Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS III. [De stulta Iudaeorum confutanda credulitate super mortuorum suorum resurrectione, quos credunt et resurrecturos esse, et iterum terram incolere.]
| 1 | MOYSES. Quod ad praesentem pertinuit titulum, quae scilicet nostrae tam longae captivitatis fuerit causa, quove modo eam valeamus effugere, cuncta quae de ea oportuit duci, inexpugnabilibus et evidentissimis probasti rationibus, nec quid de ea ulterius aut dubitandum, aut quaerendum sit video, unde ut ad alia transeamus, prout superius sunt in ordine digesta exopto. Quod igitur in libri nos exordio errare dixisti, eo quod post captivitatis evasionem, inusitatum nobis miraculum, scilicet mortuos qui denuo terras inhabitarent resuscitari a Deo crederemus, quare in hac fide errare tibi videamur, precor, aperias. |
| 2 | PETRUS. Hoc miraculum vosmet asseritis esse praeter usum. Quidquid autem praeter consuetudinem evenit, sine auctoritate aut ratione, antequam eveniat non debet credi. Errorem igitur iudico credere, quod nulla potes auctoritate probare. |
| 3 | MOYSES. Hoc sane multis auctoritatibus probare valemus. Moysi enim hoc probatur testimonio dicentis ad populum Israel: Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo [Deut. 32]. Cum ergo Deus se occisurum promittat, et vivificaturum, quare tibi fides nostra super hac re videtur abiicienda |
| 4 | PETRUS. Auctoritas ista a rationis exorbitat semita. Hoc enim verbum ad ostendendam suam omnipotentiam dicit, non quod ipse vestros mortuos suscitaturus sit. |
| 5 | MOYSES. A Die qua Deus hoc se facturum promisit, usque in praesentem diem, concedis eum aliquando haec fecisse miracula? |
| 6 | PETRUS. Omnia utique fecit. Ipse enim Mariam sororem Moysi prophetae, Iob, Ezechiam, Naaman, et alios quamplures cum voluit percussit, cum voluit sanavit [Num. 12; Iob. 12; IV Reg. 3; IV Reg. 20]. Item ipsae in una nocte omnia primogenita Aegypti interfecit [Exod. 12], et sub unius noctis spatio in castris Sennacherib centum octoginta quinque millia occidit [IV Reg. 19]. Sed idem e contrario in manu Eliae filium viduae [III Reg. 17], in manu autem Elisaei Sunamitis filium suscitavit [IV Reg. 4]. |
| 7 | MOYSES. Quandoquidem eum iam fecisse haec credis miracula, quid te credere prohibet eum adhuc quandoque facturum eadem ipsa? |
| 8 | PETRUS. Omnipotentem mortuos suscitare posse non nego [I Cor. 15], quin omnes homines in die iudicii ab eo resuscitandos [Ioan. 5; Matth. 24], et confiteor et credo, sed quod adiicitis, quia scilicet denuo terras inhabitaturi sint, non credo. |
| 9 | MOYSES. Nec hoc tibi contra fidem esse debet videri, cum ab Elia vel Elisaeo resuscitatus, postea longam vitam duxerit, uxorem habuerit, filios genuerit, et pristina humanae vitae cuncta officia impleverit. |
| 10 | PETRUS. Verum est et bene potuit esse, vel per miraculum vel per precem sancti viri, quia corpus nondum erat dissolutum, quamvis etiam nequaquam crederemus, nisi testimonium super hoc propheticum haberemus. Verum ea quae contra usum contingere solent, fides hominum suscipere facile non solet, nisi talium confirmentur auctoritate prophetarum, quibus omnium favor applaudat auditorum, et ut ea ipsa apertissime loquantur prophetae. |
| 11 | Hoc autem nullus aperte pronuntiavit propheta. Sed cum vestri hoc dixerint doctores, nemo tamen ex his qui ante Christum fuerunt istud praedixit. Sequaces autem errorem hunc invenere ut Iudaeorum gens in sua persisteret infidelitate. |
| 12 | MOYSES. Et si doctores nostros seducendi causa finxisse haec astruis, quid de prophetis idem facientibus respondebis? Ait enim Isaias: Vivent mortui tui: interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere [Isa. 26]. |
| 13 | PETRUS. Verba haec nequaquam ostendunt mortuos vestros ad inhabitandam terram resuscitari, quoniam si diligenter quod dicitur attendamus nec mortuorum resurrectionem ibi patenter praesignatam inveniemus. Alioquin sibimet propheta contrarius esse videbitur, cum in superioribus dixerit: Morientes non vivent, gigantes non resurgent (ibid.). Quod igitur et a naturae usu dissentit, et ipsi prophetae contrarietatem ingerit, nequaquam secundum libitum uniuscuiusque ad sensum naturae contrarium debet exponi, cum aliter sano sensu possit intelligi, nisi necessaria ratio ita coegerit accipi. |
| 14 | MOYSES. Audire delectat quonam alio modo versus huius sententiae iuste queat intelligi. |
| 15 | PETRUS. Duobus modis verbum hoc intelligi potest, videlicet ut vel de extremi iudicii suscitatione dictum credatur, vel resuscitationis nomine captivitatis evasionem significaverit. Hic autem sensus magis ad literam pertinere videtur, cum paulo superius propheta suae gentis captivitatem et afflictionem defleverit, statimque divinae promissionis et pietatis solatium intulit dicens: Vivent mortui, et reliqua. Nec hanc evasionem quolibet incerto tempore, sed post modicum tempus eventuram insinuat dicens: Vade, populus meus, intra cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio (ibid.). Haec ad captivitatem congruenter referuntur. |
| 16 | MOYSES. Nunquidnam aliquid tale in verbis Danielis obiicere poteris? Ait enim: Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere vigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium ut videant semper [Dan. 12]. |
| 17 | PETRUS. Tanto longius auctoritas haec a tua discrepat intentione, quanto evidentius de ultimo iudicio intelligitur dicta fuisse. In illa enim resurrectione, ibunt vel in vitam aeternam vel in aeternum opprobrium [Ioan. 5; Matth. 25]. |
| 18 | MOYSES. Inveniesne aliquid quod contra Ezechielem prophetam dicere possis? Qui cum plures mortuos divina suscitasset virtute, de futuris quoque his vaticinatus est verbis: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos in terram Israel [Ezech. 37]. Et post pauca: Et requiescere vos faciam super humum vestram (ibid.). Ecce et mortuos suscitandos, et terras suas inhabitaturos apertissime propheta atque indubitanter ostendit. |
| 19 | PETRUS. Hoc prius debemus discutere, ut scilicet quali eos suscitaverit modo valeamus agnoscere, videlicet utrum post suscitationem omnia humani corporis officia expleverint, necne. Nam et hoc plerisque in dubium venit. |
| 20 | MOYSES. Ut nostri testantur doctores, non per somnium sed vigilans eos exsurgere fecit. Et ut hoc magis verum esse innotescat, ipsos omnes mortuos quos ipse suscitavit de Ephraim tribu perhibent fuisse, quos in egressione populi de Aegypto dicitur obiisse in Philisthinorum regione. Haec autem suscitatio signum fuit futurae, ut quemadmodum illi omnes sunt per eum suscitati, sic et reliqui universi quandoque credantur suscitandi. |
| 21 | PETRUS. Quomodo illis veram et perfectam contulit resurrectionem, cum animam nequaquam illis reddiderit rationalem? |
| 22 | MOYSES. Qualiter eos non rationalem recepisse animam contendis, cum idem propheta ex Dei praecepto ad spiritum vaticinetur talibus verbis? Haec dicit Dominus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos et reviviscant. Et prophetavi sicut praeceperat Dominus, et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt, steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde (ibid.). |
| 23 | PETRUS. Spiritus hic qui a quatuor venire ventis iubetur, nequaquam rationalis est anima, sed quae ex quatuor elementorum fit coniunctione. |
| 24 | MOYSES. Ex verbis tuis intelligitur aliud esse spiritum corporalem, aliud animam rationalem: quod si ita est, tunc et eorum opera sunt diversa. |
| 25 | PETRUS. Ita esse nemo sapiens dubitat. |
| 26 | MOYSES. Utriusque differentiam audire desidero. |
| 27 | PETRUS. Spiritus corporalis corpus quidem levissimum est et subtilissimum, quod in hominis corpore ex quatuor elementorum fit coniunctione, et ex eo loco in omnes spargitur venas, ipsique corpori tribuit vitam, et halitum, et arteriis assiduum pulsum, et naturalem hominis motum, hoc cum corpore quod vivificat simul corrumpitur. |
| 28 | Est autem rationalis anima substantia per se subsistens incorporea voluntario motu moveri faciens corpus, ipsa tamen immobilis permanens, corpore quoque cui inhaeret corrupto, incorruptibilis existens, generi etiam adiuncta speciem hominis ipsa perficiens. |
| 29 | MOYSES. Memini multos ante nos dixisse animam rationabilem ex quatuor elementorum coniunctione creari. Quae coniunctio, cum subtiliter fit, nihil densitatis habens in se, dixerunt animam subtilem esse; si vero obscuritatis aliquid habeat et spissitudinis, dixerunt animam segnem esse et obtusam tali illud argumento probantes. |
| 30 | Ex adiunctione, inquiunt, quarumdam rerum talia gigni saepe videmus, colores scilicet, virtutes et opera quae de nulla illarum si disiunctae sigillatim accipiantur proveniunt. Similiter quoque igne et aere, aqua, terra pariter iunctis, rationalis producitur anima, quae tamen si quaeratur in singulis, non invenitur manifesta. |
| 31 | PETRUS. Si ex corpore quatuor elementorum coniunctione perfecto rationalis nascitur anima, debet ergo deficiente corporis robore animae virtus deficere. Si autem virtus animae, cum corporis deficit robore, sequitur ergo ut inchoante corporei vigoris dissolutione, pariter dissolvatur et virtus animae. Quod si concedatur corrupto corpore, anima etiam corrumpi concluditur. |
| 32 | MOYSES. Rectus ordo consequentiae sic evenire demonstrat. |
| 33 | PETRUS. Sed argumenti conclusio oculorum fidem impugnat. Saepe enim contingit, quanto magis corpus debilitatur et morti appropiat, ut tanto magis convalescat anima, veluti aliquoties multis infirmis solet accidere, ut quanto morti proximior est, tanto perspicaciori mentis acumine plus solito recordetur, et cuncta provideat, et in ipso quo melius anima vigeat, momento homo intereat. |
| 34 | Cum autem tanta ut dixi perspicacia vigeat anima, tunc omnia languentis corporis plus decrescunt officia. Invenimus praeterea senes plerosque cum ad talem pervenerint senectutem, ut nulla sit in eis fortitudo corporea, tunc pollere consilio animam et omni sapientia. Hinc itaque evidens colligitur ratio, quod nequaquam de elementorum copula rationalis prodeat anima, sed sicut superius diximus, sit per se subsistens substantia. |
| 35 | Quidquid enim unum numero existens et in sui natura immutabile permanens, contrariorum est susceptibile, substantia est utique per se subsistens. Quoniam igitur anima una est numero, veluti Platonis, Socratis, sive cuiuslibet unius hominis anima, nec in sui natura ullatenus permutatur, sed boni malique est susceptibilis, restat necessario ut sit per se subsistens substantia. |
| 36 | Hoc autem modo probatur quod non sit corporea. Omnis corporis qualitas humanis subiacet sensibus. Cuiuscunque autem rei qualitates nulli corporeo subiacent sensui, nec corporea est ipsa dicenda. Qualitates autem animae bonum sunt et malum, quae nullo corporeo percipiuntur sensu. Anima igitur non est corporea. Item idem alio sic probatur argumento. Omne corpus aliquo corporeo percipitur sensu. |
| 37 | Anima autem nulli subiacet corporis sensui. Non est ergo corporea. Haec etiam anima corrupto corpore non corrumpitur. Corporis namque corruptio tribus modis fit, vel cum quid marcessit et arescit, ut in arboribus videmus et herbis, vel cum detrimentum sui patitur, ut sal vel fenum cum de loco ad locum movetur, vel cum dissolvitur, ut domus cum destruitur, vel aliquod vas cum frangitur. |
| 38 | Nulla autem harum fit nisi vel in corpore, vel in re quae corpori accidit. Sed anima nec corpus est, nec fundatur in corpore. Nullo itaque horum modo corrumpitur. Praeterea haec ipsa rationalis anima hominis speciem complet, quoniam ipsa rationalem efficit hominem. |
| 39 | MOYSES. Quid Spiritus corporalis a rationali differat anima patenter agnovi. Sed quoniam philosophi dicunt in homines tres esse animas, postulo ut quaenam hae sint aperias. |
| 40 | PETRUS. Tres illae quas dicunt animae, sunt anima vegetabilis, anima bestialis, anima rationalis. |
| 41 | MOYSES. Harum singularum opera et officia ut dicas expostulo. |
| 42 | PETRUS. Ab imis ad superiora gradatim ascendere libet. Vegetabilis animae duo sunt officia. Facit enim rerum incrementum, et corporibus ipsis praestat nutrimentum. Hoc autem utrumque non facit nisi per quatuor naturae virtutes, appetitivam scilicet, retentivam, digestivam et expulsivam. Et haec anima in omnibus invenitur virgultis de terra nascentibus, et universis animalium speciebus. Officia autem bestialis animae, vere sunt corporis sensus, motus etiam de loco ad locum. Haec autem in animalibus tantum reperitur, et haec anima cum spiritu corporali quasi quibusdam nexibus counitur. |
| 43 | Rationalis autem animae haec sunt officia, meditari, meditata recordari, discernere, fixum aliquid ac certum firmare, memoriam habere, et velle rerum causas discutere, et discussis ad rei veritatem pervenire. Haec in nulla animalis specie, nisi in solo permanet homine. |
| 44 | MOYSES. Quali modo istae tres animae in uno convenerint homine: duae vero in irrationalibus animalibus. Tertia autem sola in omnibus de terra nascentibus, et ignoro, et vehementer admiror. |
| 45 | PETRUS. In quorumdam philosophorum libris legi, quod cum rerum placuit creatori animantium omnium atque virentium procreare corpora, quatuor in unum commiscuit elementa, et eorum qualitates aliam sua temperavit contraria, et ex illa commixtione procreata sunt corpora supradicta. Ex qualitatum vero temperantia quatuor provenerunt naturae, quas praediximus virtutes, appetitiva scilicet, retentiva, digestiva et expulsiva. Corporibus autem huiusmodi procreatis omnibus quidem vegetabilis adhaesit anima et sua in eis exercuit officia, crescendo scilicet, nutriendo et generando. |
| 46 | Subtilioribus autem bestialis iuncta est anima, ut sua in eis exhibere posset officia, praestando scilicet sensum et motum de loco ad locum. Quod autem ex eis omnium subtilissimum, levissimum fuit et temperatissimum, et ad suscipiendam rationem aptissimum illi se rationalis anima sociavit et illa sua quae praediximus officia ibi exhibuit. Hoc itaque modo iuxta voluntatem Dei ac dispositionem, tres illae animae omnes convenerunt in homine, in animalibus irrationalibus solummodo duae. Tertia autem sola in arboribus et herbis quae nascuntur de tellure. |
| 47 | MOYSES. Bene tui gratia quod ignorabam ostendisti, sed unum restat quod mihi postulo aperiri. Cum enim corpora omnia de quatuor sint elementis composita, vehementer admiror quare alia aliis existant leviora. |
| 48 | PETRUS. Hoc contingit sive ex diversitate quantitatum elementorum, in corporum creatione inaequaliter adiunctorum, et ex diversitate temperantiae qualitatum eorum. Quod si largius nosse desideras, in libris invenies philosophorum, quia ad praesens de huiusmodi re explananda, nec tempus habemus, nec locum, ad vestrum potius est nos redire propositum. |
| 49 | MOYSES. Huc usque satis philosophice tractasti, quae distantia sit inter spiritum corporalem et animam rationalem. Sed quoniam minus doctorum simplices mentes subtilium rationum profunda non penetrant, eamdem differentiam legis aut prophetarum quaeso, si vales, testimonio proba, ut quorum profundarum rationum gravitas non illustravit mentem, eis saltem auctoritas faciat fidem. |
| 50 | PETRUS. In exordio libri Geneseos Moyses ait propheta: Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem [Gen. 2], per spiraculum scilicet vitae spiritum corporalem, per animam vero viventem, rationalem intelligens animam. |
| 51 | MOYSES. Per spiraculum vitae rationalem animam nos intelligere possumus. |
| 52 | PETRUS. Quod dicis stare non potest. In eodem enim lib. in sequentibus scriptum est: Consumpta est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum atque reptilium quae reptant super terram, universi homines, et cuncta in quibus spiraculum vitae est, in terra mortua sunt [Gen. 7]. Ecce enumeratis volucribus, animantibus bestiarum atque reptilibus, sive hominibus, subito intulit, cuncta in quibus est spiraculum vitae mortua sunt. |
| 53 | Si igitur per spiraculum vitae animam intelligi voluisset rationalem, iam cuncta rationalem animam habent. Sed cum nulla creatura praeter hominem rationalem habeat animam, constat quia per spiraculum vitae nequaquam rationalem significaverit animam. Salomon quoque sapientissimus idem sentiens ait: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum? [Eccle. 3.] Ecce spiritum hominis quoniam post corpus incorruptibilis permanet, sursum ascendere, spiritum vero iumentorum qui cum corpore simul corrumpitur et interit, deorsum descendere perhibet. |
| 54 | MOYSES. Aliud rationalem animam, aliud spiritum corporalem esse ex omnibus partibus manifeste cognovi, ipsumque spiritum corporalem de quatuor elementorum coniunctione fieri. Spiritum ergo quem Ezechiel propheta a quatuor mundi partibus ex Dei iussu venire praecepit [Ezech. 37], spiritum corporalem intelligi debere cognosco, et de mortuis quos suscitavit quod rationalem animam receperunt, licet sic a multis credatur, nullam, confiteor, auctoritatem reperio. |
| 55 | Ipsam tamen quoquo modo facta fuerit resurrectionem, signum futurae resurrectionis, et dico et credo fuisse, quod Deus scilicet nostros quandoque qui denuo terras inhabitent resuscitaturus sit mortuos, quemadmodum idem propheta superius ostendit dicens: Et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris populus meus, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram (ibid.). |
| 56 | PETRUS. Hoc sane potuit dici de mortuorum resuscitatione in die iudicii. |
| 57 | MOYSES. Si de illo intelligi volebat iudicio, non debuerat in sententiae fine dicere requiescere vos faciam super humum vestram. Tunc enim nemini super terram suam requiescere licitum erit. |
| 58 | PETRUS. Requies ista hoc modo accipi potest, ut animam significet requiescere in corpore, quod non immerito terrae nomine de qua sumptum est exprimitur, teste insuper Scriptura, quae frequenter illud nomine terrae appellat. Ait enim Moyses: Formavit Deus hominem de limo terrae [Gen. 2]. Ecce homo cum quatuor elementorum fit conionctione perfectus, de terra tantum quae est unum elementum dicitur factus, sed non inconvenienter, quia terrae nomine significat corpus. |
| 59 | Intelligere possumus ergo quod dicit, faciet eos requiescere super humum suam, quod anima redibit ad corpus, et iudicabitur utrumque [I Cor. 13; II Cor. 3; I Thess. 4]. Hic autem sensus in illius prophetiae explanatione sano intellectu concipi potest, ita ut nec Scriptura aliqua vel ratio ulla eis videatur contraria. |
| 60 | Quidquid autem in tenebrosis dictis prophetarum, multis accipi potest modis, ita ut quis eam exponens, nec a Scripturae testimonio, nec a rationis exorbitet semita, nihil est inconveniens si quis eam diverso, sed iusto exposuerit sensu. Si cuius autem talis sit expositio, quae vel a Scriptura vel a ratione aut sit aut videatur extranea, ea iusto iudicio carere viribus est aestimanda. Quoniam ergo tua explanatio tam Scripturae quam rationi invenitur contraria, aequitatis iudicio est repellenda. |
| 61 | MOYSES. Quonam modo sententia mea sit Scripturae contraria, audire delectat. |
| 62 | PETRUS. David propheta de mortuis taliter inquit: Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progenie [Psal. 48]. Item de eadem re: Introibit usque in progenies patrum suorum, et usque in aeternum non videbit lumen (ibid.). Item alibi: Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt [Psal. 87]. Iob etiam idem sentiens dicit: Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona, nec aspiciet me visus hominis. Oculi tui in me, et non subsistam. Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, nec cognoscet eum amplius locus eius [Iob 7]. Idem alibi: Vadam et non revertar ad terram tenebrosam [Iob 10]. Item idem: Homo cum dormierit non resurget [Iob 14]. Salomon etiam his consona sentit dicens: Viventes sciunt se esse morituros, mortui vero nihil norunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. Amor quoque et odium et invidia simul peribunt, nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur [Eccle. 9]. Ecce Salomon sapientissimus, caeterorum auctoritatibus concors existit, quod mortui scilicet ad hoc ut terras inhabitent, resuscitandi non sint, et tamen quod quandoque resurgent perhibet dicens, quod non habent partem in his quae sub sole geruntur, id est in terrenis, per hoc videlicet innuens, quod in his partem sint habituri, quae supra solem fiunt, id est in coelestibus. |
| 63 | MOYSES. Introductarum rationum aut auctoritatum medietas sapienti cuilibet satis sufficeret. Verumtamen quoniam expositionem nostram tam Scripturae quam rationi contrariam esse dixisti, restat ostendas in quo a ratione dissentiat. |
| 64 | PETRUS. Nonne creditis quia, cum vestri resurrexint mortui adveniente uncto, Adam quoque et Seth, Mathusalem, Abraham, Isaac et Iacob, Moyses et Aaron, caeterique patriarchae et prophetae, et omnes iusti qui ante adventum eius obierunt, pariter cum eis sint resurrecturi, et omnia humani corporis officia agentes et patientes, pristinosque ritus recolentes, antiquo more terras denuo sint inhabitaturi, et Aaron ac filii eius sacrificium ut olim oblaturi, et a Moyse sacerdotalibus vestimentis induendi sint? |
| 65 | MOYSES. Ita nostros doctores cuncta dixisse negare non valeo. |
| 66 | PETRUS. Quisnam rogo tunc maximus erit pontifex? |
| 67 | MOYSES. Quis Aaron maior esse poterit? |
| 68 | PETRUS. Quid igitur de Eleazaro multisque aliis tunc fiet, qui olim omnes summi fuere pontifices? Eruntne simul uno tempore maximi, an illius ordinis dignitate privabuntur? Si dixeris vivente Aaron eos summo sacerdotio fungi non posse, quid ergo eis proderit resurrectio? Plus enim ad dedecus et incommodum, quam ad decus et utilitatem erit eis resurgere, meliusque eis fuisset in morte permanere, quam aerumnosam ducere vitam, licet et Moysi lex in hoc facto destruatur, qua praeceptum habetur, ne quis maiori sublimatus ordine ulterius ad minorem reducatur. |
| 69 | Si autem omnes in summi sacerdotii ordine aequales futuros esse concesseris, honorem suum Aaron adimis, quia nullus inter complures aequales, excellentem habere potest honorem. Praeterea multis pontificibus multa necessaria sunt templa. Ex hoc ergo aliud inconveniens itemque legis destructio sequitur, praecipientis, nec plus quam unum sacerdotem, nec plus quam unum existere templum. |
| 70 | MOYSES. Argumentum quod tuae obstet rationi non habeo. Video enim aut novam nos legem habituros concedere: aut Moysi legem nequaquam totam consistere posse. |
| 71 | PETRUS. Gaudeo quia veritatis lumen ex parte iam animo tuo illabitur. Dic ergo, nunquid plures reges babituri estis, an unum? |
| 72 | MOYSES. Unum utique habere debemus, sicut propheta Ezechiel perhibet dicens: Unum pastorem omnes habebunt [Ezech. 37]. Si enim fuerint plures, cum concordes esse non poterunt, regni pacem destituent. |
| 73 | PETRUS. Sapienter respondere inchoasti. Sed quisnam ille rex erit potes edicere? |
| 74 | MOYSES. Unctus, in cuius adventu captivitatem sumus evasuri, mortuique nostri sunt suscitandi, nostrique merito moderamen habere debet imperii. |
| 75 | PETRUS. Bene quod dicis esse posset, si unctus ille homo et Deus esset. Si vero ut creditis homo tantum futurus sit, quid tunc Abraham, Isaac et Iacob sunt facturi, Moyses etiam caeterique prophetae? Nunquid eius subiicientur ditioni? |
| 76 | MOYSES. Non mirum videri debet, si eius subiecti fuerint potestati. Sic enim et Samuel subiectus est Sauli, et Elias Achab regi, et Elisaeus Ioram et alii multi prophetae regibus suis. |
| 77 | PETRUS. Rerum praesentium similitudo non convenit. Nam, etsi prophetae, qui minime reges fuerunt, regibus subditi fuerint, non ideo convenit aut est necesse ut rex propheta cuiquam terreno regi subiiciatur, velut Abraham et David, et Iosue, quorum quisque fuit rex atque propheta, Moyses etiam qui et rex, et propheta et legislator totius exstitit populi, cui legis liber tale testimonium perhibet dicens: Non surrexit propheta ultra in Israel, sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis quae misit super eum [Deut. 34]. Nonne cum isti tanti talesque viri resuscitati illius uncti fuerint iuri subiecti, nonne, quaeso, melius fuisset eis ne resuscitarentur? |
| 78 | Praeterea duo inde inconvenientia proveniunt. Si enim minor eo est Moyses, Scriptura ergo mentitur; si autem maior, tanto plus vilificatur. |
| 79 | MOYSES. Ipsum ergo Moysen regem esse proponamus. |
| 80 | PETRUS. Quid ergo unctus ille facturus est? Quid etiam Abraham, Isaac et Iacob sunt facturi, quos Moyses ipse dum viveret in tanto pretio habebat [Exod. 32], quod cum aliquid a Deo implorabat, pro eorum amore se adepturum esse orabat? In magno si attendas discrimine estis. Sed volo ut dicas, si nosti, nunquidnam illi qui tunc suscitandi sunt mortui, naturam et potestatem habebunt filios generandi? |
| 81 | MOYSES. Ut quid responsurus sis audiam, illos generaturos negabo. |
| 82 | PETRUS. Volo prius respondeas, si generationis officium in eis natura negabit, aut legis iussum prohibebit. |
| 83 | MOYSES. Legis praecepto eos constringendos respondeo. |
| 84 | PETRUS. Cum igitur Moysi lex filios procreari praecipiat, novam vos legem habituros demonstras, quod est contra fidem vestram. |
| 85 | MOYSES. Natura eis non lege generationem inhibitam esse mutata vice probabo. |
| 86 | PETRUS. Stare quod dicis non potest. Auditus enim abhorret, et mens credere refugit, aliquod animal modo esse cui sit naturale generare non posse, nisi aliquo interveniente, vim generandi amittat. Quod si naturam ipsam esse dixeris novam, non debes dicere eos resuscitandos, sed novam creaturam futuram similem primae in forma tantum, non in natura tota, comedent quippe et bibent, sed non generabunt. |
| 87 | MOYSES. Quidquid hactenus mutata altercatione locuti sumus, non tam ex veritatis defensione quam ex syllogismorum ambagibus diximus. Fides enim nostra est, quia quemadmodum caetera humanitatis officia, sic et generandi naturam habebunt, adeo ut mulierem quotidie concepturam, quotidie parituram credamus. |
| 88 | PETRUS. Quod dicis vix humanae aures possunt audire. Ut enim quae dicis vera fatear esse, scilicet ut in unctum et credituri sunt omnes et resuscitandi: at cum quotidie filios procrearent, profecto, nec terra eos caperet etiam si dupliciter maior esset, aut pontus etiam terra fieret et adeo loci coarctarentur angustia, quod non haberent quae colere possent arva, imo inde semper esset inter eos pro terrae angustia certamen et rixa. |
| 89 | Cum item suscitentur omnes, redibit quisque vir ad uxorem suam quam habuit, aut aliam novam habebit? |
| 90 | MOYSES. Quisque sane rehabebit suam. Haec namque erit laetitiae consummatio. |
| 91 | PETRUS. Illa igitur mulier quae post tres aut plures habitos maritos est mortua, in resurrectione quem ex his est habitura? [Matth. 22; Luc. 20; Marc. 12.] Nam, si primum habituram responderis, lex Moysi destruetur dicentis, quod post secundum non debeat ad primum redire maritum; si vero alium quam primum babituram responderis, in eo etiam est destructio legis, eadem namque iubente, primo viro vivente, nec eam repudiante, cuiquam non poterit nubere [Lev. 20]. Sed ecce cum tot suscitati, totque post eos fuerint nati, quilibet horum erunt quandoque morituri? |
| 92 | MOYSES. Immortales exinde permanebunt. |
| 93 | PETRUS. Ratio stare non posse quod dicis demonstrat. Cum enim homo comederit, biberit, generandi usum habuerit, necesse est quod ex quatuor elementis compositus sit. Quidquid autem taliter compositum est, id etiam corrumpi necesse est. Ergo et eos mortis corruptioni cum taliter compositi sint, subiacere necessitas concludit. |
| 94 | Rursus, si immortales fuerint, iam nequaquam speciali, quae nunc est hominis, subiiciuntur diffinitioni. Diffinitio enim hominis est animal rationale, mortale. Sed de immortalibus hominibus diffinitio ista praedicari non potest. Quare nec specialis homo. Unde per hoc medium colligitur recte, ut quos homines vocas, homines non sint, quod est inconveniens. |
| 95 | Iterum sicut superius diximus, multitudini eorum spatium totius terrae non sufficere posset, si ipsam maximam multitudinem immortalem asseramus, cum supra sine intermissione eos generaturos esse dixerimus, et si ad lapidum modum sibimet superponerentur, nullatenus in duplicato terrae spatio concluderentur. |
| 96 | MOYSES. Cum immortales eos esse defendere nequeam, saltem mortales concedam. |
| 97 | PETRUS. Cum morituros eos esse concedas, volo dicas, illa resurrectio utrum erit eis ad poenam an ad coronam. |
| 98 | MOYSES. Ad gloriam et honorem illa erit resurrectio, ut uncti gloriam et regnum conspiciant, et perfectam corporis et cordis habeant laetitiam. |
| 99 | PETRUS. De statu interim bonorum donec resurgant, audire volo quid sentias, scilicet utrum in poenis an in quiete usque ad resurrectionis tempus permaneant. |
| 100 | MOYSES. Quietis eos beatitudine cum Deo perfrui certissimum est. |
| 101 | PETRUS. Quandoquidem ut asseris ita est, resurrectio illa ad poenam potius quam ad coronam futura est. Cum enim nunc aeternae vitae munere glorientur, cur iterum in corporum ergastulis retrudentur, ubi fame, siti, vigiliis, et variis atque innumeris denuo cruciatibus agitentur? Quin insuper secundum tuam sententiam secundae mortis timorem et poenam sustinebunt. |
| 102 | His omnibus satis cuilibet patet, resurrectionem illam magis illis ad dedecus quam honorem et gloriam fieri. |
| 103 | MOYSES. Et si nunc in quiete et deliciis permanent, de quibus ad corporum sint redituri angustias, sed tamen tanta eis erit exsultatio unct praesentiam cernere, et eius regno exsultare, Hierosolymis ut olim habitare, in templo veterum ritu sacrificare, ut et corporum poena sit eis nulla, et quam modo habent, requies habeatur postea pro minima. |
| 104 | PETRUS. Quod dicis a veritatis exorbitat semita. Nullus enim praesentis mundi honor et gloria aeternae vitae deliciis et quieti comparatione convenit aliqua quia nec uno momento quisquam huius mundi poterit sine labore et poena uti deliciis. Illius autem beatae vitae gloria, nulla intercedente molestia permanet perpes et continua, praecipue cum vestri testentur doctores, omnem huius mundi honorem et gloriam idem esse ad illius vitae delicias, quod est unum ad sexaginta. |
| 105 | Patet insuper cuilibet, nisi quis totius rationis sit expers, incomparabiliter maius esse gaudium cernere Deum, quam talem, qualem vos dicitis. |
| 106 | MOYSES. Quaecunque hactenus locuti sumus, ratiocinandi et argumentandi causa diximus. Haec enim est nostrae fidei certitudo, quia resuscitandi sint, comedendi, et bibendi, sive generandi et naturam et usum sint habitaturi, et post mille annorum transacta curricula, in perpetuae beatitudinis et immortalitatis regnum sine aliqua morte transferendi. |
| 107 | PETRUS. Si immortales concedis, ad pristinum inconveniens redis. Intra mille etenim annos, in tantum multitudo propagabitur eorum, ut nullo modo intra terrae concludi valeant ambitum. Multo minus igitur ad incolendos agros ullum supererit spatium. Insuper etiam illud quod supra diximus est in questione, quia patriarchae, prophetae et omnes iusti, qui iam fulgebant in gloria, novis denuo poenis subduntur reducti ad corpora. |
| 108 | Item aliud: Omne enim quod comedit, bibit et gignit, delectatur etiam ac tristatur, procul dubio ex quatuor elementis compositum non dubitatur. Quomodo autem quod ex eis componitur, et passionibus praedictis afficitur, cum eisdem affectibus sine mutatione in regnum illud transferetur? Sed ut omnia concedamus, quidnam de his qui adveniente uncto et post nascituri sunt es dicturus? |
| 109 | Moriturosne esse asseris necne? |
| 110 | MOYSES. Morientur sane in Christi regni fine. |
| 111 | PETRUS. Quid igitur facient parentes eorum in morte ipsorum? Melius namque illis foret non resurgere, quam tantum dolorem ex eorum morte sustinere. |
| 112 | MOYSES. Dicamus ergo eos non esse morituros. |
| 113 | PETRUS. Tunc mentitur Scriptura quae dicit, David scilicet in psalmo: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? [Psal. 88.] Undique igitur, si perpendas, sunt tibi semitae rationis et diffugii clausae, quod nullatenus eo quo dicis modo fieri possit mortuorum resurrectio, propter quod idem superius destruxeramus legis testimonio. |
| 114 | Quomodo ergo, frater, anima tua huiusmodi fabulis auscultans potest indulgere? Mecum itaque Domini misericordiam precare, ut sicut me, sic te quoque ab huius infidelitatis absolvat errore. Amen. |