Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS II. [De cognoscenda praesentis Iudaeorum captivitatis causa tractat, et quam diu durare debeat.]
| 1 | MOYSES. Quoniam quaecunque nostri doctores divinae maiestati indigne applicant, tu omnia inexpugnabilium luce rationum, nec Scripturae auctoritate, nec cuiuslibet rationis vigore consistere posse monstrasti, nunc ad secundam propositorum partem in qua de nostra es captivitate locutus veniamus, si placet. Dixisti enim (nisi menti excidit) nos tali modo sperare captivitatem evasuros esse, quo scilicet modo nequaquam possumus evadere. |
| 2 | Nunc itaque propter hoc quaero utrum nos illo quo credimus, sed alio, an etiam nullo (quod absit) modo evadere concedas. |
| 3 | PETRUS. Eo quidem modo quo ipsi aestimatis non credo, sed alio modo vos evasuros esse non abnego. |
| 4 | MOYSES. Quare eo quo dicimus liberari nequaquam possimus modo, et quisnam sit liberationis modus audire desidero. |
| 5 | PETRUS. Cum Christum Filium Dei esse, aut in mundum pro humani generis redemptione negaveritis venisse, et eius praecepta nolueritis servare, liberari nequibitis a captivitate. Si vero eum et Dei Filium esse, et iam venisse credideritis, et mandata cuius custodieritis, statim de captivitate exibitis. |
| 6 | MOYSES. Quam auctoritatem poteris afferre super huiusmodi sermone? |
| 7 | PETRUS. Prius quae vestrae captivitatis fuerit causa videre debemus, ut sic etiam evadendi modum melius agnoscamus, more sapientis utentes medici, qui prius infirmitatem inspicit, ut qua opus sit medicina scire possit. |
| 8 | MOYSES. Bene dictum collaudo. |
| 9 | PETRUS. Prius causam Babylonicae captivitatis, quae non nisi per septuaginta annos duravit, dicas volo, quia ipsam cum audierimus, adiuverit nos ad cognoscendam causam huius tantae captivitatis. |
| 10 | MOYSES. Plurima peccata, quae longum est enumerare, prioris captivitatis causa fuere. |
| 11 | PETRUS. Ita quidem concedo esse, sed tamen ex illis aliqua volo a te ego audire. |
| 12 | MOYSES. Pauca ex illis in medium deducam quae prophetica auctoritate probantur, scilicet usuram, vel munus pro iniquitate accipere, iuramentum falsum iurare, in vendendo et emendo pecuniam falsam dare, falsa testimonia dicere, alterutrum detrahere, parentes, et loca sanctificationis et dies Sabbatorum inhonorare; matris, sororis, filiae, socrus, vel cuiuslibet illicitae feminae turpitudinem revelare, homicidia perpetrare, idola adorare, stellis sacrificare, Deum negare, Deique prophetas, tanquam Uriam, Zachariam, Isaiamque necare, et alia multa, quae, ut superius dixi, longum est enumerare, quae in tantum creverunt, ut Deus ad Ieremiam diceret prophetam: Circuite vias Hierusalem, et aspicite et considerate, quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem, propitius ero ei [Ier. 5]. Item Ezechiel ait: Quaesivi de his virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me, propterea ne dissiparem eam, et non inveni [Ezech. 22]. |
| 13 | PETRUS. Gaudeo et gratias ago, quia iam te aliquam veritatis scintillam videre cognosco. Dic ergo, si nosti, quaenam causa huius tam longae tamque dirae fuerit captivitatis, quae iam mille quadraginta duravit annis. |
| 14 | MOYSES. Haec eadem peccata et his similia. |
| 15 | PETRUS. Hanc rationem nulla poteris auctoritate firmare quia a trecentis annis ante subversam Hierusalem nullus in Israel propheta exstitit, qui hoc praedixerit vel scripserit, maxime cum doctores vestri dicant hoc tantum fuisse causam subversionis Hierosolymorum, quod alter alteri sine re inimicaretur et invideret. |
| 16 | Insuper etiam ad tuae rationis destructionem adiiciunt, quod, aedificato templo, Deus in manus eorum peccati principem tradiderit cui ligatis manibus et pedibus unum evulserunt oculum, et ab ea die non habet potestatem decipere posse in homicidio et idololatria, et consanguinearum turpitudine revelanda. Non ergo omnia ea quae fuerant prioris, secundae quoque causa fuerunt captivitatis. Dicunt etiam quod, templo existente, multi erant homines bonae vitae, qui prophetae debuerant esse, si tempus fuisset prophetiae. |
| 17 | Multi etiam praeter usum faciebant nova miracula, veluti dicunt Ioannem filium Zachai tantae sanctitatis fuisse quod, cum in cathedra sua ad legendum libros suos sederet, Deus ad ostendendam meritorum eius virtutem, omnes aves super eum volitantes, concremari et in terram ruere fecit. De alio quoque, Hunni videlicet, tale aliud miraculum astruunt. |
| 18 | Temporibus quidem eius terram dicunt siccitatem pertulisse. Qui circulo de lapidibus fabricato ingressus est ipse in eum, et ait ad Deum: «Iuro per nomen tuum, Deus, quod non hinc egrediar, nisi pluvia in terram descendat.» Coepit ergo minutim pluere, sed ipso maiorem pluviam postulante, tantus imber descendit ut pene terras omnes vastaverit. |
