monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1
Petrus Alphonsi, Dialogi, INTROITUS. <<<     >>> TITULUS II.

Petrus Alphonsi, Dialogi, TITULUS PRIMUS. [Ostendit quod Iudaei verba prophetarum carnaliter intelligunt, et ea falso exponunt.]

1 MOYSES. Primum sic instituamus titulum, qui contineat rationes, quibus in nos et in nostros inveheris doctores, quod Deo scilicet corpus et formam ascribimus, et eius naturae talia adnotamus, quae rationis veritas abhorret. Hanc igitur rem diligenter discutiamus, donec ad eius indaginem ratione et argumento perveniamus.
2 PETRUS. Dictum collaudo.
3 MOYSES. In primis itaque mihi volo ostendas, ubi doctores nostri Deum corpus et formam habere dixerunt, et quomodo super hac re locuti fuerunt.
4 PETRUS. Si nosse cupis ubi scriptum sit, in prima parte vestrae doctrinae, cuius vocabulum est benedictiones. Si igitur vis scire quomodo dixerunt Deum habere caput et brachia, et in caesarie pixidem gestare ligatam corrigia, ipsiusque corrigiae nodum a postera capitis parte sub cerebro firmatum, intra pixidem vero quatuor esse cartulas, Iudaeorum laudes continentes, in summo autem sinistri brachii gestare aliam pixidem, simili modo corrigia ligatam, chartamque ibi esse continentem omnes laudes quae in praedictis quatuor scriptae dicuntur.
5 Concedis haec omnia in eo quem dixi loco hoc modo scripta haberi?
6 MOYSES. Negare quod est evidens nequeo.
7 PETRUS. Quam super hac re, quaeso, habent auctoritatem?
8 MOYSES. De pixide quam gestat in caesarie, et de nodo corrigiae, auctoritatem sibi attrahunt, ab eo loco ubi Dominus ait ad Moysen: Videbis posteriora mea, facies enim mea non videbitur [Exod. 33]. Tunc enim Moyses nodum corrigiae vidit. Nodum autem ipsum alicuius pixidis esse necessarium est. De ea autem quam gestat in brachio auctoritatem, profertur ab Isaia dicente: Iuravit Dominus in dextra sua, et in brachio fortitudinis suae [Isa. 62]. Per brachium enim fortitudinis vult intelligi sinistram, in qua illa pixidis virtus continetur.
9 PETRUS. Ad memoriam me reduxisti. Reminiscor enim me iam hunc perlegisse locum, sed auctoritas haec nullum tibi confert patrocinium. Cum enim lex perhibeat Deum Moysi dixisse: Posteriora mea videbis, et quoniam Deum mentiri non posse constat, ita postea factum, licet Scriptura tacente, non dubitemus, nusquam tamen lex meminit quod Moyses in eius posterioribus aliquid viderit.
10 Qualiter igitur eum corrigiae nodum, quod sine risu vix dici potest vidisse dicitis? Item, cum per posteriora non solum cervix, sed etiam quaelibet corporis pars convenientius intelligi possit, hoc quod vos cervicem eum vidisse asseritis, non ratione vel legis auctoritate, sed sola probatis voluntate.
11 MOYSES. Nostri doctores per posteriora cervicem debere intelligi dicunt.
12 PETRUS. Secundum vestrae stultae explanationis seriem, quae et Scripturae et rationis iuvamine caret, progredi libet. Nam ut Deum cervicem, quod sapienti nefas et videtur, et est, habere concedam, potuit tamen fieri ut Moyses nihil in eo praeter cervicem viderit. Aut si quid aliud vidisse fingamus, potuit videre pileum sive corrigiae nodum, illius scilicet coronae quam vos dicitis angelum, nomine Mitraton, singulis diebus capiti Dei imponere.
13 MOYSES. Doctores utique nostri, illud quod vidit corrigiae nodum contendunt fuisse: ideoque Deum Moysi cervicem astruunt ostendisse, ut illum videret nodum corrigiae.
14 PETRUS. Ita esse ut asseris ad tui destructionem concedamus. Nam ut Moysen illum coronae nodum vidisse mentiamur, cum eius faciem nullatenus viderit, unde Deum pixidem in anteriori capitis parte gestare probavit?
15 MOYSES. Quomodo Moyses nodatam corrigiam vidit, pixidem quae illa ligaretur, in capite Dei fuisse doctores intellexerunt.
16 PETRUS. Non omnino sanus est hic intellectus, ut Deum aliquid gestare dicamus; potuit tamen illa corrigia ligari cymbalum, aut tintinnabulum aliquod, aut gemma quaevis pretiosa, aut aliquid huiusmodi. Verumtamen ut omnia tibi fatuitatis tollam responsa, hoc ut vis et dicis esse concedam. Sed hoc concesso, unde, quaeso, Moyses intelligere chartas potuit intus contineri, nedum scisse eum dicas quid in eis scriptum haberetur?
17 Sed et quod super haec omnia admiratione dignissimum est, quod in illa charta, ut creditis, nihil aliud scriptum est, nisi versus quos Moyses longe post moriens Israeliticum populum, docendo, ex semetipso eum laudans edidit, et post multa annorum curricula, Salomon Deum adorans composuit de eorum laude; nulla est ratio quare in Dei capite scriptum esse debeat credi.
18 MOYSES. Quod oculis carneis Moyses non vidit, ex sancti Spiritus revelatione cognovit. De chartarum autem scripturis nulla, fateor, est mihi ratio.
19 PETRUS. Gloria Deo. Iam paulisper stultitiae cares responso. Item si concedamus Moysen horum quaedam vidisse, quaedam sancto revelante Spiritu cognovisse, cum nec ipse Moyses usquam scriptum reliquerit, nec ullus post eum propheta prodidit, unde vestris doctoribus tam secretae rei arcanum patuit?
20 MOYSES. Per veterum successores, ad nostrorum tandem doctorum pervenit notitiam.
21 PETRUS. Cum ad tam irrationabilis conclusionis diffugium vestrum deviet argumentum, per antiquorum successiones omne tibi licebit firmare mendacium. Est tamen valde indigne ferendum, quia vestris doctoribus apponitis quod ipsi forsitan nolunt, cum ipsi hoc se non a veterum relatione per Moysen habuisse testentur, sed ipsi in versuum explanatione talia commententur.
22 MOYSES. Respondi non ratione recti, sed occasione diffugii.
23 PETRUS. Veritatem itaque tenentes vanitatem vitemus, quoniam in rationis exordio sic uterque statuimus.
24 MOYSES. Dignum iudico
25 PETRUS. Dic, quaeso, nosti quanta ista narratio verificetur ratione, praeter hoc etiam quod iam dudum nulla constat auctoritate?
26 MOYSES. Video quidem in utroque auctoritatis destructionem. Nunc autem a te exigo ut id ostendas per naturae rationem.
27 PETRUS. Vos Deum caput, brachia et totam corporis formam habere contenditis. Quod si hoc est, igitur Deum longitudinis et altitudinis dimensionibus constare necesse est fateamini. Si vero his tribus dimensionibus clauditur, sex nempe corporis partibus terminatur, quod est inconveniens, ut suo ostendetur in loco. De corrigia autem quam eum in capite habere dicitis, duo tibi propono.
28 Tua enim corrigia, aut est de ipso, aut aliunde. Si de ipso est, iam Deus a se divisus est; si vero aliunde est, aut Creator, aut creatura est. Si ergo Creator est, ergo duo sunt creatores; si creatura est, iam quaedam creatura maior est quadam parte Creatoris, quod inconveniens est. Item, quaero: Hoc quod in capite vel brachio gestat, utrum necessitate aliqua, an sine necessitate illud gestet?
29 Si necessitate gestat, iam Creator indiget creatura, quod aliud est inconveniens. Nunc itaque aperte potes cognoscere quod tibi ostendi ea qua postulabas ratione, scilicet quod de corrigia creditis, quam sit vile.
30 MOYSES. Teneo.
31 PETRUS. Iterum vestri doctores in doctrinarum libro asserunt quod Deus in occidente est tantum, auctoritate Esdrae illud confirmantes, dicentis: Exercitus coeli supplicat tibi [II Esdras 9]. Exponentes hoc quod, cum omnes stella in occidentem decidunt, tunc exercitus coeli supplicat Deo, et quoniam haec stellarum supplicatio fit in occidente, ideo Deum in occidente asserunt esse.
32 Haec quam dico est eorum sententia. Qui quanquam a Dei sunt cognomine alieni, si mundi saltem figuram agnoscerent, non de Deo tam indigna sentirent.
33 MOYSES. Volo mihi ostendi, si placet, quomodo ex hoc verbo possit perpendi, quod ipsi figuram mundi non agnoverint.
34 PETRUS. Quoniam nos orientem non dicimus, nisi locum illum, ubi prius stella apparet, nec occidentem, nisi ubi nostro subtrahitur aspectui.
35 MOYSES. Nunc obsecro ut orientis et occidentis mihi certum locum ostendas, et huius rei notitiam subtiliter discutias.
36 PETRUS. Quemadmodum rem istam tibi subtiliter monstrari rogasti, te quoque illud subtili decet oculo intueri. Quod hoc modo considera. In quocunque vis loco consiste, et ab eodem lineam rectam ad orientis dirige partem. Quae cum pervenerit ad locum ultra quem visum tendere nequis, locum ipsum tibi orientem esse cognosce.
37 Eodem modo si ab eo in quo consistis loco lineam rectam in occidentem direxeris, cum ad talem pervenerit locum, qui visui tuo terminum ponat, tibi ipsum occidentis constitue locum.
38 MOYSES. Nunc horam recti ortus, et horam recti occasus mihi monstrari desidero.
39 PETRUS. Nascente stella praedictam lineam usque ad ipsum stellae locum protende, et in centro ipsius stellae lineam fige, ita ut media super terram appareat, et media adhuc lateat ipsamque horam ipsius stellae ortum dices. Cum ergo sol tali modo oriri coeperit super terram, illa hora apud astrologos est verus ortus diei.
