Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS IV. [Ad ostendendum Iudaeos de tota lege Moysi, nisi parum observare, et illud parum Deo non placere.]
| 1 | MOYSES. Cordium Illuminatori non immerito gratias ago, qui tantae caecitatis tenebras, etsi sero, a nostro depulit animo. Tibi quoque non iniuste maximas grates rependo, qui et apertissimarum et inexpugnabilium luce rationum, huius a me infidelit tis errorem tulisti. Nunc si placet coeptum ex ordine prosequens, sequentem propositorum nostrorum aperi partem. |
| 2 | Dixisti enim nos de praeceptis legis minimum quid agere, et id ipsum Deo non placere. Quod quare vel qua intentione dixeris, inhianter audire desidero. |
| 3 | PETRUS. Quod dixi vos de legis mandatis minimum quid observare, nec auctoritatis, nec rationis, cum liquido pateat, indiget probatione, ut in ipsis sacrificiis probari potest, quae nequaquam celebratis. Nam nec agni victimam prout olim matutino et vespertino immolatis tempore, nec neomeniarum, Sabbatorum, caeremoniarumque holocausta celebratis, nec panis, vini et olei quae similiter postposuistis libamina [Num. 28; Psal. 80], aut quotidianum etiam apparatum mensae, in qua septimo semper die panes propositionis ministrare vestri patres consueverant [Exod. 25]. Luminaria quoque matutino tempore praeparata, vespertino accendebant, eisdemque temporibus thymiama thuribulis impositum in templo cremari faciebant, ordinationes etiam atque unctiones sacerdotum, variasque vestimentorum mutationes [Exod. 30], nec multimodas in sumendis cibis varietates, ministeriorum quoque per singulas hebdomadas vicissitudines, secundum legis praecepta servabant [Lev. 8], Levitas etiam secundum legem electos ordinabant [Deut. 14], et musicis instrumentis prout Moyses instituerat psallere faciebant [Levit. 3; Psal. 80]. Primogenitum autem hominis atque immundorum animalium pretio redimebant [Num. 10], primitivosque arborum fructus, in esum Domini offerebant altario [Exod. 13], qui in esum sacerdotibus credebant [Lev. 23]. Trium annorum fructus in arboribus permanens, nihil conferebant utilitatis. |
| 4 | Quarto anno omnis fructus earum sanctificabatur laudabili Domino. Primitias quoque fructuum sacerdotibus offerebant [Num. 18; Exod. 36], et ex duabus decimis unam dabant Levitis, alteram Hierusalem in loco sancto comedendam deportabant. Levitae etiam decimam decimae quam accipiebant eisdem sacerdotibus persolvebant. Septimus autem annus Sabbatum erat terrae, quinquagesimus vero iubilaeus [Lev. 25]. Lex etiam omnis leprae et leprae percussurae vestigium [Lev. 13], et domorum cicatricis, et erumpentium papularum lucentes maculae, et in varias species colorum mutatorum, ut posset sciri quo tempore mundum quid vel immundum esset sacerdotum erat iudicio subdita. Lex quoque eius qui fluxum seminis patiebatur et mulieris quae menstruis temporibus separabatur [Lev. 15], sacrificiaque purificationis eorum, sacerdotum constituebantur arbitrio. |
| 5 | Si quis hominis mortui tentorium introiret, aut cadaver occisi tetigisset, sive os illius aut sepulcrum tam ipse quam universa vasa tentorii, immunda erant, donec combustae vitulae cineribus aspersa mundarentur [Deut. 14]. Praeterea alia quamplurima in lege praecepta sunt [Lev. 4], quae a vobis iam dudum omnino praetermissa sunt. |
| 6 | MOYSES. De legis praeceptis quae minime observamus nequaquam redarguendi sumus, cum et patria nostra exules simus, temploque et legitimis careamus. |
| 7 | PETRUS. Excusationis causam invalidam protulisti. Nam si Deo vestra sacrificia accepta essent, non vos ita de terra eiecisset, ut haec quae iusserat minime possetis implere. |
| 8 | MOYSES. Absit ut nos ideo de solo paterno expullisset, ne eius praeceptis obsecundari valeremus quoniam non esset opus sapientis et iusti aliquid iubere, quod idem postmodum fieri prohiberet. Et iterum cur ea non fecerimus, rationem habeat a nobis exigere, sed quia deliquimus in conspectu eius, iratus adversus nos, eiecit de terra ubi eius non possumus implere praecepta. |
| 9 | Nostra itaque impossibilitas non erit inculpanda, donec tempus adveniat, quo ad terram habitationis nostrae revertamur, et tunc ea quae iussit nobis Dominus opere complebimus, eique sacrificium nostrum acceptabile erit, quemadmodum propheta testatur Malachias dicens: Et placebit Deo sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui [Malac. 3]. |
| 10 | PETRUS. Huius prophetiae testimonium, nihil ad nostrum attinet propositum. Nam, si praecedentem et sequentem discusseris historiam, de sacrificiis templi quod Esdrae temporibus aedificatum est, dictum esse invenies [III Esdr. 8]. De exilio autem vestro quod dixi idem confirmo, scilicet quod ideo vos de terra eiecit, ne sacrificia faceretis, neomenias, vel quaslibet festivitates coleretis pristino more, nec templi limina tereretis. |
| 11 | Cum enim Deus per Moysen sacrificia fieri praecepit, ideo utique fecit, ut in eum recte credentes, et tota eum mente diligentes, legis suae praecepta cum quanta decebat sollicitudine et munditia custodirent, non quod furta, homicidia, rapinas, et caetera exercendo vitia, nec non idolis sacrificando, Dei legem indigne tractarent, et multis polluti contagiis, Deo vero sacrificaturi, sanctum eius templum indigni ingrederentur, quemadmodum propheta Hieremias testatur dicens: Ecce vos confiditis vobis in verbis mendacii quae non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignorastis, et venistis et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecimus omnes abominationes istas [Ier. 7]. Abominatus est itaque Deus opera vestra, et victimas, cum canticis, expulitque vos de templo suo, et terra sicut Isaias propheta apertissime talibus verbis insinuat: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? |
| 12 | Plenus sum, holocausta arietum et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? Nec offeratis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi. Neomeniam, Sabbatum et festivitates alias non feram. |
| 13 | Iniqui sunt coetus vestri. Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta. Laboravi sustinens. Quod et Hieremias confirmat dicens: Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi [Ier. 6]. Item alibi: Cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocaustomata, et victimas, non suscipiam ea [Ier. 14]. De hoc etiam Amos propheta ait: Odi et proieci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum. Quod si attuleritis mihi holocaustomata, et munera vestra non suscipiam, et vota pinguium vestrorum non respiciam. |
| 14 | Auferam tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam [Amos 5]. De hoc iterum Malachias ait: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra [Malac. 1]. Et Psalmista: Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi [Psal. 39]. Per Osee quoque Prophetam sic ait: Cessare faciam omne gaudium eius, solemnitatem eius, neomeniam eius, Sabbatum eius, et omnia festa temporum eius [Ose. 2], et multa alia; quae enumerare longum est. |
| 15 | Haec sunt praecipua et maiora legis vestrae praecepta, quae, sicut prophetica auctoritas et praesentium temporum indicat aetas, Deus nequaquam vult de manu suscipere vestra. |
| 16 | MOYSES. Omnia, quae induxisti prophetarum verba, de Babyloniae captivitate et dicimus et credimus fuisse praedicta, et in eadem completa. Nam post ipsam et divinitas nos respexit, et sacrificia nostra suscepit. |
| 17 | PETRUS. Explanationi tuae meus optime intellectus concordat. Cum enim Deus vos de captivitate eductos ad templum patriamque reduxit, patet quia prophetarum minas complevit, et culpis indultis victimas vestras acceptabiles habuit. Sed cum postea in pristina scelera redissetis, pristinis denuo poenis multati estis, et quanto secunda captivitas maior graviorque fuit, quam prima, tanto maiorem in hac quam in illa Dei super vos liquet indignationem fuisse. |
| 18 | MOYSES. In hoc verbo tibi ipsi contrarius ostenderis, cum superius dixeris homines illius temporis religiosos et iustos fuisse, et legis praecepta fideliter custodisse, nunc autem eorum opera Deo displicuisse confirmas. |
| 19 | PETRUS. Secundum quod legislator Moyses a Deo legem acceperat, et eis proposuerat, eos digne servasse non denego. Sed postquam Christus advenit, qui prophetarum arcana revelavit, et legis sublato velamine, spiritualem qui latebat sensum aperuit [Luc. 24], ex tunc non secundum litteram occidentem, sed secundum spiritum vivificantem [II Cor. 3] legalia debuerunt instituta servare, quoniam qui legem dederat, melius eam quam prophetae qui auditores fuerant intelligebat. |
| 20 | Quod quia facere neglexerunt, ideo eorum antiquas observationes Deus suscipere renuit, quemadmodum et veteres ritus quos ante susceptam per manum Moysi legem excolebant [Lev. 18], post eamdem susceptam prohibuit exercere, duas videlicet sorores simul ducere uxores, vel amitam uxorem accipere, omnibus animalibus vesci [Deut. 14]. Haec et similia ante legem agentes, rei non habebantur, sed postea nemo sine peccato facere potuit. |
| 21 | MOYSES. Legem nostram prout Moyses dedit, et omnis patrum nostrorum generatio antiquitus coluit, et sic etiam a nobis per omnia servandam et credo et censeo. |
| 22 | PETRUS. Si veteres legis observationes Domino acceptabiles fuissent, dum eas opere compleretis, nequaquam vos de templo et patria eiecisset. Sed ut tuis acquiescam sermonibus, tuo te redarguendum esse ostendam iudicio, cum, sicut dixi, nihil nisi pauca de legis observetis praeceptis, et nec ipsa prout lex praecipit ex toto custodiatis, quandoquidem nec in Sabbatis, nec in solemnitatibus, aut ieiuniis vestris, aut victimas aut alia quae necessaria sunt et praecepta habeatis. |
| 23 | Orationes etiam quas loco sacrificiorum Domino funditis, non ut exaudiantur ad eius aures ascendunt. Nec hoc malevolentiae meae potes aut audes ascribere, cum ipsimet vestri doctores testentur Deum ab illo tempore preces vestras non suscepisse, quo templum destructum est. Quod etiam Hieremiae prophetae firmant auctoritate dicentis: Cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam [Thren. 3]. Et iterum: Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio [Thren. 3]. Et Isaias: Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam [Isa. 1]. Praeterea omnes vos secundum Moysi legem immundi estis. |
| 24 | Nullus enim in vobis est, qui mortuorum attactu pollutus non sit [Num. 19]. Quae scilicet macula, nisi conspersione cineris vaccae rufae non deletur [Lev. 15], quam cum ad praesens habere non possitis, ab immunditia liberari nequitis. Mulieres etiam vestrae omnes fluxu pollutae creduntur, cum pristini desint sacerdotes, quorum erat relictum iudicio inter menstruam et sanguinis fluxus pollutam discernere, et filii de pollutione. |
| 25 | Omnes quoque cibi vestri legis iudicio polluti probantur. Cum igitur, o Moyses, tota gens vestra probetur polluta, mulieres omnes pollutae, et ideo omnes filii de pollutione sint pati, cibique vestri universi immundi, et eorum orationes nequaquam ad aures perveniant Dei, nec opera placeant ei. Quomodo, quaeso, ullam possunt securitatem habere, quod vel malorum finem sint habituri, vel apud Deum sint ullius pretii? |
| 26 | Ipsa quia me de eorum liberavit errore debitas ago gratias, et ut te etiam liberet devotus exoro. Amen. |