| 19 | Sed eodem mediocriter petente, pluvia temperata descendit, et terra bonis omnibus redundavit. Aiunt etiam de Annania filio Dosa quod vox quotidie de monte Horeb sanctitati eius tale afferebat testimonium, dicens: «Propter bonitatem Annaniae filii Dosa totum mundum guberno, cui tamen parum quid satis de ipso sufficit mundo.» De quo et aliud tale miraculum astruunt. |
| 20 | Cum enim ipse et uxor eius ambo pro Deo vitam pauperrimam ducerent, omni die Veneris clibanum calefieri iubebat, ut proximi et vicini eius eum cibis affluere, et bene crederent vivere. Quadam igitur die cum solito more clibanum succendi praecepisset, et quaedam vicinarum quare hoc fieret animadvertisset, ad clibanum subito venit, ut eorum facta revelans tam viro quam mulieri verecundiam inferret. |
| 21 | Ut igitur ad clibanum venit et introspexit, plenum panibus vidit, quod velociter currens praefatae mulieri nuntiavit. Quae eam hoc non veritatis, sed improperii causa dicere aestimans, credere noluit, donec ipsamet probavit. Ivit igitur, aspexit, sicut vicina dixerat esse invenit, et ad virum laetabunda regressa, quomodo iniquae mulieris voluntatem Deus commutaverit in honorem, ei ex ordine retulit. |
| 22 | Ille indignum iudicans ut quod Deus ad miraculum fecerat in proprium suum sumeret usum, nihil ex eo se gustaturum esse respondit, sed totum dari pauperibus fecit. Aiunt praeterea eisdem temporibus Nicodemum Guirionis filium valde laudabilis vitae fuisse virum. Cuius diebus siccitas tanta terram pressit, ut euntes ad templum orationis causa, nihil quod biberent in via habere potuissent. |
| 23 | Erat autem in itinere illic euntibus cisterna quaedam cuiusdam principis gentilium. Ad hunc principem accedens Nicodemus ait: «Cisternam tuam mihi ad totius populi opus, si placet, concede, et usque in diem illum cisternam cum aqua, vel aeque valens pretium reddam.» Quid multa? Quod postulavit impetravit, et populi sitim compescuit. |
| 24 | Sed cum statuto die creditor ille pretium quaesiturus adesset, et prae nimia siccitate nihil aquae cisterna haberet, Nicodemus, oratione ad Deum fusa, pluviam de coelo impetravit super totam terram, et cisternam, sicut acceperat, plenam domino suo restituit. Sed quia in hora qua eadem pluvia descendit, iam dies inclinata erat ad vesperum, ait princeps ad Nicodemum: «Aquam quidem oratione tua recipio, sed tamen quoniam constitutae diei tota transiit hora, pretium ex debito mihi solvere debes. |
| 25 | » Ille igitur facta iterum oratione, solis cursum detinuit, et toto mundo eius lumine illustrato debiti quaestionem evasit. De Achiba etiam scriptum habetis quod quodcunque postulasset a Deo impetrabat. De cuius sanctitatis magnitudine hoc legitur. Quod cum Moyses in montem pro suscipienda lege subisset, et omnia post eum futura tempora, et omnes saeculorum generationes Spiritu sancto dictante praenovisset, et inter homines Achiba humanam excedere vitam, et magnis meritis pollentem vidisset, ait ad Deum: «Cum tam probabilis vitae futurus sit homo, quare, Domine, per me et non magis per eum legem tuam populis placet ministrare? |
| 26 | » Ad haec Deus: «Quoniam, inquit, lex in praesenti est mundo necessaria, Achiba autem post longa futurus est tempora.» In his datur intelligi quod Moyses illum de quo talia dicebat, longe se meliorem praevidebat. Hi et alii similes his erant vobis maiores et iudices, qui minoribus bona agere imperabant, et quorum monitis caeteri libenter obtemperabant. Quorum si vel unus similis in prioris captivitatis tempore fuisset, nequaquam, ut supra Deum dixisse per Ieremiam ostendimus [Ier. 5], captivitas facta fuisset. |
| 27 | Et quod magis mirandum est, his diebus quibus meliores horum pollebant, iidem destructo templo captivati sunt Iudaei. Dic ergo, o Moyses, quaenam huius captivitatis fuerit causa, quia quam dixeras supra, nulla ratione stat firma. |
| 28 | MOYSES. Quid aliud dicam non habeo, nisi quod longo tempore subsistente templo peccata multa paulatim succreverunt cum illo, quod nostri doctores dixerunt, sed multiplicato delicto. |
| 29 | PETRUS. Quod dicis templum substitisse tempore longo, decem profecto tantum annorum curricula substitit, supra quod alterum scilicet Salomonis ante subsisterat. Quod autem dicis quia peccata sunt cumulata peccatis, ratio non recipit. In prima enim captivitate ideo peccata sunt addita peccatis, quia reges iniqui exemplum mali praestabant aliis, scilicet Deum postponebant, idola adorabant, et populum idem facere cogebant, velut fecit Ochozias, Achas, Manasses, Amon, Sedecias [IV Reg. 1, XVI, XXI et XXIV]. Principes autem secundi temporis omnino contrarii erant, quia bonam agentes vitam etiam populum exemplo sui bene vivere cogebant. |
| 30 | Qua ergo ratione ostendi potest tot peccata succrevisse, ut propterea sit captivitas facta? Quod autem dicis propter malevolentiam quam ad invicem habebant captivitatem illam factam fuisse, rectae rationis non innititur anchora. Hoc enim peccatum pars una fuit eorum quae in prima fecerant captivitate, nec propter illud tamen captivari deberent, nisi cum eo et alia maiora eo succrevissent. Maiorum enim et minorum criminum quantitatem nos nescimus discernere, nisi secundum modum ultionis a Deo indictae. |
| 31 | Huius autem vindicta, non est nisi quadraginta flagella. Alia sunt crimina, quorum est maior vindicta, scilicet cum quis praecipitur vel capite plecti, vel laquei suspensione necari, vel lapidibus obrui, vel etiam igne cremari. Quomodo ergo verum esse potest malevolentiae crimen maioribus aequari debere? Rursum ratio refugit credere crimen hoc temporibus illis in tantum regnasse, cum Aggaei prophetae verba testentur constructo templo Deum dixisse: Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum, et in loco isto dabo pacem [Agg. 2]. |
| 32 | MOYSES. Quoniam omnes mearum rationum sunt aditus obstrusi, tu mihi, quaeso, huius quaestionis tuae solutionis clave ianuam solve. |
| 33 | PETRUS. Cum captivitatis originem et causam ignores, quare eadem tam dura fuerit, tam crudelis et intolerabilis, respondere non potes. In prima etenim captivitate cum aliorum more captivorum in Babylonem ducti fuissent, nullam praeter servitutem poenam sustinuerunt. Colebant enim agros, plantabant vineas, aedificabant domos, cum uxoribus et filiis secure vivebant. |
| 34 | In secunda autem tot et tanta eis opprobria, et tam inaudita intulerunt, quibus similia vel aequalia non sunt visa unquam nec audita. Occisi quidem sunt, sunt et cremati, et captivorum more venditi, adeoque crevit illa venditio, donec pro uno argenteo triginta darentur captivi, nec tamen inveniebatur qui emeret, sicut promisit Moyses dicens: Venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat [Deut. 28]. Naves etiam ipsis impletae, sine ullo remige vel gubernaculo vagari per pelagus sunt dimissae, ad ipsorum dedecus et vilitatem. Praeterea postquam in hac captivitate deiecti estis, intolerabilia vobis dabantur mandata, ne legem videlicet legeretis, nec vestros eam filios doceretis. Quod si quis legens eam aut docens filios inventus fuisset, aut cremabatur, aut pectinibus ferreis acutissimis pectebatur. |
| 35 | Praeterea nec Sabbatum nec Pascha celebrare permissi estis. Si vero quis hoc faciens inventus fuisset, acerrime puniebatur. Prohibiti super hoc estis vestros pristino more filios circumcidere, multumque transiit temporis, quo nemo nisi in occulto suum ausus est filium circumcidere. Circumcidens autem inventus quivis poenis afficiebatur gravissimis. Edictum praeterea durissimum vobis promulgatum est, ut si quis vestrum puellam virginem uxorem duceret, prius eam ad provinciae principem duceret, ut cum ea dormitaret, et sic demum ad Iudaeum rediens nuberet. |
| 36 | Qua de re adeo contriti estis, ut nemo virginem desponsare vellet. Sic per omnium successiones temporum diversa vobis indicebantur mandata malorum, ut ipsis vestrorum testimoniis probatur librorum. |
| 37 | MOYSES. Omnia procul dubio malorum genera concedo, sed iam dudum inhianter tantae tribulationis causam audire desidero. |
| 38 | PETRUS. Quia malorum causam ignoras, idcirco quare tam longa sit nescis. Ecce enim iam in ea mille quadraginta annos expletis, et adhuc quanto durare debeat tempore, nullo scripto certum habetis; forensis autem iustitia exigit ut, punitis aut mortuis his qui facinus aliquod commisere, sequaces a captivitate liberi debeant esse, quemadmodum habetur scriptum in lege, quod exploratores qui ad considerandam repromissionis terram missi erant, cum Dei voluntati rebelles voluissent existere, ne peccatum eorum inultum existeret, quadraginta annis morati sunt in solitudine, et in eorum dierum spatio, omnes illi praevaricatores obiere [Num. 13 et XIV]. Quibus tali morte punitis, filii qui a patrum erant insontes crimine, terram patribus promissam introiere. |
| 39 | In transmigratione quoque Babylonis septuaginta anni sunt demorati, donec defunctis omnibus quorum peccatis captivitas fuerat facta, filii qui nihil commeruerunt de iugo sunt liberati. In hac vero captivitate quae a Tito facta est, innumerabiles iam transierunt generationes, nec adhuc finem habet. Hoc autem factum est contrarium ei sermoni quem ait Dominus ad Moysen: Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur [Deut. 24]. Ezechiel quoque ait: Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra parabola haec in proverbium in terra Iuda. |
| 40 | Ecce omnes animae meae, ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. 18]. |
| 41 | MOYSES. Et si his exemplis contraria est longaevitas nostrae captivitatis, sed tamen aliis legis concordat Scripturis. In Exodo enim dicit Dominus: Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem, in his qui oderunt me [Exod. 20]. Ieremiae quoque verba sunt haec: Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus [Thren. 5]. |
| 42 | PETRUS. Aliter res se habet quam dicis. Si enim ita essent verba prophetae, sibimet contraria essent. Sic autem utrumque dissolvitur. Quod enim dicitur, quia filii non portabunt iniquitatem patrum [Ezech. 17], ita intelligitur si filii non fecerint iniquitatem patrum. Quod autem dicitur, quia filii portant iniquitatem patrum [Exod. 20], hoc modo dicuntur portare, si scelera fecerint patrum. |
| 43 | MOYSES. Quod loqueris sapientibus rationabilem et iustam parit intelligentiam. Hoc autem ex tuis verbis intelligi datur quod omnes sequacium generationes idcirco in patrum captivitate permanent, quod patrum suorum, in quantum possunt, opera exsequuntur. Quod si patrum opera dimitterent, et de captivitate exirent. |
| 44 | PETRUS. Ita utique sentio. |
| 45 | MOYSES. Iam si placet tanti reatus magnitudinem aperi. |
| 46 | PETRUS. Quia Christum Dei Filium occidistis, dicentes eum magum, et de scorto natum, et quod totam gentem in errorem induxit. Maiores vestri haec et his similia protestati sunt, donec totam plebem suae pravae voluntatis efficientes consortem, virum iustum iniuste in iniustum valde iudicium adduxerunt, crucifixerunt et occiderunt. |
| 47 | Tanti igitur reatus magnitudo tam longinquae captivitatis causa existit. Dumque vos in paterna manseritis tam voluntate quam fide, in eadem procul dubio existetis damnationis tribulatione. |
| 48 | MOYSES. Utrum ille homo Filius Dei fuerit, latius postea disputare oportebit, quia tantae quaestionis auctor validissimi argumenti vehiculo indiget. Nunc interim hoc modo ostendi volo quonam modo aut auctoritate coneris asserere quod is de quo loqueris homo nostrae tribulationis causa exstiterit. |
| 49 | PETRUS. Quam, quaeso, a me super hoc exigis auctoritatem, cum iam superius mihi concesseris tam inauditae afflictionis inauditum omnino peccatum causam fuisse? Cumque illud tu nullo prorsus modo ostendere valeas, a me iudicii aequitas iubet ut audias, nec unde comprobem quaerere debes, sed destruere quoquo pacto si potes, aut concedere quod denegare non vales. |
| 50 | Verum licet non me iudicii censura constringat, non unam, sed multas super hac re auctoritates inducam. |
| 51 | MOYSES. Id est quod toto desidero animo. |
| 52 | PETRUS. Nosse debes quia, quadraginta annis post Christi mortem expletis, Hierosolymorum a Tito civitas fuit destructa. Item quadraginta annis antequam destrueretur, portenta et signa in eadem sunt visa, liquido indicantia quod haec templi et urbis destructio esset futura, quemadmodum vestrae doctrinae libri testantur. Aiunt enim quod quadraginta annis antequam subverteretur, rubra lana quae haedi cornibus annectebatur, nequaquam more solito albescebat, candela quoque candelabri quae ad occidentem respiciebat, ante consuetum tempus exstinguebatur. Valvae praeterea templi, nullo tangente, cum magno strepitu sponte sua reserebantur. |
| 53 | Quas cum quidam doctorum vestrorum, nomine Ioannes, filius Zachai, sic aperiri saepe vidisset, valde commotus tandem clamavit: «Quiescite;» et adiecit: «Templum, templum, profecto cognovi quod novissima tua concrematio possidebit, sicut et propheta ait: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas [Zach. 11].» Cum igitur ista prodigia quadraginta annis ante destructionem fuerint visa, et quadragesimo a Christi morte anno civitas fuerit destructa a Tito, liquido concluditur quod haec signa a tempore mortis Christi sint facta. |
| 54 | Sed et hoc cum aliis doctoribus vestris Ioannes intellexit, quod mors Christi captivitatis vobis causa exstitit. Non autem eam, sed malevolentiam hominum et invidiam causam, scilicet causae, captivitatis causam esse dixerunt, sed veram causam tacuerunt. Invidia quippe Iudaeorum et malitia causa mortis Christi fuit, mors autem Christi, causa captivitatis. |
| 55 | MOYSES. Si illum hominem talem, ut dicis, fuisse constaret, et eius mortem nostrae tribulationis causam fuisse, nullus ex nobis dignus esset vivere. Tale enim peccatum maius est quam Deum negare. Qui enim Deum negat, fidem tantum quam acceperat a se alienat; qui vero Dei Filium necat, praeter hoc quod deitatem quae est invisibilis denegat, etiam illud superaddit peccatum, quod rem visibilem quam corporeis conspicit oculis, eam etiam ab animi fide sequestrat, cum id quod videtur maiorem debeat menti credulitatem afferre quam quod non videtur. Praeterea autem eum nostri patres sputis illitum, colaphis caesum, multis et variis iniuriis affectum, mortique innocenter addictum cruci affixerunt. |
| 56 | Unde non immerito hoc scelus maius fuit eo quod commiserunt in eremo, cum vitulum scilicet aureum adorarent pro Deo. Tunc vero legimus Deum voluisse Israel omnino delere, nisi Moyses pro eis interveniens multo fletu et ieiunio, et oratione, Domini iram avertisset, quadraginta diebus et quadraginta noctibus assidui ieiunii maceratione se pro eodem peccato affligens [Exod. 32], sicut lex perhibet dicens: Procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus panem non comedens et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum, timui enim iram et indignationem illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit [Deut. 9]. Nisi igitur Moysi oratio intervenisset, de toto populo nullus superesset. |
| 57 | Cum autem hoc aliud facinus quod criminum quantitatem excedit, Dei scilicet Filium occidere praesumpsissent, nec ullus esset qui pro eis interveniret, nullus itaque debuit vivere. Vides autem quia ita non est, sed Deus nos et vivere permittit, et quotidie quantum amat ostendit, cum nobis in conspectu inimicorum nostrorum gratiam praestat, et opibus locupletat, et honoribus exaltat, sicut nobis per os Moysi prophetae pollicitus est dicens: Cum essent in terra hostili non penitus abieci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. |
| 58 | Ego enim sum Dominus Deus eorum [Lev. 26]. |
| 59 | PETRUS. Non rectam de hac re intelligentiam concipis. Neque enim Deus ideo reliquias de vestro vivere patitur populo, quod de eorum aliquid cogitet commodo, sed ideo tantum ut universis gentibus serviatis, et in omnium oculis improperium et fabula et maledictio sitis, sicut vobis promisit lator legis, dicens: Eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus [Deut. 18], et ut sitis toti populo in parabolam, et proverbium quaerentibus omnibus ad invicem. Quid putas causae est propter quod Deus gentem hanc ubique terrarum dispersam perpetuae servituti subiecit, et tot malorum multatione damnavit? |
| 60 | Respondebitque alter: Ob tale peccatum, quod Dei Filium invidiae tantum causa occiderunt, ideo in haec mala devenerunt. Quod si in ipso tempore quo peccatum a vobis est commissum, totam Iudaicam progeniem funditus delevisset, multis temporum circulis transactis, culpa oblivione deleta, a nullo mortalium sciretur, sicque et infamiae opprobrium, et malorum evitaretis periculum, sicut et de multis contigit gentibus et regibus, quorum gesta temporum sunt vetustate deleta. |
| 61 | Est et alia causa, propter quam Deus Iudaicam noluit perdere gentem. Videbat enim quosdam de semine vestro quandoque in se credituros, atque salvandos, et ideo propter eos noluit omnino vestram disperdere stirpem, sicut dicit Isaias: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est; sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum [Isa. 65]. Testimonium autem divinae circa vos pietatis quod Moysi promissum de legis libro protulistis, non ad praesentem, sed ad praeteritam respicit Babylonis captivitatem, quoniam de ea quandoque vos erat educturus. |
| 62 | MOYSES. Qua comprobas auctoritate promissum illud ad solam Babyloniae captivitatem pertinere? |
| 63 | PETRUS. Quoniam in loco ubi promissum hoc fecit Deus ad Moysen, si paulisper attendas superiora, eumdem Moysen praemisisse invenies: Tunc placebunt terrae sabbata sua, cunctis diebus solitudinis suae, quando eritis in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in Sabbatis [Lev. 26]. Hoc autem eis in Babylonem ductis completum esse Ezras in libro Temporum comprobat, dicens inter caetera: Ductus est Israel in Babylonem, et servivit regi et filiis eius, donec celebraret terra Subbata sua. |
| 64 | Cunctis enim diebus desolationis egit Sabbatum [II Par. 36]. In his verbis liquido apparet quia de prima captivitate loquatur. |
| 65 | MOYSES. Auctoritas ista meae non sufficit dubitationi, quia non monstrat nos propter hominem illum in hanc decidisse captivitatem. |
| 66 | PETRUS. Quod evidentius testimonium quaeras vos propter Christi mortem hanc subisse captivitatem, quam id quod scriptum apud vos legitis, quia scilicet in ipso adhuc captivitatis exordio, quidam terrae vestrae princeps decem de melioribus totius Israelitici populi, Ananiam scilicet Terradionis filium, Simeonem Gamalielis filium, Ismael Elisei filium, et Achiba caeterosque captos in carcerem misit, sciscitans ut quid iustum vendidissent. |
| 67 | Lex enim, inquit, discernit ut quicunque Iudaeum vendiderit, mortis muitetur sententia. Et vos igitur secundum iudicium legis mori debetis. «Dicto decreto, vario dat corpora leto.» Non enim omnes una coercuit poena, sed singulis singula sunt genera mortis proposita. Alium videlicet ignis cremavit, alter ferrei pectinis unguibus laceratus exspiravit, alium vero mors quaevis diversa consumpsit, quemadmodum mortes illas vestrae doctrinae liber exposuit. |
| 68 | Doctores autem vestri huius iusti pro quo illi ita puniti sunt nomen mutantes, in hoc facto de Christo prorsus conticuerunt. Dixerunt enim quia princeps ille iustum nomine, Ioseph filium Iacob, quem in Aegyptum vendiderant fratres [Gen. 37], intelligebat, eiusque sanguinem ab eis exigens, propter eum talibus illos affecit suppliciis. |
| 69 | Absurdum autem rationi videtur, ut id ab eis exigeret quod ad minus ante mille quingentorum erat factum annorum curricula, maxime cum temporibus quibus Ioseph venundatus fuit, nulla lex esset qua princeps ille eos mortis reos convincere posset. |
| 70 | MOYSES. Rationes tuae non mihi sufficiunt, quoniam non aliqua eas auctoritate confirmas, sed proprio fingis arbitrio, nec inest eis ulla necessitas qua me ad credendum tibi cogere debeas. Volo autem, ut, si vales, aliquam de prophetis auctoritatem in medium deferas, qua captivitatem istam propter hominem illum, et eum Christum esse necessario monstres, nec nobis in hac tribulatione posse certum terminum esse. |
| 71 | PETRUS. Isaias propheta ait: A finibus terrae laudes audivimus, gloriam iusti [Isa. 24]. Haec verba, iusti huius laudes ubique terrarum fuisse ostendunt. Nullius autem hominis iusti laudes tantas fuisse unquam audivimus, ut usque ad fines terrae pervenirent. Cui iusto quia tribulationes quas sine causa passurus erat praevidebat, his compatitur verbis, dicens: Vae mihi: praevaricantes praevaricati sunt, praevaricatione transgressorum praevaricati sunt (Isa. (XXIV). Praevidens enim propheta quas prophetis Dei adventum praenuntiantibus tribulationes illaturi essent, ait: Praevaricantes praevaricati sunt, intuitus autem, quia nec membris contenti, ipsum etiam caput invidia pleni quibuscunque possent modis essent oppressuri, et secundum corporis passibilitatem occisuri, praevaricationis nomen ingeminavit, ita subiiciens, praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. |
| 72 | Sed quia pro hoc peccato poena plectendi essent, dictante spiritu praesciens, illico subiungens ait: Fortitudo et fovea, et laqueus super te qui habitator es terrae (ibid.). Inter caetera quoque de eadem gente ait: Gravabit enim iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat (ibid.), ubi videlicet certum vobis terminum evadendi captivitatem funditus depressit. |
| 73 | His consona Dominus per eumdem prophetam in alio loco posuit dicens: Nunc ingressus scribe super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum: Populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei, qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt. |
| 74 | Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel [Isa. 30]. Buxus lignum durum est, et imputribile. Ideo autem in buxo scribi, et in libro diligenter praecepit exarari, ut in aeternum duraret, et usque in novissimum diem in testimonium incredulitatis suae et opprobrium permaneret. Per hoc etiam quod ait, erit in novissimo die, etc. |
| 75 | , innuit quia usque in novissimum diem perseveraret error Iudaeorum. Quid autem et quare scribi debeat, utrumque in uno versu insinuat cum dicit: Populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. De qua lege Dei dixit? Si enim de lege Dei quam per Moysen dederat dicere vellet propheta, nolentes audire legem Dei, cum iam illam frequenter audissent, utique non diceret hoc, sed nolentes implere. |
| 76 | De lege ergo quam daturus erat Christus intelligebat, de qua quod eam audire nollent, propheta iam praesciebat. Quod autem intulit, qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt. Auferte a me viam, declinate a me semitam, hoc quidem addidit propter Ioannem filium Zachariae Christi praecursorem [Ioan. 1], et caeteros qui Christum non solum venturum praedixerunt, sed etiam digito ostenderunt, quibus Iudaeos non esse praenoscebat credituros, sed huiusmodi verba dicturos. Quod autem in sequentibus dicunt praetereundum non est. |
| 77 | Dicunt enim: Cesset a facie nostra sanctus Israel. Quisnam est iste sanctus Israel? Nunquid Deus visibilis est, ut de eo dicerent, cesset a facie nostra, aut de re invisibili dici potest, quod ab humana facie cesset, cum ab ea videri non possit? Si ergo quaeras Deum qui possit videri, non invenies nisi Christum. |
| 78 | Ipse enim et unus cum Patre est Deus [Ioan. 10,], et tamen per humanitatem apparuit mundo visibilis [Tit. 3]. Cum autem tot eorum praevaricationes praemisisset, vindictam ipsius peccati subintulit dicens: Pro eo quod reprobastis veebum hoc, et sperastis in calumniam et tumultum, et innisi estis super eo, propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius, et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione praevalida et non inveniebam de fragmentis eius testam, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea [Isa. 30]. Verbum Dei Christus est [Ioan. 1]. Qui ergo reprobat Christum, utique reprobat et Verbum e converso. |
| 79 | Puniti itaque, quia Dei reprobaverunt Verbum, puniti concluduntur quod reprobaverunt Christum, et confisi sunt in verbis doctorum suorum. Contritio autem pro isto eis eventura peccato, quam sit dura considera. Eveniet enim, inquit, eis interruptio subita, ideoque magis nociva, et de muro excelso, quia quodlibet tanto magis conteritur in imo, quanto de celsiori ceciderit loco. |
| 80 | Comparatur etiam lagenae figuli comminutae contritio ista, tantaque ut dicitur erit, quod de eius confractione nec testa remanebit. Omnis quippe vasis fractura, solidari, et in aliquod opus utile potest redigi, testulae autem vas si confringatur, contritione valida partes eius ad nihil utiles esse possunt: et quo magis testa quassata durat, tanto semper augetur fractura. |
| 81 | Cum itaque tali testae eorum contritio comparetur, quae nec ad ignem de incendio tollendum, nec ad aquam de fovea hauriendam valeat, aperte datur intelligi, quia vestra captivitas in tantam venit deiectionem, quod nunquam in pristinam redibit libertatem. Quod autem propter quosdam qui quandoque in Christum credituri sunt, ideoque salvandi. |
| 82 | Deus vestrum servare voluit semen, ideo propheta sub descriptione gratiam benedicti subintulit dicens: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud quoniam benedictio est [Isa. 65], eodem modo se minime vos dispersurum promisit cum dicit: Sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum (ibid.). Quare autem hoc promiserit illico aperit dicens: Educam, inquit, de Iacob semen, et de Iuda possidentem montes meos, et haereditatem meam, electi mei et servi mei habitabunt ibi (ibid.), montes videlicet apostolos appellans, qui ut montes excelsi toti mundo sunt conspecti, licet in sequentibus montem sanctum singulari numero prolatum intelligat Christum; electos autem et servos, sanctos quoslibet alios vocans, propter quorum futuram salvationem vos estis reservati. |
| 83 | De his autem qui non sunt credituri, quam subiiciat sententiam audi: Vos, ait, qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam, numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis, pro eo quod vocavi et non respondistis, locutus sum et non audistis [Isa. 65]. Increpata vero eorum iniquitate hoc modo condemnat eos et aliter scilicet laudando suos fideles, et increpando infideles his verbis: Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis, et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis (ibid.). Et quia omnibus his malis transactis aliqua adhuc spes evadendi captivitatem non posset esse residua, adiicit aliud quod eis totum fiduciae tollat solatium. |
| 84 | Dicit enim: Interficiet te Dominus Deus tuus (ibid.). Qui interficitur nequaquam ulterius quod fuerat reparatur. Qui igitur in infidelitate permanebunt, reparari non poterunt. Hoc de infidelibus dicto, de credituris subiicit ita: Et vocabit servos suos nomine alio (ibid.). Cum enim servi fuerint Christi, a Christo dicentur Christiani [Act. 11] Quod autem sequitur, et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis, tale est ac si diceret: Iurabunt electi mei in nomen vestrum, sicut hodie usque a Christianis iurando dicitur, cum aliquid quod nolunt facere rogantur: «Iudaeus sim ego, si faciam. |
| 85 | » Idem ipsum Amos propheta aperte comprobat dicens: Audite verbum istud quod ego levo super vos planctum, domus Israel. Cecidit, non adiiciet ut resurgat virgo Israel. Proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam [Amos, 5]. Item ipse alibi: Venit finis super populum meum Israel, non adiiciam ultra ut pertranseam eum [Amos, 8]. Quod utrumque vobis spem evadendi captivitatem funditus tollit. |
| 86 | Ipse etiam hoc malum vobis propter Christum evenisse confirmat, dicens: Haec dicit Dominus Deus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit iustum, et pauperem, pro calceamentis [Amos, 2]. Hoc in loco quatuor pro quarto posuit, idemque fuit dixisse super quatuor, quam si dixisset super quarto. |
| 87 | Huic simile Salomon perhibet. Ait enim, secundum quod Hebraeorum libri testantur: Tria sunt difficilia mihi, et quatuor, quae penitus ignoro [Prov. 30]. Si tria hic per se, et quatuor per se intelligere velis, septem fient. Ipse autem non nisi quatuor numerat, quae se ignorasse insinuat. Ergo oportet ut quatuor pro quarto accipiamus. Sic et in hoc propheta est accipiendus. Hoc autem quartum scelus est, ut illico subdit, quia vendiderunt argento iustum [Amos, 2]. Quem scilicet iustum, Christum intelligi convenit. |
| 88 | MOYSES. Idonea et digna laude huc usque dixeras omnia, nisi hanc introduxisses auctoritatem, quae nulla consistit ratione, praecipue cum multa contra hoc obiici possint adversa. Plures enim ante te veteres hunc eumdem versiculum contra Iudaeos in testimonium protulere frequenter, sed nulla tutari potuerunt ratione. |
| 89 | Sed te prudentem virum maxime miror tam vilem introduxisse rationem, quae nullius firmitatis fundamento insidat, praesertim cum omnia quae contra hoc dici valeant, ipse optime scias. |
| 90 | PETRUS. Considerans omnes qui ante me hanc in Iudaeos recte quidem induxisse auctoritatem, sed Iudaicas obiectiones non sufficienter nec aperte destruxisse dicuntur, ex industria in praesenti loco eamdem induxi, ut omnes quae fieri possunt obiectiones ut melius poteris facias, et earum destructionem mutata vice suscipias. |
| 91 | MOYSES. Hoc primum verbis recte obiici potest, quia dicens propheta, super tribus sceleribus, statim subiunxit, ostendens quod Israel tria illa peccata commiserit, Christum autem quem vos intelligere vultis, non Israel, sed Iuda occidit. |
| 92 | PETRUS. Nullum tua obiectio ingerit impedimentum mihi, cum omnia frequentissime testentur volumina pro Iuda Israel poni. |
| 93 | MOYSES. Ut asseris ita esse non ambigo. Sed cum peccatum Iuda supra retulerit, et consequenter Israelis peccatum subiunxerit, satis innotescit quod peccatum Israel a peccato Iuda aliud sit. |
| 94 | PETRUS. Nec hoc meae obstat rationi. Peccatum enim quod tantummodo Iuda fecerat, peccatum Iuda appellat, quod autem Iuda simul fecit et Israel, peccatum vocatur Israel. |
| 95 | MOYSES. Cum Israelis populus totus per omnes terras divisus, Hierusalem terram nequaquam incoleret illis temporibus, quonam modo mortis Christi haberi potuit reus? |
| 96 | PETRUS. Nunquidnam negas cum Iuda magnam filiorum Beniamin et Levi partem tunc Hierosolymis fuisse? |
| 97 | MOYSES. Quod certum omnibus est, negare quis audeat? |
| 98 | PETRUS. Iure igitur pars totius debet suscipere nomen. Est et alia non inferior causa quia videlicet Israel populus licet tunc morti non corpore praesens adfuisset, audito tamen quod eorum fecerant socii, consortes culpae, laudatores et consentanei, et participes omnino facti sunt voluntatis. Voluntas itaque eis pro facto est reputanda. |
| 99 | MOYSES. Et sicut dicis ita esse concedam, tamen quod liber ait quod pro iusto vendito hoc eis acciderit, ad Israel posse pertinere non video. Ipsi enim Christum quem dicis, non vendidisse, sed tantum a Iuda Iscariote leguntur emisse [Matth. 26; Luc. 22; Marc. 4]. |
| 100 | PETRUS. Obiectio tua nulla rationis innititur anchora, quia qui ut Christus venderetur consensum auxiliumque adhibuerunt, non minus quam si ipsi vendidissent scelus incurrerunt [Rom. 1]. Neque enim et Salomon idola fabricavit, sed quia uxoribus et concubinis fabricantibus assensum praebuit, eum fabricasse littera dicit [III Reg. 11]. |
| 101 | MOYSES. Licet in supradictis verum fatear te dixisse, nulla tamen necessitas me cogit concedere hunc iustum Christum intelligi oportere, cum Ioseph sano intellectu debeat accipi, quem fratres sui triginta argenteis vendidere [Gen. 37]. |
| 102 | PETRUS. Si Ioseph voluisset intelligi propheta, per iustum, non quartum, sed potius primum dixisset peccatum. Illud enim prius commisere delictum, propter quod postea Pharaonis sunt passi durissimum iugum [Exod. 12]. Sed cum poenitentia peracta, iam sint liberati a poena, quare de indulto rursus criminentur peccato? |
| 103 | MOYSES. Et si defendere nequeo de Ioseph hoc dictum fuisse, attamen de alio quolibet iusto dictum esse possum asserere. |
| 104 | PETRUS. Indignum nec rationabile esse videtur, ut cum tantum crimen sit quod indulgentia nulla sequatur propter quod divina sententia in totum Israelis desaeviat, populum, illius celetur ac ignoretur persona in quem illud fuit admissum, insuper cum reatus iste in Hebraeo sermone tali describatur vocabulo, quale imponitur illi qui negaverit Deum. Venditio autem Iudaei non aequatur negationi Dei. Sed ipsi talem ac tantum vendiderunt hominem Christum videlicet Filium Dei, quod in culpa sunt pares Deum negantes. |
| 105 | MOYSES. Quatuor volo ostendas peccata, quae omnia pateant ad Deum negare esse aequalia. |
| 106 | PETRUS. Quod liber tacuit ego nescio aperire, sed forsitan primum fuit peccatum, cum in eremo vitulum conflatilem pro Deo adorarunt [Exod. 32], in quo facto satis verum Deum negaverunt, et quia hoc peccatum ab omnibus est perpetratum, ideo commune fuit omnium. Secundum est in quo et Deum similiter negaverunt, et omnes communiter peccaverunt, quando videlicet Ieroboam vitulos similes fabricavit, et ab omnibus adorari constituit [III Reg. 12]. Tertium autem cum Dei prophetas universi eadem voluntate occiderunt, et eorum dicta contempserunt [II Par. 36]. Quartum vero, quod maius omnibus est et gravius, quod nec veniale dicitur esse, quando Christum Dei Filium et hominem ab omni peccati contagione alienum [Isa. 53; I Petr. 2], inique vendiderunt, et iniusta condemnaverunt nece. |
| 107 | Ecce in hac auctoritate quam adversum te induxi, cuncta quae obiicere potueris nullo stare vigore probavi, et Christo rationabiliter convenire conclusi. Hac igitur et omnibus supradictis auctoritatibus in inconvulsa firmitate fundatis, probatum indubitanter arbitror esse tam longaevam hanc captivitatem ob Christi mortem et malevolentiam evenisse. Concluso autem quod propter Christum sit captivitas facta, consequitur quod et vos de ea non exibitis, donec patrum vestrorum in vobis peccatum emendabitis, idem quod non crediderunt credetis. Mundata vero mente cuiusquam a culpa, confestim eum consequetur pietas divina. |
| 108 | Quod etiam quidam doctorum vestrorum subtilius et occultis voluit exprimi verbis, si vestrae illud penetrasset duritia mentis. Interrogatus enim quando filius David esset venturus, «hodie, ait, si verbis credideritis eius.» His enim verbis intelligi dedit quod quicunque quavis hora mandatis Christi obediens et credulus fuerit, illico Dei Filius ad eum accedit. Manifeste etiam et liquido tibi credo patere quaecunque ego vestrorum librorum probavi testimonio. Mecum igitur, frater, eiusdem Christi misericordiam implora, ut totius falsitatis errore sublato tuae mentis oculis verae fidei et totius bonitatis splendorem pariter et amorem infundat, et rectam fidem in futuro digna mercede compenset, ut per eam de captivitate exeas. Amen. |