40 Eodem modo si occidente stella praefatam lineam usque ad eam occidentis partem dirigens summitatem lineae in stellae fixeris centro, ita ut media super terram, et media sub terra consistat, illam horam esse occasum dices. Cumque sol tali modo occiderit, illa hora apud astrologos verus est occasus diei, et initium noctis.
41 MOYSES. Ex ratione tua talis procedit conclusio, quod cum pars orientalis orbis eadem sit omnibus, locus tamen orientis non idem est omnibus. Itidem quoque, cum occidentalis non idem est omnibus, nec eadem hora ortus, quae est nobis et caeteris gentibus, nec eadem hora occasus est nobis et caeteris gentibus, sed secundum varietatem locorum terrae in longitudine, variatur locus orientis et occidentis, et hora ortus et occasus.
42 PETRUS. Laetor te rei capere veritatem.
43 MOYSES. Adhuc, quaeso, apertius loquere, et per aliquam similitudinem rem tam subtilem ostende.
44 PETRUS. Constituamus ergo solem in primo arietis gradu et in primo puncto gradus, et dicamus quia coepit modo oriri civitati Aren, quae sita est in primo septem climatum terrae, habens nonaginta gradus ad orientem, et totidem ad occidentem, habens etiam nonaginta gradus ad polum aquilonalem, totidemque ad australem.
45 Cum huic, inquam, civitati sol coeperit oriri, quaenam hora erit illi civitati quae sexaginta gradibus distat ab occidente civitatis Aren?
46 MOYSES. Secundum quod in astrologorum libris reperi scriptum, duae adhuc horae de praecedenti remanent nocte.
47 PETRUS. Cum igitur civitati Aren sol occubuerit, quae hora praedictae erit civitati?
48 MOYSES. Duae similiter remanent horae de die.
49 PETRUS. Cum autem sol illi oriri coeperit urbi, quota iam hora est Aren civitati?
50 MOYSES. Duabus transactis, tertia inchoat hora.
51 PETRUS. Cumque illi urbi sol occubuerit, quota hora erit Aren civitati?
52 MOYSES. Duae iam de nocte completae sunt horae.
53 PETRUS. Si igitur filum rectum ab Aren pertrahas civitate, et perducas summitatem unam ad orientem, et aliam ad occidentem, et simili modo in alia facias civitate, proferens ab ea rectam lineam, cuius una summitas ad orientem, et alia pertingat ad occidentem, num, quaeso, utriusque lineae termini ab utravis parte in simul poterunt convenire?
54 MOYSES. Minime, sed quanto ab invicem ipsae distant civitates, tanto linearum in utraque parte distabunt summitates, triginta scilicet gradus.
55 PETRUS. Nunc apertissime tibi patet quoniam loca orientis et occidentis, et horae ortus et occasus non eadem sunt omnibus, sed variantur pro variis terrae longitudinibus.
56 MOYSES. Bene tandem intelligo.
57 PETRUS. Item cum sol Aren oritur civitati, sic eadem hora apud alteram quam diximus civitatem ab eiusdem civitatis oriente in eiusdem occidentem lineam protendas, quae coeli puncta utriusque eius summitatis cacumen continget?
58 MOYSES. Illa quidem summitas quae vergit ad orientem, primum punctum primi gradus Piscium obtinebit, illa vero quae directa est ad occidentem, primum punctum primi gradus Virginis percutiet.
59 PETRUS. Rursus si sole Aren civitati occumbente, apud alteram civitatem lineam eo quo diximus modo ad coelum usque utrinque tendamus, utraque summitas eius quas coeli partes continget?
60 MOYSES. Quae ad orientem tenditur, primo puncto primi gradus Virginis; quae vero ad occidentem primo puncto primi gradus Piscium occurrit.
61 PETRUS. Iterum autem si sole urbi illi oriente lineas apud Aren civitatem ad eiusdem orientem, et occidentem tendentes usque ad ipsum coelum ducamus, utraque summitas quam coeli partem continget?
62 MOYSES. Quae orientem continget, primam particulam primi gradus Tauri percutiet; quae vero occidentem primo puncto primi gradus Scorpionis occurret.
63 PETRUS. Si autem sole urbi illi occumbente praedictam lineam Aren civitatis praedicto modo ad coeli cardines ducamus, quas eiusdem coeli partes summitas quaeque continget?
64 MOYSES. Orientis summitas initium primi gradus Scorpionis, occidentis vero initium primi gradus Tauri continget.
65 PETRUS. Nunc cognoscere potes, quia gradus signi qui est in oriente sole Aren civitati apparente, non est idem cum eo qui eadem hora alii civitati apparet. Similiter gradus qui est in occidente sole in Aren occumbente, non est idem cum eo qui eadem hora alii apparet civitati. Sicque omnibus contingit civitatibus, prout una distat ab alia in longitudine.
66 MOYSES. Cuncta patenter intelligo.
67 PETRUS. Nec illa coeli particula, quae hodie in ortu solis quovis terrarum loco in oriente apparet, est eadem quae cras eadem hora eodem terrae loco in eodem apparebit.
68 MOYSES. Et hoc lucide patet.
69 PETRUS. Haec graduum in coelo variatio contingit quotidie sicut ipse sol per eosdem gradus variatur assidue.
70 MOYSES. Quod ratio ostendit negare non valeo.
71 PETRUS. Quandoquidem ita esse, ut diximus necessaria constat ratione, et in totius terrae spatio non sunt loca orientis et occidentis aequalia, nec horae ortus et occasus eaedem. Unde necessario sequitur stellas quae quibusdam occidunt, aliis eadem hora oriri, nec in tota coeli sphaera certus est orientis et occidentis locus, sed quotidie variatur per varios gradus, multo minus credi debet orientis et occidentis mutationem coelestibus accidere creaturis, quibus nulla unquam intervenit obscuritas, sed sempiterna indeficientis luminis irradiat claritas, sicut David propheta dicit: Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius ita et lumen eius [Psal. 38]; et Daniel: Ipse, inquit, revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo semper erit [Dan. 2]. Cum etiam nulla in coelo ascensus, vel descensus possit esse localis mutatio, apertissime igitur cuivis patet, quod in coelo nec oriens sit, nec occidens. Quo probato, fatuitas evidens est dicentium, quod Dei locus occidens est ubi stellae supplicant Deo.
72 MOYSES. Licet manifestis refragari nequeam rationibus, volo tamen mihi, si placet, ostendi quomodo probari possint, vel cognosci longitudines distantium ab invicem civitatum, ut melius cognoscamus diversitates horarum eodem tempore super easdem apparentium.
73 PETRUS. Constituamus ergo solem in primo Arietis puncto, et incipiat fieri eclipsis solis apud Aren civitatem, primo puncto septimae diei horae erit utique eadem hora primus Cancri gradus in ipsius Aren oriente. Quod si tunc nosse desideras quota hora fieri incipiat eadem eclipsis, apud aliam quam praediximus civitatem, si diligenter inspicias, primo quintae horae puncto invenies eam ibidem fieri incipere, eodemque momento apparebit primum Geminorum punctum in illius civitatis oriente, unde indubitanter patet triginta longitudinis gradus inter utramque esse civitatem.
74 Et hoc quidem modo ab astrologis invenitur quanta inter duas civitates habeatur longitudo.
75 MOYSES. Magnae caecitatis velamen de pectore meo educens, veritatis lucernam clarissime infudisti, quare digna a Deo compensetur retributio tibi. Sed quoniam superius dixisse te memini Aren civitatem in medio coeli hemisphaerio sitam, ita ut aequaliter ab omnibus partibus distet, et in primo septem climatum esse positam, volo ut huius situs descriptionem lucidissime ostendens, ita me facias intelligere, ut videar mihi in eadem urbe consistere.
76 Cum enim dicas Aren in medio terrae positam, significare videris ipsius terrae superficiem esse planam, ex ratione vero orientis et occidentis praemissa significaveras terram rotunditatem habere sphaericam. Omne autem rotundum principio caret ac fine, sed ubicunque principium quaeris vel terminum, ibidem procul dubio invenies et medium.
77 PETRUS. Considera igitur Aren in tali loco sphaerae terrestris esse, ut et ab aquilonali et ab australi aequaliter polo distet utroque, et per medium eius quotidie transeant duo prima puncta Arietis et Librae. Habebit igitur ad utrumque polum, nonaginta gradus, eritque ita Aren in prima parte primi climatis, quantum ad longitudinem.
78 MOYSES. Ex verbis tuis colligitur quod tota pars terrae habitabilis in una tantum parte consistat. Volo itaque nosse quaenam sit illa.
79 PETRUS. A medio terrae ad partem septentrionis.
80 MOYSES. Geometrica figura hoc mihi monstrari visibiliter cupio quoniam de hac re diversas gentes ex librorum scriptis diversa sensisse non dubito. Quinque etiam zonarum partitione dividunt terram, quarum mediam solis calore perustam, et ideo inhabitabilem dicunt, duas quoque extremas a sole remotissimas prae frigoris immensitate similiter inhabitabiles probant, duas autem medias illius calore et illarum frigore temperatas, solas habitabiles perhibent esse.
81 PETRUS. Opinio ista visus obstat effectui. Visu enim probamus Aren in medio terrae sitam, et initium Arietis et Librae super eam recta progredi linea, aeremque ibi temperatissimum esse, adeo ut veris, aestatis, autumni, et hiemis, semper ibi fere tempus sit aequale, ibi aromaticae species pulchri coloris et melliflui nascuntur saporis.
82 Corpora quoque hominum non macilenta ibi sunt nimis aut pinguia, sed mediocris succi discretione decora. Temporis quoque temperies hominum corpora sibi consona reddit, et pecora, quia ineffabili pollent sapientia et naturali iustitia. Quomodo igitur quisquam dicere praesumat locum super quem sol recta praeterit linea inhabitabilem esse?
83 Potius totum terrae habitabile spatium existit continuum a praedicto loco usque ad septentrionalem globum, quod antiqui in septem diviserunt partes, quas septem climata vocaverunt, secundum numerum septem planetarum. Primum ex illis est in media linea, ubi Aren civitas est condita, septimum autem septentrionalis orbis tenet extremum, reliqua vero medium continent spacium.
84 Nullus est inhabitabilis locus, nisi ubi vel multarum arenarum siccitas cum aqua modica, vel montium asperitas aratri non patitur onera. Haec omnia autem oculis subiecta figura demonstrat: Extremitas septentrionalis inhabitalis frigore ostendens, meo satisfecisti desiderio.
85 Rogo itaque mihi ostendas, quare vel illa pars terrae quae est ultra Aren ad meridiem non incolatur, prout ista quae est citra ad septentrionem, ut ista Aren sit in medio habitabilis regionis, vel quare pars illa quae est ultra, non est habitabilis, et illa quae citra est versus aquilonem inhabitabilis.
86 PETRUS. Quoniam centrum circuli solis est extra centrum circuli terrae a septentrionis parte, unde cum sol ad sex meridianae plagae signa, quae sunt a Libra ad Arietem descenderit, quia tunc terrae propior est, vicinitate caloris terram exurens, omnium rerum infecundam et omnino sterilem reddit, ideoque inhabitabilis existit.
87 A primo igitur climate usque ad septentrionem habitabile remansit spatium climatibus septem distinctum. Quidquid autem a septimo climate, cum sol inde ad sex meridianae partis signa declinat, totius caloris expers remanet abundatque imbrium, nubium et frigoris superfluitate, unde et omnis animalis caret habitatione. Quomodo autem centrum circuli solis extra centrum circuli terrae sit, a parte septentrionis, oculis subiecta aperte demonstrat descriptio:
88 MOYSES. Rem hactenus ignoratam brevi, sed luculenta mihi, gratias ago, demonstrasti ratione, satisque illis responsum esse video, qui aliter aliquatenus de terrae sentiunt divisione.
89 PETRUS. Expleto Dei nutu praesenti sermone, ad propositum libet redire.
90 MOYSES. Dignum censeo.
91 PETRUS. Vestri doctores in doctrinae libro tertio, Deum in loco esse asserunt sex partibus terminato, affirmantes testimonio hoc Danielis qui ait: Cum egrederer ecce princeps Graecorum ingressus est [Dan. 10]. Concipiunt enim ex hoc quia in loco tali est Deus, ubi introitus sit et exitus. Quod si ita est, patet ergo quia in loco consistat sex partibus terminato.
92 Si vero terminato circumscribitur loco, tunc aliquis locus vacuus est a Deo. Quod si est, quomodo scit quid fit in alio loco ubi ipse non est, aut quomodo operatur in eo?
93 MOYSES. Potest quippe sapientiam talem et voluntatem habere, ut quod alibi est et per sapientiam norit, et per voluntatem operetur.
94 PETRUS. Volo igitur mihi respondeas, utrum illa sapientia atque voluntas sint in eo et cum ipso semper, an extra illum, et sic quoque sine ipso. Si enim dicas quod in eo sint, et non extra illum, idem de eis proveniet quod de ipso, quia non in omni erit loco. Quomodo ergo scire potest quid alibi sit aut operari?
95 Si vero dicas extra illum esse et omnem locum implere, tunc ab illo sunt diversae. Sciunt enim aliquid quod nescit ipse, et operantur per se quod non operatur ipse. Igitur ipsae creatrices, et non indiget mundus Deo.
96 MOYSES. Possunt quidem in eo esse, et in omnem locum sciendo et operando emicare, ut sol cum in uno consistat loco, radios tamen usquequaque calefaciendo diffundit, et illuminando.
97 PETRUS. Si ita est, sequitur ergo quod illa sapientia atque voluntas non aequaliter ubique consistant. Quidquid enim ita diffunditur, non eamdem vim in ultimo quam in suo habet principio, quod minime convenit Deo. Quoniam quidem autem terminum Deo imponere audetis, utinam vel simplum crederetis et non corporea ei accidentia ascriberetis!
98 MOYSES. Quomodo nos hoc credere dicis?
99 PETRUS. Dicitis siquidem eum singulis diebus semel in die irasci, afferentes in medium testimonium David, dicentis: Fortis irascitur quotidie [Psal. 7]. Prima etiam hora diei eum irasci asseritis, causam huius irae esse dicentes, quod in illa hora reges iniquitatis exsurgentes, diademata sibi imponunt, et solem adorant.
100 Videsne quam absurdus sit sermo iste et quoniam fatui sint qui haec protulerunt, cum irae discretionem prorsus ignorent, quam si nossent, non hoc de Deo sentirent.
101 MOYSES. Quid igitur iram censes esse?
102 PETRUS. Ira est quando audito aliquo quod displiceat verbo colera rubea, id est, fel fervet, et super hepatem diffunditur, et sanguini commiscetur. Inde siquidem homo calescit, et in facie pallescit. Hoc autem nulli convenit rei, nisi quae ex quatuor componitur elementis. Deus autem talibus non subiacet lineamentis.
103 MOYSES. Veritati contradicere nequeo.
104 PETRUS. Non minus hoc etiam illud abhorrendum est quod dicunt eum de tali re irasci, de qua se non possit ulcisci. Quod si posset, ira profecto eius quiesceret. Aiunt praeterea quod ipsius horae qua irascitur punctum nemo noverit unquam, nisi Balaam filius Beor. In hoc autem verbo vobis ipsis contrarii estis, cum ex una parte Moyses eum vocet ariolum [Num. 22], vos etiam vocetis iniquum, ex altera vero parte eum prudentiorem Moyse esse significetis, quia punctum horae noverit quod Moysen latuit. Licetque hoc magna dictum sit admiratione, vilescit tamen maioris fatuitatis comparatione, qua dicitis gallum irrationale animal ipsius horae punctum quotidie scire.
105 Concedisne haec omnia eos ita dixisse?
106 MOYSES. Etsi velim negare nequeo.
107 PETRUS. Nec hoc sufficit eis de Deo dicere, sed eum etiam quotidie semel in die plorare, et ab eius oculis duas prodeuntes lacrymas in magnum mare dicunt concidere, et has fulgorem esse affirmant illum qui tempore nocturno de stellis videtur cadere. Haec autem ratio, Deum ex quatuor elementis ostendit compositum esse.
108 Neque enim fiunt lacrymae nisi ex humiditatis abundantia descendentis de capite. Si vero ita est, ergo elementa sunt Dei materia. Omnis autem materia prior est et simplicior forma. Ergo et haec priora et simplicioria Deo sunt, quod nefas est credere. Itaque si Deus talis est ut dicitis esse, cum nec cibo fruatur nec potu, et quotidie duas ex se emittat lacrymas, necesse est eum decrescere, nisi forte de aquis quae super coelo sunt iugiter bibat.
109 Ex verbis quoque eorum colligitur quia ignorent quid ille sit fulgor.
110 MOYSES. Quid tu de illo sentias fulgore desidero nosse.
111 PETRUS. Fumosus quidam vapor de terra consurgit nimium siccus, unde et locum nubium transit, perveniens ad locum ubi non multus est calor, quoniam remotus est a motu firmamenti. Quo cum pervenerit, et iam multus in loco uno coierit, ipsius loci calore licet exiguo paulatim crematur, et crematus evanescit, et id est quod per aerem discursitare videmus.
112 MOYSES. Quoniam per te non intermisse doctior fio, non immerito sine intermissione gratias ago.
113 PETRUS. Fletus quoque ipsius quem Deo indigne ascribunt, Iudaeorum captivitatem causam esse dicunt; quin etiam propter dolorem eum ter in die ut leonem rugire asserunt, et propter id coelum pulsare pedibus more calcantium in torculari, more etiam columbae quemdam susurri sonitum dare, et quaque vice caput movere, et dolentis dicere voce: Heu mihi, heu mihi!
114 ut quid domum meam in desertum redegi, et templum meum cremavi, et filios meos in gentes transtuli? Heu patri qui transtulit filios suos! et heu filiis qui translati sunt de mensa patris sui! Dicunt etiam quod quidam doctorum vestrorum hanc audierit vocem in quodam loco rumoso. Praeterea quod tanquam parturientis invicem collidat pedes, et more dolentis manibus plaudat, et quia quotidie orat, ut misericordia eius sit super iram eius, et ut eat in populo suo in misericordia. Dic, o Moyses, cum Deus oret, quem, quaeso, adorat? Se ipsum an alium? Si alium, is quem adorat potentior est eo.
115 Si seipsum adorat aut potens est eius propter quod orat, aut impotens. Si impotens est, frustra se adorat, si vero potens, aut vult id pro quo orat, aut non vult. Si non vult, pro nihil orat. Si autem vult, non est necesse orare. Vides igitur, o Moyses, quam omnino sit gens haec aliena a cognitione divina? Si vero verum est Deum pro vobis plorare, ut leonem rugire, coelum pedibus pulsare, more columbae gemere, caput movere, et prae nimio dolore heu mihi clamare, ipsum praeterea prae dolore pedes collidere, manibus plaudere, et quotidie ut vestri misereatur orare, quid ergo vestram ne liberemini impedit captivitatem?
116 An a vobis, an ab ipso procedit haec mora? Sic enim ab ipso eum ad complendam voluntatem suam minus esse potentem ostenditis cum aliquid volentem complere nec valentem, puerili more eum plorare astruitis. Si igitur nunc impotens est, dicite utrum in futuro potestatem habiturus sit an non? Si unquam habiturus est, igitur et vester et illius dolor fine carebit, vestraque oratio est vacua, et spes nulla.
117 Si vero posse habiturus est, aut illud nondum habuit, sed in praefixo et certo habiturus est tempore quod, cum habebit, vos de captivitate liberabit, aut iam habuit, sed quorumdam interventu accidentium amisit, quibus iterum quandoque remotis, et illud recuperatus est, et de captivitate vos educet. Si vero habiturus est tempore certo, restat vobis dicere quid sit quod modo eum prohibet habere, scilicet utrum hoc paucitati imputetis annorum eius, an debilitati membrorum, an obstaculo cuiuslibet rei, a qua nequeat defendi.
118 Hoc autem credere de Deo nefas est. Legimus enim in Scripturis sacris, quibus vos nobiscum fidem adhibetis, Deum antiquis temporibus maiora miracula fecisse quam si vos de captivitate liberaret, veluti cum decem plagis Aegyptum percussit [Exod. 7, VIII], et inde vos in manu valida eduxit, et Rubrum mare divisit, in quod Pharaonem cum exercitu suo demersit [Exod. 14], manna quoque et coturnicibus de coelo in deserto pavit [Psal 77; Exod. 16; Num. 11], aquas etiam Iordanis in loco uno montis instar constituit [Iosue 3], solem et lunam Iosue precibus fixit [Iosue 10], de exercitu Sennacherib centum octoginta quinque millia nocte una occidi fecit [IV Reg. 19; Eccli. 48]. In diebus Ezechiae solem gradibus quindecim reverti praecepit [IV Reg. 20]. Danielem de lacu leonum liberavit [Dan. 16]. Ananiam, Misaelem et Azariam de igne [Dan. 3], et vos de Babylonis captivitate liberavit (I Esdrae VII), et multa alia quae enumerare longum est miracula fecit.
119 Non ergo dicere potestis quod antiquis diebus potens non fuerit. Si autem eum potentem quidem fuisse, ut aequum est, concedatis, sed aliorum interventu accidentium, eum impotentem factum dicatis, post quorum abscessum eum posse suum recuperaturum credatis, alterum horum necesse est fateamini; illa accidentia aut ex eo et in eo fuisse; ut infirmitas accidens homini, donec convalescat, ab effectu cohibet voluntatis; aut ei ab alio esse illata, ut captivitas cuilibet a rege illata suae voluntatis eum potestate privat, donec libertate succedente recedat. Quod si ex eo et in eo fuisse dicatis, Deum ergo corpus habere dicitis, quod contrariorum susceptibile sit, quod de Deo sentire non convenit.
120 Si vero ei ab alio illata dicitis, illum qui intulit Deo potentiorem esse ostenditis, quod non minus est inconveniens. Si autem vos ipsos vestrae esse captivitatis causam dicatis, quasi melius modo in captivitate quam olim in libertate vos habeatis cuivis patet esse mendacium, quia nunquam captivitas libertati est comparabilis.
121 Si vero non hac intentione vestram libertatem remoramini, sed eo volente vos liberare, vos per pertinaciam eius voluntati obsistitis, scilicet ut quia ille vos in captivitatem coniecit, vos econtrario plus quam ipse velit in ipsa captivitate perduretis, deberet utique vestrae satisfacere voluntati, et non seipsum assidue tanto moerore deprimere, aut vos ei parcere deceret nec tantum facere contristari. Sed hoc stare nullatenus potest, cum eum quotidie ut vos de captivitate eripiat oretis.
122 Oro itaque te, Moyses, ut tantae circuitionis ambages a pectore meo excludas.
123 MOYSES. Nihil horum quae tu enumerasti nostram impedit captivitatem, sed Deum semper et omnipotentem fuisse et esse fatemur, nec nos captivitatem evadere velle negamus, sed Deum captivitati nostrae certum terminum praefixisse, et donec illud quod constituit, iuravit et firmavit tempus adveniat, nos nullo modo liberari posse dicimus.
124 PETRUS. In hoc verbo inscitiam Deo ascribitis cum eum tale statuisse dicatis atque iurasse, quod postea eum iurasse et firmasse poeniteat, cuius rei signum est quod tot modis iugiter pro vobis affligitur, quod si praescisset, non antea statuisset. Insipiens ergo secundum vos fuit. Quod cum apud vos constet, indulgere utique ei debetis, nec precibus eum inquietare assiduis, quanto enim frequentius oratis, tanto magis eius dolorem innovatis, et quo magis ab oratione cessando eum non inquietaveritis, tanto magis eum consolari permittetis.
125 Sed dic precor, o Moyses, dic, inquam, debet quisquam huiusmodi credere doctoribus, et fidem eorum accommodare tractatibus?
126 MOYSES. Cum ipsi dicta sua prophetarum confirment auctoritate, quare tam graviter in eos inveheris, et in prophetas nihil dicis? An nescis prophetas dixisse Deum caput, oculos, nares, manus, brachia et universa corporis lineamenta habere? Ipsi etiam dixerunt singulis diebus irasci, et ut leonem rugire, et multa alia quae illorum probantur auctoritate.
127 PETRUS. Obscura sunt prophetarum dicta, nec omnibus satis aperta. Ob hoc etiam cum in prophetis talia invenimus quae secundum litteram accipientes a rationis tramite exorbitemus, ea allegorice interpretamur, ut ad rectitudinis semitam reducamus. Necessitas enim cogit nos sic agere, eo quod aliter non potest litterae ratio stare. Vestri autem doctores non cognoverunt, ut oportuit, Deum, ideo dicta prophetarum superficie tenus exponentes in eum erraverunt.
128 Ergo ego propter hoc et propter multa huius similia dixi me superius dicta prophetarum, prout sanus exigit sensus, intelligere.
129 MOYSES. Nunc mihi volo locum ostendi quem necesse sit nos allegorice intelligere, eo quod ad litteram expositus non possit stare, ut quod dicis verum pateat esse.
130 PETRUS. Quod quaeris ostendam. Moyses enim ad Pharaonem: Locusta, inquit, operiet oculum omnis terrae [Exod. 10]. Nunquid enim terra oculum habet? Item, idem de filiis Core: Aperiens, inquit, terra os suum, devoravit illos [Num. 16]. Nunquid autem terra os habet? Item, in libro Iudicum ait Gaal ad Zebul: Ecce populus de umbilico terrae descendit [Iudic. 9]. Sed nunquid terra umbilicum habet? Iterum Isaias dicit: De ala terrae laudes audivimus [Isa. 24]. Nunquid terra alam habet? David quoque ait: Exsultabunt campi et omnia quae in eis sunt [Psal. 95]. Item idem: Flumina plaudent manibus, montes exsultabunt [Psal. 97]. Nunquid autem campi gaudere, flumina manus habere, vel montes possunt exsultare?
131 Salomon quoque ait: Aves coeli portabunt verbum tuum, et qui habet pennas annuntiabit sententiam [Eccle. 10]. Nunquid vel avis verbum dicere, vel habens pennas aliquid potest nuntiare? Habacuc quoque propheta ait: Lapis de pariete clamabit, et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit [Habac. 2]. Num vel lapis clamare, vel lignum potest respondere?
132 MOYSES. Verum quidem quod dicis fateor esse, in plerisque locis sensum allegoricum necessarium esse, tamen quod de corporeis Dei lineamentis dixerunt prophetae, si secundum litteram exponatur, nescio quare absurdum dixeris esse.
133 PETRUS. Corporea accidentia quae Deo ascribitis, non nisi corporeae substantiae et rei imaginariae congruunt. Deum autem huiusmodi esse, indecens est credere. Non igitur convenit quae de Deo tanquam corporeo dicta sunt ad litteram solam exponere. Si enim quis hoc sentiat, et Scripturae pariter et rationi contrarius exstat.
134 MOYSES. Volo ostendas quare quis ita accipiens sit Scripturae contrarius.
135 PETRUS. Quoniam Deum imaginem aut similitudinem ullam habere dicamus, multis prophetarum auctoritatibus contraimus. Moyses enim dicit filiis Israel: Custodite sollicite animas vestras. Non vidistis similitudinem aliquam in die qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis, ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem viri vel feminae, similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram, vel avium sub coelo volantium, aut reptilium quae moventur in terra, sive piscium qui subter morantur in aquis [Deut. 4]. Cumque eis prohibuisset ne Deum compositis corporibus assimilarent, veritus etiam ne forte eum simplicibus corporibus conformarent, adiunxit: Ne forte elevatis oculis ad coelum, videas solem ac lunam, et omnia astra coeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit Dominus Deus cunctis gentibus quae sub coelo sunt (ibid.). Nec reputes Moysen haec populo praecipientem metuisse quod praedictorum corporum figuras vel imagines adorarent, cum creaturas esse non dubitarent, sed hoc potius timuit, ne Deum imaginem alicuius horum habere crederent, et ideo pro eo huiusmodi factas similitudines adorarent.
136 MOYSES. Subtilis admodum est ista sententia, nec sensu cuiuslibet pervia, unde adhuc aliqua patentior est mihi necessaria.
137 PETRUS. Isaias propheta ait: Cui assimilastis me, et aequastis, dicit Sanctus? [Isa. 40.] Et rursus: Cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? (Ibid.) Et iterum: Cui assimilastis et adaequastis et comparastis me, et fecistis similem? (Ibid.) David quoque verba Deum non esse localem comprobant, ut per hoc consequenter eumdem corporeum non esse innuant.
138 Ait enim: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum tu illic es, si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua [Psal. 138]. Salomon quoque idem sentiens dicit: Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram?
139 Si enim coelum et coeli coelorum te capere non possunt, quanto minus domus haec quam aedificari? [II Par. 2.] Et alibi: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos [II Par. 16]. Et Ieremias: Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum, dicit Dominus? Nunquid non coelum et terram ego impleo, dicit Dominus? [Ier. 23.] Nunc liquido advertere potes quoniam si Deum corpus et omnia corporis membra habere dicentes, Scripturas quarum hoc auctoritate volumus probare, superficie tenus exponamus, omnibus supradictis testimoniis contraimus.
140 MOYSES. Quia sensus meus quantum Scripturis sit contrarius video, quantum et a ratione deviet, secundum promissum audire desidero.
141 PETRUS. In magnae rationis palatio accubituri ipsius palatii solum quibusdam sententiarum floribus sternamus, ut post delectabilius in eo ratiocinaturi sedeamus. Illaeque sententiae erunt nobis quidam gradus ad comprobandum quod Deus sit, et ad cognoscendum quid sit. Prius enim debemus probare Deum esse, et post ostendere nihil illi simile esse.
142 Quaedam enim pars hominum et Deum esse negant, et mundum ab aeterno ac sine Creatore fuisse confirmant. Quae nos necessitas cogit ut prius Deum esse qui mundum creavit monstremus.
143 MOYSES. Quare hoc in praedictis de Scripturis loquens minime fecisti, ut prius Deum esse ostenderes?
144 PETRUS. Qui Scripturis fidem accommodant, Deum esse non negant, ideoque non necesse fuit probare hoc Scripturae credentibus, sed tantummodo nulli scripto credentibus.
145 MOYSES. Cum Deum esse per Scripturas nolis probare, ipseque nullo sensu corporeo sit comprehensibilis, multum audire me iuvat qua ratione philosophica comprobari valeat.
146 PETRUS. Si mundum cum omnibus quae in eo sunt creatum esse monstravero, tunc Deum qui interpretatur Creator necessario esse concludam.
147 MOYSES. Et quomodo hoc probare poteris?
148 PETRUS. Sapere tribus modis dicitur. Aliud enim est quod aliquod corporeo sensu percipitur, aliud quod necessaria ratione tantum cognoscitur, aliud quod per aliarum rerum similitudinem invenitur. Illud quod aliquo sensu percipitur, nullo alio argumento comprobari potest, ut aliquis a nativitate caecus nullo alio modo nisi solo auditu colorum varietates distinguere potest, auditusque non ex toto satisfacit animo eius, et sic de caeteris sensibus corporeis. Quod vero necessaria cognoscitur ratione, tale est velut cum dicimus aliquod corpus eodem momento moveri, et stare non posse; aut est et non est de nulla re veraciter praedicare posse.
149 Illud autem quod per similitudinem percipitur, tale est ut sicubi vocem audieris, ibi aliquid vocale esse intelligis, quamvis minime videas, vel cum ubilibet fumum conspexeris, illic ignem et si non videas esse cognoscis. Itidem si vas aliquod factum conspicimus, factorem eius aliquem fuisse pro certo scimus [Rom. 1], etsi non videmus. Itaque mundum prius creatum esse debemus probare, ut ita constet aliquem eius Creatorem fuisse.
150 Cumque mundi Creatorem probaverimus, consequenter quod ipse Creator nullam habeat similitudinem ratione ostendemus.
151 MOYSES. Dignum est me sermonibus tuis benedicere, a quibus tantum me credo fructum suscipere. Promissum igitur comple, iamque palatium quibus dixisti floribus sterne.
152 PETRUS. In hoc vero philosophi omnes consentiunt quod principium rerum est perfecta sapientia, lumen praeclarum, substantia substantiarum, argumentum rerum universarum; post hoc est mundus animae universalis, post illum vero materia. Haec autem duo, universalis scilicet anima atque materia, simplicia sunt, et omnium creaturarum prima, totiusque rei compositae origo et causa, de quibus gradatim factum est firmamentum, cum omnibus quas possidet formis et imaginibus.
153 MOYSES. Ex verbis tuis datur intelligi, firmamentum cum omnibus quae in eo sunt esse compositum. In plerisque autem locis reperi scriptum quidquid infra circulum lunae est esse compositum, quidquid autem supra simplum.
154 PETRUS. Firmamentum quidem cum omnibus quae continet in rei veritate est compositum, sed respectu eorum quae circulo subiacent lunae dicitur simplum. Sic enim est in omnibus rebus, ut aliquid respectu eius de quo factum est dicatur compositum, respectu vero eius quod de eo fit, simplum. Eodem modo quidquid supra lunam est ad ea quae sub luna sunt simplum est, quod de eo facta sunt.
155 Ad materiam vero compositum, quoniam de ea est factum.
156 MOYSES. Apertius intelligere volo quomodo firmamentum, cum una sit substantia, dicatur compositum.
157 PETRUS. Omne corpus est compositum, omne autem compositum aut est substantiale aut partitiale: substantiale, veluti cum una substantia alii iungitur; partitiale, cum unius substantiae partes coniunguntur. Substantia vero iungitur, ut caput ex ossibus, carne et venis insimul iunctis componitur, velut ianua ex ligno et ferro composita.
158 Sic omne quod diversarum substantiarum coniunctione perficitur, substantiale compositum dicitur. Partitialis autem compositi subtilior est compositio. Quod patet per hoc quia omne corpus, quod longitudinem, latitudinem et altitudinem habens, diverso non iungitur corpori, solius suae substantiae componitur partibus, ut si argenti partes multae iunguntur, donec aliquid ponderosum ac solidum reddant.
159 Hoc autem compositum superiori simplicius est. Illud vero ex toto dicitur simplum, quod huius utriusque compositionis est expers. Et quoniam firmamentum est corpus, tribus constans dimensionibus, vere quidem est compositum.
160 MOYSES. Rationem nosse desidero, quomodo omne corpus longitudine, latitudine et altitudine constans compositum sit.
161 PETRUS. Omne corpus cuius natura in aliquam partem est mobilis, non movetur in eamdem partem nisi per naturam suam. Notum est autem quod pars illa ad aliquam movetur per naturam, illa est eius naturalis locus. Cumque ita sit, impossibile est ut ullam dimensionem habeat ad aliam partem, quae sit contraria naturali eius loco.
162 Quod si inventum fuerit ad aliam partem aliquam habere dimensionem, aliquid horum duorum est causa quare id faciat, scilicet vel quia extrinsecus est compositum, ut paries ex superpositione lapidum iunctus, vel intrinsecus, ut arboris partes ab intimo prodeuntes, sese hac illacque diffundunt, et aliquam dimensionem recipiunt.
163 His datur intelligi quod quidquid aliquam habet dimensionem, ad aliam partem, quae naturali sui motus parti contraria est, compositum esse. Ergo et firmamentum, quamvis una substantia sit, compositum est.
164 MOYSES. Ratio iam firmamentum, cum omnibus quae possidet, perdocuit esse compositum. Quomodo autem in eo anima universalis et materia inveniri possit, quomodo ipsa sint simpla nescio.
165 PETRUS. Quomodo firmamentum probatum est esse compositum, necessario concluditur aliquam esse materiam de qua compositum sit, ut lectus, cuius est materia lignum, vel cultellus, cuius est materia ferrum. Hanc autem materiam firmamento simpliorem esse necesse est, quemadmodum lignum lecto, et ferrum cultello simplius est. Et quoniam omnis materia ipso quod de ea factum est simplior est, nec habet in se formam vel imaginem sui compositi, patet firmamenti materiam nullam corpoream in se formam habere, et ideo omnino simplam esse.
166 Quod si dicamus in ea aliquid compositum esse, aliam esse materiam de qua composita sit esse necesse est, quae et simplior sit. Sed et illam dicentes compositam, aliam fatebimur simpliorem habere materiam, et sic in infinitum. Quod ut vitemus, necesse est ut materiam illam simplam esse fateamur.
167 Ecce probatum satis est in firmamento materiam, et ipsam simplam esse. Animam autem in eodem taliter inveniemus, quia scilicet formae illae quibus ipsa materia est informata, non propter solum corporis complementum factae sunt. Formae enim duobus modis dicuntur. Aliae enim solum corporis ostendunt terminum, ut triangulatio vel rotunditas, vel quaelibet alia figura; in lapide ad nihil aliud valent, nisi quod ipsius corporis figuram efficiunt. Aliae vero et corpus informant et ad quamdam utilitatem natura cogente habiles factae videntur, ut auris forma ad audiendum, oculi ad videndum, et singulae aliorum membrorum formae aptae sunt ad suum officium.
168 Item forma cultelli ad incidendum, serrae ad serrandum, rastri quoque habilis est ad fodiendum. Et quoniam materia varias in se quas nunquam habuerat noviter formas suscepit, constat quia eas non ex se, sed alterius rei adiunctione quae et potior et simplior sit habuit, quae in se diversas et formas et imagines fecit, maxime cum nulla necessitas esset, ut tales in ea fierent formae vel imagines.
169 Sed hoc magis ex desiderio factum est animae: quae voluit commisceri tali rei cui nunquam fuerat commista simul et conglutinata, ex nova commistione novis est materia formis informata. Quoniam igitur firmamentum cum omnibus quae possidet compositum secundum philosophos non dubitatur, necesse est ut principium habere credatur.
170 Omne enim compositum aliquod habet principium. Hoc igitur modo patet mundum esse creatum. Omne autem compositum necesse est compositorem habere. Neque enim aliquid se ipsum potest componere, eodemque modo omne creatum creatorem habere necesse est. Nihil enim seipsum potest creare. Creatorem igitur mundi qui Deus dicitur esse necesse est.
171 MOYSES. Adversarius igitur insistere poterit, dicens compositorem istum vim universalis animae esse, quae scilicet vis natura vocatur. Quae, inquam, anima materiae iuncta, firmamentum et omnia quae sunt in eo composuit et nullus alius rerum compositor aut creator est.
172 PETRUS. Quod dicis, stare non potest. Quoniam enim videmus formas quibus materia informata est, varias et ad varios usus habiles esse, naturam ipsam, cuius admistione et potentia factae sunt formae, constat non omnino laxum sed restrictum quodammodo posse habere. Sed hanc restrictam naturam restrictorem aliquem, qui tamen a nullo restringatur habere necesse est.
173 MOYSES. Restrictorem istum animam ipsam esse respondeo, quae vim suam, prout libuit, sibi restrinxit.
174 PETRUS. Opera talia esse animae non possunt, sed talis factoris, qui per se perfectus sit sapientia. Anima autem perfectam non Labet sapientiam.
175 MOYSES. Qua ratione potes monstrare quod anima perfectam non habet sapientiam?
176 PETRUS. Quia ex quo anima commista est materiae, et materia est animae incorporata, nunquam postea dolorum vicissitudine et voluptatum caruit anima. Nulla quippe voluptas oritur, nisi dolor praecesserit, ut nemo unquam delectatur bibendo, nisi prius doluerit sitiendo, nemo delectatur comestione, nisi praecesserit dolor in fame, aut etiam in requie, nisi ante doluerit ex labore.
177 Sed et sic in cunctis affectibus. Ratio autem corporea se contagione denudans, et se ipsam puram considerans, perpendit illud quod nihil sentit melius et dignius esse eo quod tot diversarum passionum accidentibus non subiacet. Constat igitur animam non perfectam habere sapientiam. Alia item de eadem re potest dari ratio, quod scilicet anima, cum rationem exuit, statim luxuriam, furta, homicidia, et caetera diligit vitia, quae perfectae rationis exsecratur sapientia; unde iterum evidens est imperfectam esse animae sapientiam.
178 Probatum igitur satis est illis qui Scripturis non credunt, alium esse factorem, cuius per se perfecta sit sapientia, sicut patet per rationem nobis ab eo attributam opera animae sine ipsa ratione esse vitiosa et quodammodo turpia. Consequitur ergo illum per quem rationem accepimus, non animam, sed alium esse, quoniam fieri nequit ut is qui rem aliquam abhorret, vel exsecratur, eam facere velit.
179 Sequitur quoque ex hoc animam imperfectae, datorem vero rationis perfectae esse sapientiae. Cumque ratio operetur in anima, necessario dator rationis factor est animae. Quod cum sit, et anima, ut superius probatum est, in materia omnia composita formaverit, concludi indubitanter potest quod qui rationem dedit, et omnia fecit, et omnium causa existit.
180 Et haec quidem de anima sententia, utique est philosophica. Dicunt enim philosophi quod rationalis anima procedit de universali. Iudaei autem, ut nosti, omnes animas in mundi principio simul asserunt esse creatas, et in loco uno repositas, et quousque incorporentur omnes non esse diem venturum iudicii, et ex quo incorporabuntur statim provenire finem mundi.
181 Christiani vero astruunt novas quotidie animas procreari, formatisque novis in ventre corporibus infundi. Quidquid autem de anima credere eligas, procul dubio, ut dictum est, qui rationem dedit, omnia fecit et omnium causa existit. Oportet autem hunc Creatorem, qui perfectam habet sapientiam, aeternum existere, et nec creatum nec novum esse, quoniam, si hic aut creatus credatur aut novus, alium utique creatorem necesse est habeat aut novatorem.
182 Nihil enim se unquam creare aut novare poterit, et sic creatorum aut novatorum numerus fine carebit. Factoribus autem fine carentibus, factura quoque nunquam ad certum terminum perveniet. Credendum ergo est primum factorem, nec creatum esse nec novatum, sed necessario aeternum. Praeterea non compositum, sed simplicem credere convenit eum.
183 Omnis enim compositio motus est, et actus simplicis rei. Item, quod prius est, principium habere non potest. Compositio autem omnis aliquod habet principium. Creator ergo primus non est compositus, sed neque est corporeus. Omne enim corporeum, ut supra latius disseruimus, est compositum. Item, neque mobilis est. Omne enim quod movetur, partibus constat.
184 Sed quidquid partibus constat, compositum est. Quod autem primum est omnium non est compositum. Igitur nec mobile est. Rursus omnis motio in corpore fit, sive sit recta motio, veluti cum quis unum deserens locum occupat alium, seu sit motio in gyrum, cum aliquid scilicet in eodem existens loco ut firmamentum versatur in orbem, sive sit motio partium alicuius rei ad invicem facta, vel ab extremis ad medium, vel a medio ad extrema, veluti fit in partibus aeris, seu sit motio rei in eodem quidem loco existentis, sed per quaedam quasi incrementa hac illacque spatiantis, quemadmodum in ramis arborum paulatim ad omnes partes crescentibus fit.
185 Hae autem omnes motiones non nisi in corpore fieri possunt. Sed quod primum omnium est, corporeum non esse probatum est. Igitur nec variatur, nec corrumpitur. Iterum, nec crescit per se, nec augetur aliunde. Omne enim quod vel incrementum recipit, vel augmentum, procul dubio est et compositum. Sed quod primum est omnium, supra ostendimus non esse compositum. Igitur nec crescit nec augmentatur.
186 Item, non decrescit. Quod enim decrescit corrumpitur. Sed quod omnium primum est non corrumpi probatum est: igitur nec decrescit. Rursus nullius creaturae in aliquo similitudinem habet. Similitudo enim qualitas est. Sed quod primum omnium est, nulli subiacet qualitati: ergo nec similitudini. Item, ponamus quod alicuius creaturae similitudinem habeat. Sed evidens est quod similitudo aliquorum duorum alium parificat alii, velut si dicantur in albedine similes, albedo alterius par esse debet albedini alterius; similiter de nigredine, et de omni re quae inter aliquos similitudinem facit.
187 Quare si hoc esset, quod primum est omnium, primum simul esset atque novissimum; et quod novissimum, novissimum simul atque primum. Quod utrumque quantum inconveniens sit, neminem latet. Iterum cum materia quae creata est nullam in se habeat formam vel imaginem, multo minus Deus ipsius naturae, Creator, qui simplioris et subtilioris est naturae ullam putandus est habere similitudinem.
188 Promissum ergo complentes, Deum nullam habere similitudinem, lucide, ut opinor, per rationem probavimus.
189 MOYSES. Gratias Deo et tibi, quoniam omnium Creatorem nulli creaturae similem esse, nullum principium aut finem habere, sine ullo dubitationis cognovi obstaculo. Patuit etiam ex verbis tuis Deum Creatorem omnium rerum radicem et fundamentum principaliter esse; secundario vero, animam et materiam et quod Deus fecerit animam, et quod anima a Deo facta operetur in materia.
190 Scrupulum autem unum qui adhuc mentem remordet, tua sagacitate expostulo enodari. Legi siquidem in libris philosophorum plerisque, quinque ante mundi constitutionem fuisse, Deum scilicet qui omnium rerum originem tenet, post eum vero animam et materiam, tempus et locum. Cum ergo de tribus praecedentibus disserueris, valde miror quare de ultimis duobus nullam feceris mentionem.
191 PETRUS. Quia nihil ad praesentem pertinent tractatum, de eis loqui indicavi superfluum.
192 MOYSES. Et si a tractatu videtur alienum, tamen quid tu de his sentias audire desidero, quia sapientes catholici ad quorum fidem tu conversus es, longe aliter de his senserunt quam antiquorum philosophorum libri loquantur. Nam catholici haec principium habuisse, philosophi autem veteres aeterna testantur esse.
193 PETRUS. Illis procul dubio fidem adhibeo qui ea non cum mundo, sed ab antiquitate fuisse dixerunt.
194 MOYSES. Qualiter hoc possit constare, per rationem desidero nosse.
195 PETRUS. Locus duobus modis dicitur. Aliquando enim causa alterius rei, aliquando per se. Alterius causa dicitur, dum alicui loco res aliqua inseritur, et ipse dicitur esse locus illius rei, dum res illa in eo consistit, et locus dicitur partialis. Quod si res illa a loco ipso discesserit, locus unum quod prius habebat, scilicet relationem, amittit, quia iam illius locus esse non dicitur.
196 Locus autem per se qui universalis dicitur, vacuitas quaevis vocatur, de quo non debemus existimare quod causa eius rei quae est in eo existat, quoniam locus semper rem praecedere debet quae in eo futura est. De quo videlicet loco talis est Platonis syllogismus: Omne, ait, quod totum consistit per aliud totum, si corrumpatur pars quaelibet eius, quod est causa consistendi, corrumpitur utique et pars eius, quod illius causa consistit. Si vero eius quod per aliud consistit pars corrumpatur, non tamen necesse est eius quod causa est consistendi partem ullam corrumpi.
197 Cum ergo locus sit causa existendi ei rei quae in eo est, necessario concluditur non ideo partem aliquam loci corrumpi, quia quaevis rei in eo consistentis pars corrumpatur. Quo concesso, consequitur et hoc quod locus non alterius causa consistit. Ad huius rationis evidentiam talem inducamus similitudinem: Si montem aliquem de qualibet mundi parte ablatum dicamus, non ideo locus ille in quo consistebat, est imminutus.
198 Nomen itaque pristinum perdidit, quia iam illius montis locus vocari non poterit, sed universalis loci ibidem et nomen et natura remansit. Rursus cuiuslibet hominis servum mortuum dixeris. Nunquid quia servus est mortuus, ideo dominus suus esse iam desiit? Non, sed domini tantum nomen quod eius respectu habebat amisit.
199 Patet ergo quod dimota re quae in loco quolibet est, partialis utique loci nomen mutatur, sed loci substantia minime tollitur. De tempore etiam ait quia est substantia per se existens, et non accidens, quod alterius causa subsistat, verbi gratia, si ponamus vas cum aqua ad cognoscendum tempus singularum horarum, non aestimandum est vas illud causa existendi, sed tantum discernendi signum temporis esse.
200 Neque enim aliter tempus eveniret et si vas illud non esset. Ad hunc quoque modum debemus intelligere firmamentum nequaquam causam, sed mensuram et signum tantummodo temporis esse, sed tempus scilicet simplum, sine signo et mensura, et ulla discretione esset, sicut et tempus horarum diei indiscretum maneret, si vas cum aqua signatum non esset.
201 Nunc ita breviter omnia concludamus. Probatum est Deum omnium rerum esse factorem, quem sua nobis indicant opera, quia de perfecta prodeunt sapientia; animam autem et factam esse, et factricem, quia facit aliquid in materia, nec tamen corpoream, tempus etiam et locum per se existentia non corporea, sed tamen substantialia esse, materiam vero factam quidem, sed factricem non esse.
202 MOYSES. Apertae rationi claritas de pectore meo totius dubitationis expulit tenebras. Cognovi siquidem mundum cum omnibus quae in eo sunt factum esse, non aeternum. Sed hoc tibi restat ad tui operis perfectionem, contra eos videlicet qui mundum ab aeterno dicunt fuisse, aliquam quae destruat dare rationem.
203 Dicunt enim ita: Quid visum est Creatori summo, in tam subita et novella rerum creatione, cum eas iamdudum non creasset? Nefas enim est, inquiunt, credere de Deo quod aliquid vel recordatus fuerit, vel subito viderit, quod olim aut oblitus esset aut non vidisset. Contra hanc eorum quaestionem, nullam antehac inveni solutionem.
204 PETRUS. Nosse debes omnium actionum tres esse radices. Actio enim alia est quae debet esse, alia quae non, alia simpliciter bona. Illa quae debet esse talis est, quam si facias, grates habebis; si vero non facias, culpaberis. Quae vero non debet esse, si facias gratus eris; si vero non facias, non tamen culpaberis. Haec ultima et mensura caret et tempore, velut si quis hodie eleemosynam faciat, non est inquirendus quare non fecerit heri.
205 Similiter si unum dederit nummum, non est investigandus quare non dederit duos. Et quoniam totius mundi creatura est bona, teste etiam Scriptura quae ait: Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona [Gen. 1], non est inquirendum cur haec non fecerit antea.
206 MOYSES. Iuste tibi a Deo opto magnum praemium dari, eo quod quaestionem non credentium mundi constitutionem contra credentes tam subtiliter persolvisti. Nunc quod supradixisti volo patefacias, quomodo omnia ex coniunctione animae cum materia gradatim sunt facta.
207 PETRUS. Dicunt philosophi quia cum coniuncta et conglutinata materiei est anima primum omnium formatum est, et compositum firmamentum maius, in quo nulla sunt sidera, et quod circulos omnes facit moveri. Post illud autem formatus est signifer circulus in quo duodecim emicant signa. Tertio loco factus est circulus siderum, quae semper situm suum servantia, in suis locis perdurant fixa.
208 Quarto loco, Saturni locatus est circulus. Quinto autem Iovis est orbis locatus. Sextum porro locum, Martis sibi vindicat ensis. Septimo autem Solis circulus lucet. Octavum, Veneris possidet globus. Nonum, a Mercurius sortitus est, dat lunae partes decimus locus inferiores. His vero circulis completis omnibus et cunctis quae in eis sunt, tunc coepit motus iste rotundus, qui dicitur simplex et perfectus, et genuit ille motus in materia calorem, qui effusus est per eam ipsaque eum receperit, et inde facta sunt quatuor elementa: ignis, aer, aqua et terra.
209 Constat autem quia omnis motus qui de aliquo movente procedit, et omnis virtus cuiuslibet virtuosi, quanto proximiora sunt his de quibus prodeunt, tanto maiorem vim et fortitudinem obtinent, quantoque remotiora ab eis fuerint, tanto molliora atque debiliora redduntur. Quod quoniam ita est, patet quia calor ille qui de motu firmamenti processit, in locis vicinioribus multo plus incaluit, et concremans fuit, factusque ignis est videlicet siccae naturae et calidae. Quia vero paulisper calor ille longius a firmamento recessit, vim suam iam modicum amittens aliquantulum tepuit, et debilior fuit, sed et se hac illacque commovit, unde facta est natura aeris calida et humida. Omnis enim calor quandiu fortissimus est, desiccat et comburit.
210 Ex quo vero tepescit, mollescere rem ac liquefieri facit. Quomodo autem adhuc longius a firmamento recessit, radice quasi procul existente vigorem amisit, et ideo natura frigida perstitit, et facta est liquida et ponderosa. Et quoniam longius adhuc quam erat a firmamento recessit, ipsa frigiditatis natura propter nimiam remotionem reddita est fortior, spissior, congelatior, et durior, factaque sicca et frigida, et ipsa est terra.
211 Completa itaque hoc modo elementorum natura movit ea natura, et vis firmamenti, ad faciendam voluntatem et iussionem Dei. Cumque vis firmamenti sic ea ad invicem cuncta movisset, commista pariter et coniuncta inter se sunt, et ex ipsa eorum commistione genita sunt alia minora corpora, inanimata, animata et animalia.
212 Inanimata quidem, ut lapides et metalla, aliaque quae intra terram continentur nec crescunt, ut vivum argentum, sulphur, et caetera; animata vero, ut arbores et herbae; animalia autem et irrationalia, ut bruta, et rationale, id est homo qui factus est post omnia. Omnis igitur creatura exordium coepit ab universali anima, et terminatur in homine gradatim ab uno in aliud migrans.
213 Sunt igitur anima atque materia simplae, et omnium subiectorum ineffabili summi Creatoris disponente providentia factrices. Quidquid autem ab his inferius est, superni rectoris voluntati obtemperans, facti pariter et facientis tenet officium. Singulum enim eorum et fit a suo superiori, et facit suum inferius ita.
214 Unde et de eisdem David propheta ita praecinit dicens: Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius [Psal. 102]. Ea etiam omnia licet diversa, ita tamen divina restringit potentia, ut in nullo penitus sibi pugnantia videantur aut dissona. Quod item David alio loco sic testificatur dicens: Laudent nomen Domini, quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt.
215 Statuit ea in saeculum, et in saeculum saeculi, praeceptum posuit et non praeteribit [Psal. 148]. Sed unumquodque inferiorum superioris respectu simplum, inferioris vero dicitur compositum. Corpus autem humanum quod omnibus inferius est eo quod sub eo nihil est ad quod simplum dicatur, ex toto compositum non immerito dicitur, factusque est homo de simplici omnino creatura, idem anima et corpore omnino composito.
216 Perfudit itaque eum et illustravit Deus suae celsitudinis sapientia, per quam cognosceret et discerneret omnia. Facta est igitur species hominis inter omnes species animalium melior, et elegantior, et in omnibus praestantior. Unde haud iniuste minor mundus vocatur.
217 MOYSES. Rem difficilem et multis obscuram atque ignotam, luculento et satis aperto sermone demonstrasti, iamque de tuis verbis istis, quid Moyses potuerit significare in principio libri Geneseos secundum philosophiam aperte intelligo. Ait enim: In principio creavit Deus coelum et terram [Gen. 1], idem animam universalem atque materiam.
218 Gradatimque omnes enumeravit creaturas, donec pervenit ad hominem, qui per dierum successionem sexto tandem die est creatus. Sed in hoc alia quibusdam Deum mundi Creatorem esse minime credentibus, quaestio oritur, quae talis est: Si omnia, inquiunt, mundana non per se sunt creata, sed alius est Creator qui cuncta creaverit, cum ipse ut dicitis omnipotens sit, cur haec omnia non in uno, sed in tot dierum spatio paulisper operando complevit?
219 Ad haec quid responderi debeat, coniicere nescio.
220 PETRUS. Non patitur ratio ut, quoniam una creatura tardius est creata quam alia, ideo summus earum Creator minus potens credatur. Neque enim in hoc eius fuit impotentia, sed quia ipsarum creaturarum altera mollior, altera durior fuit in suscipienda sua creatione et forma, veluti si accipias massam unam in qua ferrum, aes, et plumbum, stannum, pix, et cera simul sint posita, et hanc massam ex omnibus istis commistam, uno eodemque momento in ignem miseris totam, nunquid omnia uno eodemque temporis ictu liquefient?
221 Non utique, sed prius cera, postea pix, dehinc stannum, deinceps plumbum, post aes, ad ultimum ferrum liquefiet. Imputas igitur hoc ignis virtuti, quod alia aliis citius liquefiant, an eorum variae ascribis debilitati?
222 MOYSES. Virtutem ignis eamdem esse erga omnia nemo dubitat, sed eorum quae molliora sunt citius, quae vero duriora tardius liquefiunt.
223 PETRUS. Eodem modo in creaturis mundi non alia de causa tot dierum transivit mora, nisi quia quaedam earum tardiores fuere in suscipienda forma.
224 MOYSES. Dubitationis errore sublato iam veritatis lumen aspicio.
225 PETRUS. Aperta satis et firma cuilibet est haec oratio, quam et argumentorum et rationis undique fulcit probatio. Sed vestri doctores, dum in quibusdam pertinaciter nobis obsistere conantur, ipsi etiam sibi contrarii inveniuntur.
226 MOYSES. Mihi velim, si placet, ostendi quisnam error iste sit
227 PETRUS. Dicunt enim quod Deus, cum firmamentum constituit, perficere penitus nolens cuiusdam magni foraminis spatium in septentrionali parte imperfectum reliquit. Quod ob hoc videlicet eum fecisse asseverant, ut si quis aliquando exsurgens et ei aequalem se faciens Deum esse se diceret, ipse Deus illius spatii perfectionem ei opponeret dicens: «Si Deus es ut ego, locum illum claude si potes, quem apertum reliqui ego.
228 » Hoc autem quam patens mendacium sit, nullius oculi aciem latet. Septentrionalis etenim poli axem altissimum semper super nos, nec unquam occultari conspicimus, ipsumque totum integrum perfectumque videmus. Perpendis igitur quam manifestus sit error iste?
229 MOYSES. Perpendo quidem, et hunc sermonem omni rationis vigore destitutum cognosco.
230 PETRUS. Nonne adhuc mendacium quod de Core clavibus confinxerunt, multo inhonestius et absurdius est?
231 MOYSES. Quo pacto tibi mentiri videntur?
232 PETRUS. Dixerunt ut ipsemet nosti, quoniam Core, dum eremum cum Moyse et filiis Israel praeteriret, trecentos habebat camelos onustos, nihil aliud ferentes nisi solas claves thesauri eiusdem, quae claves de vaccarum corrigiis factae erant omnes, ut levius ferri possent. Computemus ergo si placet, o Moyses, et utrum hoc stare possit videamus.
233 Demus ad minus librae sex claves, et quod quisque camelus ad minus sexcentas tulerit libras, eruntque claves quas unus camelus ferebat, tria millia sexcentae. Fient itaque claves CCC camelorum, MLXXX millia. Sed cum quaeque clavis ad minus unius sit arcae, quot sunt claves, totidem procul dubio erunt et arcae. Dentur itaque cuique camelo ad minus duae arcae, et erunt cameli arcas ferentes quingenta et quadraginta millia. Sed et secundum consuetudinem divitum quibus maior cura de custodiendis divitiis est, oportuit ad minus duos camelos unum habere custodem, qui thesauros cum summa servans diligentia, vix etiam dormitaret, invenienturque camelorum custodes ducenta et quadraginta millia.
234 Libro autem attestante didicimus, quomodo exercitus Core per domos et cognationes et familias suas, non erant nisi octo millia sexcenti. Huic simile non minus ridiculosum est illud quod dicunt filiis, scilicet Iacob, patrem suum ad sepulcrum portantibus, filios Esau suum similiter patrem ad sepulcrum deferentes cum magno comitatu eis occurrisse: cumque utrinque magnus esset exercitus et singulae partes sepulcrum sibi vindicare vellent, filium Dan montem ascendisse dicunt, et tantae magnitudinis praecidisse lapidem, quanta multitudo esse poterat totius exercitus Esau, ipsamque molem capiti impositam attulisse, ut super hostium cuneum, eum proiiciens, omnes uno prosterneret ictu.
235 Cumque adveniens iam ambos cuneos concordes invenisset, molem quam attulerat in mare proiicit, cuius magnitudine aqua maris terminos suos excedens, duas civitates sui effusione subvertit, et ipsae sunt quas longo tempore post Pharao rex Aegypti filios Israel aedificare praecepit. Nonne, quaeso, haec adinventio tibi iuste summo risu digna videtur?
236 Cum enim Iacob filii duodecim adhuc tantummodo essent, viri Esau de tribu sua iam quadringenti existebant. Nunc igitur numero filiorum Iacob aucto, quanto maior existimari potest filiorum Esau numerus fuisse? Tantam igitur oportuit eorum esse multitudinem, ut et filiis Iacob, et toti Aegyptiorum genti quae cum Ioseph venerat, obsistere potuisset.
237 Nunc igitur indica quid horum admiratione sit dignius, scilicet vel ubi tantum invenerit montem, vel quo monte tam mirae magnitudinis molem, vel quomodo in capite tanti ponderis gestare potuisset lapidem, ut tam magnam prosternere posset cohortem. Non minus stupendum est illud monstrum, quod Og rex Basan videns ingentem exercitum Israel, sexcenta scilicet millia et quatuor millia, et quingentos viros a viginti annis et supra, exceptis mulieribus et parvulis qui supputari non poterant, molem inauditae magnitudinis capiti suo imposuit, et cum ea expeditionem totam prosternere voluit, sed upupa avis minima moli ipsi subsedit, et tam diu rostro suo eam contudit donec foramine magno iuxta quantitatem capitis eiusdem regis peracto, moles caput transiliens, in eiusdem humeris subsedit.
238 Capite autem sano et toto corpore incolumi, fortassis adhuc a collo sublevasset, nisi adauctorum subito dentium quantitas impedisset. Mox enim ut lapis in collum descendit, dentes sibi repente ita sunt adaucti quod, cum voluit iam sublevare, minime potuit. Quod Moyses intuens, cuius corpus decem cubitos habuisse asseritis, et totidem eius virgulae ascribitis, se super terram in modum salientis decem cubitos erexit, ut eum in aliquo corporis loco cum virga percuteret.
239 Si ergo computes decem cubitos quibus a terra elevatus est, et decem eius corporis cubitos, et decem alios quos virga in altum porrecta habebat, a terra ad summitatem virgae triginta invenies cubitos. Sed cum in tantum erectus esset Moyses, virgae tamen summitas qua eum percutere intendebat, nequaquam ulterius attingere potuit, quam ad eum nodum quo sura iungitur pedi, quae vulgo cavilla vocatur.
240 In quo quidem cum eum percussisset, continuo cadens exspiravit. In hoc cognoscere quilibet potest quod a planta pedis quam in terra fixam tenebat usque ad nodum in quo percussus est, triginta cubitos habebat. Ab eo igitur loco usque ad summum, non minus quam octingenti cubiti erant, solumque caput decem cubitis facile constare poterat.
241 Unde sequitur quod avis illa molem ipsam decem cubitis perforavit. In quo facto quot sunt miranda, quidve potius mirer, cum considero, stupeo. Ubi enim vel tantum lapidem invenire, vel qualiter tantum pondus potuit portare? Aut quomodo tam parvula avis tantum, tam durum, tamque spissum saxi corpus tam cito valuit penetrare, quove pacto dentes ei tam cito crescere?
242 Aut qua ratione tam immensae et inauditae magnitudinis credendus est fuisse, praesertim cum lex dicat lectum eius ferreum non nisi novem cubitos habuisse [Deut. 3], quove pacto tantus homo tam facili vulnere cecidisse? Libet adhuc aliud innotescendo ridiculum maiorem eorum fatuitatem ostendere. Aiunt enim quod Moyses pro lege suscipienda in coelum ascendit, et ibi cum angelis taliter altercatus sit.
243 Dicebant enim, inquiunt, angeli: «Legem hanc te minime ferre sinemus, quam nobis plus quam filiis Israel necessariam scimus.» Ad haec Moyses insolita visione perterritus, nihil respondere praesumpsit, sed Domino se confortante ut secure responderet, et praecipiente, ait angelis: «Cum lex haec regendorum corporum praecepta contineat, non satis considero quid vobis qui spiritualis tantum creatura estis sit necessaria.
244 » Angeli quid ad haec dicerent non habentes, victi conticuerunt. De Moysi igitur victoria Deum risisse, et valde laetatum esse dicitis, et ita Moysen post triumphum cum lege alacrem descendisse. Quot, quaeso, fatuitatis diversitates in hac continentur lascivia? Quomodo enim Moyses corporis mole depressus, altitudinem coeli conscendere potuit, aut quomodo Deo dare legem volente, angeli prohibere?
245 Quid iterum stolidius est quam dicere Deum angelis victis exsultare, et puerili more ridere? Item si angeli, ut dicitis, tam avidi illius legis retinendae erant, cur eam non prius a Deo quaesierant? vel quid contentionibus proderat eis desaevire? Poterant enim legem ipsam etiam simul cum Iudaeis observare, nec ratio cur eam Moysi deberent inhibere.
246 Non minus his omnibus cuilibet praestat ridiculum, aliud quod ipsi memorant factum. Dicunt enim angelum mortis cuidam viro apparuisse, nomine Iosue, filio Levi doctori, eique dixisse: «Ad hoc venisse me scias, ut animam tuam suscipiam, et moriaris. Nequaquam, inquit ille, quod commones faciam, nisi prius mihi paradisum ostenderis.
247 » Susceptum igitur angelus in alis suis, duxit ad locum unde videret paradisum. Callidus autem ille de alis eius delapsus, in paradisum cadere se permisit. Angelus deceptum se esse dolens, irato nimis vultu: «Egredere, ait, ut moriaris. Nequaquam, ait ille, egrediar.» Cumque secundo ac tertio angelus idipsum cum magno clamore repeteret, et ille eius verba negligeret, commotus nimium angelus, ad Deum pergens huius rei querimoniam fecit.
248 Deus autem eum redire rogavit, ut hominem illum ex Dei nomine de paradiso egredi praeciperet. Veniens itaque angelus ad paradisum, ait: «Deus ut egrediaris praecipit.» Iuravit ille, et ait: «Per Deum non egrediar:» Rediit angelus ad Deum et dixit: «Iureiurando se nunquam inde egressurum firmavit.
249 » Dans itaque iudicium Deus respondit: «Omnia volumina vitae et actuum eius revolve, et diligenter relege. Si quando eum iurasse et periurasse inveneris, modo quoque nihil sibi iurasse valebit. Si autem nunquam periurum esse probaveris, non in hac vice timebis.» Volumina itaque omnia angelus studiose discutiens, nunquam periurasse invenit.
250 Dimisit ergo eum victus, qui, ut dicitis, usque in praesentem diem incolumis permanet atque vivus. Considera, quaeso, quam risu dignissima in hoc possunt notari sermunculo. Quid enim plus miremur? an fatuitatem angeli qui callidam hominis artem non prius agnovit, an hominem, audito per angelum Dei praecepto, contra ipsum praeceptum ausum fuisse iurare, an dicamus Dei impotentiam fuisse, quod non nisi per nuntium eum de paradiso potuisset expellere, an ascribamus Dei ignorantiae: quod non aliter scire potuit utrum periurus fuisset, nisi eius vitae libros revolvi iuberet?
251 Nonne haec omnia fatuissima sunt? Quod si omnia quae doctores vestri similia his conscripserunt poneremus, multos sicut et ipsi libros nugarum fabulis impleremus. Pauca autem induximus, ut eorum vel sapientia, vel fatuitas, cunctis patesceret. Hoc itaque est quod tibi superius dixi, verba doctorum vestrorum non aliud videri quam verba iocantium in scholis puerorum, vel nentium in plateis mulierum.
252 Sed dic, precor, o Moyses, talium hominum vel legem suscipiendam, vel auctoritatem iudicas comprobandam? Eruat te divina miseratio de eorum exsecrabilibus praeceptis atque consiliis, quemadmodum et me, licet non meis eripuit meritis, et te mecum pariter salutiferis subdat imperiis, quatenus utrumque pariter ditet suis ineffabilibus praemiis.
Petrus Alphonsi HOME

bav425.11 bnf10722.6 sbb21.12 zbzC0125.3v

Petrus Alphonsi, Dialogi, INTROITUS. <<<     >>> TITULUS II.
monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik