liberam potestatem habebit, sic tamen, ut, postquam semel gravidam fecerit, nequaquam se alterius servitutis iugo astringere possit.
9 Conceditur insuper eis de propria cognatione habere uxores ut sanguinis proles accrescat, et fortius inter eos amicitiae vinculum vigeat. De possessionibus repetendis iudicia talia sunt apud eos, qualia esse apud Hebraeos ipse optime nosti, ut petitor testibus comprobet, et negator iuramento semel expurget. Testes autem nullos nisi valde idoneos probatasque personas suscipiunt et quibus sine iuramento credere possint.
10 In quibusdam etiam aliis Mosaicae legis morem custodiunt, ut qui hominis sanguinem fuderit, eadem poena plectatur [Gen. 9], et quisquis in adulterio deprehensus fuerit, cum adultera pariter lapidetur [Lev. 20]. Qui autem cum qualibet alia fornicatus fuerit, LXXX flagellis subiacebit. Furti talis indicta est poena, ut prima et secunda vice octoginta flagella sustineat, tertia manum, quarta pedem amittat, et qui cuilibet homini membrum abstulerit, digno pretio redimet.
11 Haec universa praecepta idcirco sunt a Deo proposita, ne si nimis larga quaelibet faciendi esset licentia, totius gentis fieret cito ruina. A vino semper abstinere iubentur, quoniam fomes est et seminarium omnis peccati. Haec sunt praecipua legis mandata, quoniam longum esset morari in singulis. Promisit itaque Deus sibi et Mahometh suo fideli prophetae credentibus, legisque eius mandata complentibus, paradisum, id est, hortum deliciarum, praeterfluentibus aquis irriguum, in quo sedes habebunt perpetuas.
12 Proteget eos arborum umbra, nec frigore affligentur, neque calore. Omnium fructuum, omnium ciborum vescentur generibus. Quidquid appetitus cuique suggeret, coram se confestim inveniet. Sericis induentur vestibus omnicoloribus. Accubabunt in deliciis, et angeli pincernarum ministerio inter eos cum vasis aureis et argenteis deambulabunt, in aureis lac, in argenteis vinum offerentes, et dicentes: Comedite et bibite in omni laetitia, et quod vobis Deus promisit ecce completum est.
13 Iungentur virginibus, quas nec humanus, nec daemoniacus violavit contactus, hyacinthi coraliique splendore forma praestantioribus. Haec bona dabuntur credentibus, non credentibus vero Deo et prophetae eius Mahometho, erit infernalis poena sine fine. Quantiscunque autem peccatis quisque obligatus fuerit et in die mortis suae Deo et Mahometho crediderit, in die iudicii Maometho interveniente salvus erit.
14 Haec et alia quamplurima, quae enumerare longum est, cum tu nihilominus a puero noveris scripta, et ab omni Sarracenorum gente maxima celebratione habita, cur potius Christianam quam Musalmiticam sectatus es religionem, et praesentis vitae melius et futurae pariter felicitate fruiturus?
15 PETRUS. Quamvis orationis tuae contextus, plurimum decoris et dulcedinis habens, apud eos qui delicias corporis summum bonum putant, non minorem quam si ipse Mahometh adesset, captare benevolentiam valeat, de me tamen id sperare te mirum est, ut ad hoc persuadendum institeris, in quo me nullatenus falli posse credideris.
16 Certus enim es mihi non incompertum esse quis Mahometh fuerit, quomodo callida simulatione prophetam se confinxerit, et ad hoc machinandum quis eius consiliarius exstiterit. Unum, reor, tibi incertum manet, ipsam Mahomethi quam dicunt doctrinam quam inanem iudicem. Dum igitur vitam moresque eius mea narratione digesta audieris, tunc me scire de eo quod verum est aut nescire, facile internoscere poteris.
17 MOYSES. Illud inhianter exspecto audire abs te.
18 PETRUS. Mahometh igitur utroque parente orbatus, sub avunculi sui Panephi patrocinio, pueritiae annos agebat, idolorum tunc temporis cultui cum universa gente Arabum inserviens, quemadmodum ipse in Alcorano suo testatur, dicens Deum sibi dixisse: Orphanus fuisti, et te suscepi, in errore, et te direxi, pauper, et locupletavi. Post aliquantum vero annorum spatium, mercenarius apud nobilissimam quamdam viduam nomine Chadigiam, brevi ita dominae suae animum obtinuit, ut iure coniugii rebus omnibus et rerum pariter dominatrice potiretur. Cuius opibus de pauperrimo ditissimus effectus, in tantam prorupit mentis superbiam, quod regnum Arabum sibi sperandum polliceretur, nisi suos timeret contribules, quia eum pro rege non tenerent, cum sibi et aequales fuissent et maiores. Viam tamen excogitans qua rex effici potuisset, voluit se prophetam confingere, ea videlicet fretus facetia eloquentiae, quam apud diversas nationes, dum negotiationi desudaret, ingenii susceperat levitate, et hoc etiam quod tunc temporis maior pars milites erant atque agricolae, et ipsi fere omnes idololatrae, praeter quosdam qui Moysi legem secundum Samaritanos tenebant haeretice et alios Christianos qui Nestoriani erant et Iacobitae.
19 Iacobitae autem sunt haeretici, a quodam Iacobo dicti, circumcisionem praedicantes, Christumque non Deum, sed hominem tantum iustum de Spiritu sancto conceptum, ac de virgine natum, non crucifixum tamen neque mortuum credentes. Fuit etiam eo tempore, in regione Antiochiae, archidiaconus quidam amicus Mahometh, et hic Iacobita, unde ad concilium vocatus est, et damnatus.
20 Cuius damnationis pudore contristatus, de regione aufugit, et ad Mahometh devenit. Huius igitur nixus est consilio Mahometh, quod cogitabat et per se tamen adimplere non poterat, ad effectum perduxit. Fuerunt quoque duo Iudaei ex illius Arabiae quos diximus haereticis, Abdias et Cahbalahabar dicti, et hi quidem Mahometho se adhibuerunt, et ad complendam stultitiam eius auxilium praebuerunt.
21 Et hi tres legem Mahomethi quisque secundum haeresim suam contemperaverunt, et talia eum ex parte Dei dicere monstraverunt, quae et haeretici Iudaei et haeretici Christiani qui erant in Arabia vera esse crediderunt, qui vero sponte credere noluerunt vi tamen et gladii timore crediderunt. Et eius quidem nec aliam prophetiam nec miracula ulla scimus sicut de Moyse, Iosue, Samuele, Helia et Elyseo audivimus, quos multa fecisse miracula legimus.
22 MOYSES. Plerosque prophetarum credimus, quorum nulla miracula legimus, ut Hieremiam, Abdiam, Amos, Osee, et alios.
23 PETRUS. In illis ideo quaerenda miracula non sunt, quomodo neque novitatem aliquam legis induxerunt, neque Mosaicae doctrinae ullatenus contradixerunt, et quae praedixerunt ex parte completa cognoscimus.
24 MOYSES. Noe et Abraham Patriarchae nova divinitus dedisse mandata dubium non est, sicut sacrificiorum, comedendarum carnium, circumcisionis, et aliorum rituum. Cur ergo eis absque miraculorum luce fides exhibita a posteris est?
25 PETRUS. Ideo eis veraciter creditur, quoniam is eis propheta attestatur, de cuius testimonio a nemine dubitatur, Moyses videlicet. Mahomethus igitur qualiter inter prophetas recipiendus sit, qui nulli prophetarum aliqua probabilitate comparabilis est?
26 MOYSES. Quare nulla probabilitate demonstratum prophetam dixeris, quem satis miraculis denotatum frequenter audieris? Nonne prophetam eum brutum animal bos videlicet Doregele nuncupavit? Nonne per utramque manicam ingressa luna de sinu redintegrata progrediens, prophetam eum mirificum designavit?
27 Nunquid ad hoc innotescendum illius manu demulsa omni populo affluentem mamilla ovis haustum lactis praebuit? Mirum etiam fuit, quod cum ficum arborem ut ad se veniret vocavit, venit quidem arbor ad eum, et ipse de fructu eius comedit, et brachium ovis quod invenenatum sibi erat in scutella appositum cum eo locutum est et dixit. Ne comedas, quia sum invenenatum.
28 PETRUS. Frivola sunt quae prosequeris, neque omnium vestrorum iudicio fide digna probantur, maxime cum ipse Mahometh in Alcorano suo nihil tale retulit, sed potius quidquid in Alcorano de eo scriptum non fuerat, omnino verum credi prohibuerit. De omnibus, inquit, multi multa mentiti sunt, quod ne mihi contingat, illud solum de me verum teneatur, quod Alcorani fultum auctoritate probatur.
29 Qui cur miraculum non faceret ostendere volens, loquentem ad se Dominum introducit dicens: Dixit Dominus ad me: Ideo te facere miracula non permitto, quia, ne tibi sicut aliis prophetis in miraculis contradicatur timeo. Suo ergo testimonio nullum fecisse virtutis signum monstratur; quibus aliis indiciis verus propheta probatur? Indicia namque veri prophetae sunt probitas vitae, miraculorum exhibitio, dictorum omnium firma veritas.
30 Bonitas vitae in Mahometho violentia erat, qua se prophetam Dei praedicari vi faciebat, furto et rapacitate gaudens, et igne libidinis in tantum fervens, ut et alienum thorum foedare adulterio tanquam Domino praecipiente non erubesceret, sicut de Zanab filia las uxore Zet legitur. Dominus, inquit, tibi Zet uxorem dimittere tuam praecipit.
31 Quam dimissam ipse sibi continuo copulavit. Cuius evidentius prophetiam quam nulla sit Iassae uxoris eius turpitudo patefecit, quando in adulterio deprehensam, eam multorum testimonio non deprehensam, eo quod nollet eam dimittere, falso Gabrielis nuntio confirmavit. De cuius vitii potentia, libidinis scilicet laudasse Deum legitur, eo quod in eo quadragies supra humanum modum abundaret, congratulans sibi, eo quod suavis odor et speciositas mulierum dante Deo plurimum eum oblectaret.
32 De miraculis iam dictum est. De bellis autem quae Domino praecipiente et victoriam promittente se iniisse fatebatur, dentes eius contriti in bello, faciesque collisa, multa etiam caedes et fuga suorum, veritatem testantur; quae si angelus Domini ut dicis eum custodiret, minime sibi acciderent, sicut de Elia et Eliseo legimus [III Reg. 19], quos ab inimicis suis semper eripuit Deus, quem etiam si talis esset ut dicit, semper victoria sequeretur, ut Moysen, Iosue et David, quos divino iussu praelia committentes, semper victoria comitabatur [IV Reg. 6; Exod. 17; Iosue. 1]. Si vero etiam propheta verus, ut ais, esset, praelia commissurus utrum sibi male eveniret sciret.
33 Quomodo ergo mea lege dimissa illius me legem dicis potius quam Christianam insequi debere?
34 MOYSES. Haec pro certo ratio, quam qui perspicue inspexerit vera videtur.
35 PETRUS. Quod superius me libros legisse, linguam scire, nutritum fore semper inter Sarracenos dixisti, non idcirco convenit ut illorum assequar legem.
36 MOYSES. Quoniam credebam eam bonam esse, ideo te eam debere recipere dixi.
37 PETRUS. Dixisti etiam legis illorum radicem in inconvulsae rationis fundamento constructam, unde in alternae disputationis campum, verba verbis, mandata mandatis, discurramus, si eam bene fundatam invenire poterimus.
38 MOYSES. Placet.
39 PETRUS. Quod quinquies Mahumetum in die orandum praecipere dicis, ideo utique fecit, quia consilio doctorum suorum mediatricem Iudaeorum et Christianorum legem effici voluit suam, non probitate sui, neque adiutorio Dei. Iudaei enim secundum legem ter in die orant, Christiani vero septies, sed iste nec ter nec septies, sed quinquies orando terminum inter utramque posuit.
40 Quod antequam orent illos manus et brachia et caetera corporis membra abluere laudas, non ad orationem pertinet. Ad orationem quidem pertinet mundari, intrinsecus non extrinsecus. Munditia autem de ablutione membrorum pertinebat cultoribus stellae Veneris, qui volentes eam orare, ad modum feminae se aptabant. Quia vero puncto stellae Veneris rex effectus est, ideo haec praecepit.
41 Tempore orationis publica voce eos praeconari fateris, quod non convenit orationi, nisi quia aliud novum nequit imponere signum. Ieiunare per mensem integrum eos, ut ais, quod restringant vitia carnis praecepit, quod est initium poenitentiae. Sed dic, quaeso, mihi, quid prodest diem ieiunare, et nocte ter vel quater comedere, et bonis carnibus optimisque cibis frui, et mulieribus uti?
42 Haec non debilitant, sed potius corroborant carnem. Quod semel in anno dicis eos ad domum Dei, quae est in Mecha, ire propter recognitionem, et ibi orare quam dicunt fuisse Adae et Abrahae, non ex auctoritate habent, sed quasi commentum aliquod fingunt. Antequam enim legem praedicasset, domus haec idolis plena erat.
43 Sed si tu, o Moyses, scires qualis esset domus illa, et quod secretum ibi inesset, et cur illuc Mahomethus iret, et quae in lege inveniuntur iussit facere, valde mirareris inde.
44 MOYSES. Istud rogo mihi quod dicis insinues. Licet enim hanc legem tibi praedicem, quare iter illud et caetera quae lex praecipit ibi facere iussit, nescio.
45 PETRUS. Breviter quidem volebam tibi notificare, sed modo rogatus monstrabo aperte. Deo filii Lot Amon et Moab, hanc domum honorabant, et duo idola ab eisdem ibi colebantur, alterum ex albo, alterum ex nigro lapide paratum. Nomen quidem illius quod ex nigro erat lapide Mercurius, nomen vero alterius Chamos. Alterum quod ex nigro lapide est, in honore Saturni, alterum quod ex albo in honore Martis aedificatum est.
46 Bis in anno cultores eorum ad ipsa ascendebant adoranda, ad Martem quidem quando sol in primum gradum arietis intrat, quia aries honor est Martis. In cuius discessione, prout mos erat, lapides iaciebantur. Ad Saturnum vero, quando sol in primum gradum librae intrat, quia libra honor est Saturni. Quod thurificabant nudi tonsisque capitibus, usque in hodiernum diem in India, ut dixi, celebratur.
47 Arabes vero cum Amon et Moab idola adorabant. Mahomethus autem post longum tempus veniens, pristinam consuetudinem nequivit auferre, sed quasi quodammodo more mutato inconsutilibus tegumentis coopertos domum circuire permisit. Sed ne videretur idolis praecipere sacrificare, simulacrum Saturni construxit in pariete, in angulo domus, ne facies appareret, dorsum vero tantum exterius est positum.
48 Alterum Martis scilicet idolum quia sculptum undique, erat subtus terram et lapidem suprapositum misit, hominibus vero qui ad adorandum ibi conveniunt, lapides istos osculari praecepit, et humiliatis tonsisque capitibus inter crura lapides retro iactare, qui humiliantes se dorsa denudant, quod est signum legis pristinae. Dic ergo, Moyses, qua intentione ista praecepit, nisi ea qua dico?
49 MOYSES. Dixi tibi intentionem me nescire, quia nusquam reperi scriptum, unum tamen de lapidibus iaciendis scio, quia ad effugandum daemones ista se dicunt facere. In libris illorum scriptum vidi quia Bomar quidam ex decem sociis Mahomethi more solito lapides deosculans sic exorsus est. Vobis, inquit, lapidibus dico, quod nec adiuvare nec nocere potestis scio, sed, quia Mahomethus fecit, illius morem exsequor.
50 PETRUS. Quod dixisti lapidibus iaciendis daemones effugare, non consequens ratio videtur esse, quia quod non aliquo percipitur sensu corporeo, effugare leviter nequaquam potest. Nomine vero divino effugantur daemones.
51 MOYSES. Quoniam quosdam audivi dicentes daemonia vidisse et ea audisse, ac collocutos fuisse, miror te dicere sensu non corporali percipere.
52 PETRUS. Licet angelus corporeo sensu non percipi possit, illis tamen qui secundum mandata Dei incedunt, visibiles fiunt. Similiter diabolus amicis suis visibilis apparet.
53 MOYSES. Istud quidem vellem scire, quo magisterio, quave arte illos videre, vel colloqui possem.
54 PETRUS. Quare quod ad te minime pertinet scire desideras?
55 MOYSES. Non ut opera exercerem, sed scientiam tantum vellem.
56 PETRUS. Quomodo quod errorem tuum augeat vis addiscere?
57 MOYSES. Bene me Deo gratias correxisti, in verbis tuis sensum didici.
58 PETRUS. Iam satis dictum est, ad inceptum redeamus. Quia Dei adversarios Mahomethus praedari, captivare et interficere iussit, donec vel credere, vel censum persolvere voluissent, non est hoc ex Dei operibus, neque prophetarum cuilibet iussit cogere aliquem credere, sed ipse hoc cupiditate praecepit pecuniae, et ut inimicos suos destrueret. Hoc autem ut nosti non debet fieri, imo si quis aliquem convertere velit, non per violentiam, sed diligenter et dulciter hoc facere debet, sicut ipse Mahometh in suo testatur Alcorano, sub persona Domini ita idipsum dicentis: Si vellet Dominus Deus tuus, totius saeculi gentes crederent.
59 Cur ergo ut credant cogis? quia nullus nisi voluntate Dei credit. Et in alio loco, vobis, inquit, gentibus veritas Dei iam venit. Qui crediderit, pro semetipso fecerit, qui vero erraverit, pro semetipso fecerit, et ego non sum super vos baiulus. Sequere vero, Deus, inquit, quod revelatur tibi, et exspecta donec Deus iudicet, qui super omnes iudex est.
60 Item in eodem, Dominus, inquit, Deus tuus sub una lege cunctos si vellet sine discordia poneret. Fingit item in alio loco tanquam sibi Deus loquatur. Non, inquit, violentia in lege debet esse, iam veritas et iustitia apparet, qui voluerit sponte sua credat. Item in Alcorano, vos increduli non quod oratis oro, nec quem oro oratis, et quem adoratis non adoro, mihi lex, et vobis lex discors.
61 Et in alio loco ait: Non altercetis cum alterius legis gentibus, nisi mollibus verbis. Quare ergo praedari, captivare, et gentes vi cogere ad credendum iussit, et haec omnia semitas Dei esse fatetur? Dic mihi, Moyses, legem quae secum dissidet, quare ergo credere iubes.
62 MOYSES. Liber Alcorani talis est, quod et posterior primum destruit ordinem.
63 PETRUS. Alcoranus non manu Mahometh scriptus est, si enim hoc faceret ordinatus esset. Post mortem vero ipsius, socii eius qui secum morati fuerant, quisque, ut ita dicam, lectionem suam renuntians, Alcoranum composuerunt, unde nescimus quis prior quis posterior fuit ordo. Ideo autem Mahometh praedari, captivare, et gentes interficere iussit, quod Arabes qui Deum ignorantes in deserto manebant, in praedationibus delectarentur, et ut maxime illi crederent.
64 MOYSES. Aestimo verum esse quod dicis.
65 PETRUS. Quod dicis illis absolutam esse omnem carnem, praeter porci carnem et sanguinem, et morticinum ad vescendum, nobis quoque absoluta est omnis caro. In hoc tantum scilicet in porci carne discordamus. Hoc autem fecit Mahomethus, ut in eo a lege sua nos Christiani differremus. Quod de uxoribus dixisti licere quatuor accipere et qualibet repudiata aliam accipere, hoc nulla quidem praecipitur ratione, neque enim nisi causa filios procreandi, praeceptum est uxorem accipere [Lev. 18]. Quod autem emptitias et captivas quotlibet possunt habere, hoc quidem quantum ad nos adulterium est, quia multoties pater emit aliquam stupratam a filio, et contra filius vel frater a patre corruptam.
66 MOYSES. In verbis tuis verum creditur. Ut vero talis dissensio inter haec praecepta erat, quare Mahomethus qui tam sapiens videtur fieri iussit.
67 PETRUS. Mahomethus valde feminas diligebat, et pernimium luxuriosus erat, et sicuti ipsemet professus est, vis luxuriae quadraginta hominum in eo manebat. Et maxime quia Arabes valde luxuriosi erant, voluntati eorum ut crederent satisfecit. Quod de propria cognatione habere uxores dixeris, mos erat omnibus tunc temporis, ut inter eos amicitiae vinculum vigeret.
68 De iudiciis unde supra dixisti, in quibusdam sane Moysi consentiunt legi, in quibusdam vero dissentiunt, quod Mahometh fecit ut aliquantulum diversa esset lex sua a lege Moysi. A vino ideo semper abstinere iubentur, ne forte socii inebriati patefacerent ruinam populi. Quae de paradiso praedicasti praetermittenda sunt, quia ratione non possunt comprobari.
69 Separata quippe anima a corpore et quatuor elementis a se invicem separatis, non utetur homo his rebus saecularibus, eo modo quo prius, quod supra damnavimus in titulo tertio, ubi locuti sumus de resurrectione mortuorum. Sapiens minime huiusmodi paradisum credit, nec talibus decipitur verbis. Homines autem temporis Mahomethi, sine lege, sine scriptura, totius boni inscii, praeter militiam et aratrum, appetentes luxuriam, deditique gulae, facile secundum voluntatem eorumdem praedicari poterant.
70 Si enim aliter faceret, non ad legem suam eos impelleret.
71 MOYSES. Absque Dei adiutorio talis namque magna gens non in eum crederet.
72 PETRUS. Si cum Dei adiutorio cuncta peregisset, non multoties devictus fuisset, nec ut supra diximus, dentes illius in bello crepuissent, qui ut caeteri reges vincebatur, et vincebat aliquando. Sed post mortem ipsius omnes ab eius lege discedere voluerunt. Ipse enim dixerat tertio die corpus suum deferendum esse ad coelum.
73 Ut vero illum mendacem cognoverunt, et cadaver foetere viderunt, inhumato corpore maxima pars discessit. Alius autem Abitharii filius, quidam ex decem Mahomethi consociis, post mortem ipsius regnum adeptus est. Qui blande praedicavit, et callide admonuit ad credendum gentes, et dixit illos non bene intelligere Mahomethi sermonem.
74 Mahomethus, inquit, non dixit, quod ante sepulturam vel videntibus hominibus sublevaretur ad coelum. Dixit quippe quod post sepulturam corporis, angeli eum nescientibus cunctis delaturi essent ad coelum, unde, quia statim non eum sepelierunt, idcirco foetere incepit, ut statim sepeliretur. Hac ergo causa gentem in errore pristino parumper detinuit.
75 Duo fratres scriptores Mahomethi, nomine Hazan, et Hozain, ieiuniis et vigiliis fortiter corpora macerantes, pene ad mortem devenerunt. Pater vero eorum saepe filios admonebat, ne per tam longam macerationem sua fatigarent corpora. Ipse autem videns illos stultos esse, et ad mortis ostium prae nimio labore iam devenisse, de Mahometho uti erat rem patefecit. Cognita autem nequitia illius a patre, coeperunt comedere, et vinum bibere, et sicut in sua lege fortiter antea perstabant, ita denique legem quamvis non ex toto dimittere coeperunt.
76 Sed quaedam pars gentis istos in consuetudine insecuti sunt. Omnibus ergo modis, o Moyses, possumus agnoscere eum neque verum prophetam esse, neque dicta illius vora fore. Licet multa quae de eo dicere possumus praetermittamus, unum tamen quod nos et vos credimus intromittamus, Christum scilicet quem aequaliter credimus mortuum et crucifixum, ipse denegat.
77 Ait enim ipse: Christum non occiderunt neque crucifixerunt, sed visum est illis. Non solum autem in hoc mendacem eum invenies, sed omnes libros et prophetarum dicta relege, et in cunctis quae de ipsis dixit, mentitum reperies. Quomodo ergo illum mendacem me credere hortaris, cum in omnibus fallacem inveneris? Dei omnipotentis deprecor pietatem, ut me ab illius errore liberet et quam coepi legem implere perficiat. Amen.
Petrus Alphonsi HOME

bav425.81 bnf10722.38 sbb21.48 zbzC0125.38r

Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS IV. <<<     >>> TITULUS VI.
monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik