Petrus Alphonsi, Dialogi, INTROITUS.
| 1 | PETRUS. A tenera igitur pueritiae aetate quidam mihi perfectissimus adhaeserat amicus, nomine Moyses, qui a primaeva aetate meus consocius fuerat et condiscipulus. Ad hunc cum pervenisset sermo quod ego paterna lege relicta Christianam delegissem fidem, relicto suae stationis loco, ad me festinus pervenit, in ipso adventu quemdam vultum ferens hominis indignantis, et increpans salutavit me more non amici, sed quasi alieni, et sic exorsus est: Vah, Petre Alfunsi! |
| 2 | Multum pertransivit temporis, ex quo ad te venire, te videre, tecum loqui et commorari sollicitus fui, sed meus affectus caruit effectu usque modo, cum te laeto Dei gratia video vultu. Nunc tuam mihi, quaeso, patefacias intentionem, et per quam vel antiquam deserueris, vel novam legem delegeris pandas rationem. |
| 3 | Novi enim bene olim to valere in scriptis prophetarum, et verbis nostrorum doctorum a pueritia quoque super omnes coaequaevos tuos legis relatorem fuisse, et si quis adversarius esset, te illi defensionis clypeum opposuisse; Iudaeis in synagogis ne a sua unquam fide recederent praedicasse, conscios docuisse, doctos in maius provexisse. Ecce autem nescio quo pacto video commutatum, et a semita rectitudinis alienatum, quod ut meo videtur animo, errore existimo factum. |
| 4 | Cui ego: Plebeiorum et imperitorum mos est hominum, ut si quem quidquam contra suam agere viderint consuetudinem, licet id rectum et iustissimum permaneat, illorum tamen aestimatione atque iudicio, iniustitiae et nomen et culpam subeat. Tu vero in philosophiae cunis enutritus, philosophiae uberibus lactatus, qua fronte me potes inculpare, donec ea quae fecerim, iusta an iniusta valeas probare? |
| 5 | MOYSES. Quoniam duo contraria meo occurrunt animo: unum, quia aestimo te prudentem virum non potuisse recedere ab ea quam tenebas lege, nisi hanc quam suscepisti veraciter cognovisses meliorem; alterum, quia legem quam teneo ego, et tu reliquisti, pro meliori habeo, ideo et quod tu fecisti errorem aestimo, et cui potius parti acquiescam ignoro. |
| 6 | Quamobrem peto a te ut huius dubitationis scrupulum ab animo meo depellas, et uterque in alternae rationis campo discurramus, donec ad huius rei indaginem perveniam, et an iustum sit factum tuum, an iniustum cognoscere valeam. |
| 7 | PETRUS. Natura habet hoc humana, ut animo quoquo pacto conturbato, in vero falsoque discernendo discretionis careat oculo. Nunc itaque nisi omnem a pectore tuo perturbationem dimoveris, ut more sapientum et quae iusta sunt collaudemus, et quae iniusta sine contentione reiiciamus, nostro operi finem nullatenus imposituri, in vacuum verba iactabimus. |
| 8 | MOYSES. Pactionem istam libens suscipio, et ut tu eamdem in te suscipias rogo. |
| 9 | PETRUS. Ego certe laetus consentio. |
| 10 | MOYSES. Hoc etiam si placet imploro. Quod si aliquam de Scripturis auctoritatem attuleris, secundum veritatem Hebraicam hoc facere velis. Quod si aliter facias, me non recepturum esse agnoscas. Sed et si ego aliquam, iuxta quod apud nos est, tibi adducam, et ut eam volo recipias, et quod verum agnoveris, nullatenus contradicas. |
| 11 | PETRUS. Et hoc ego certe non abnego, tuo namque ipsius gladio occidere te multum cupio. |
| 12 | MOYSES. Praeterea si quid interciderit aliquando, quod a legum alienum videatur proposito, non te pigeat quaeso, sed de caeteris artibus cum opportunus exigerit locus, interroganti respondere studeto, concedasque volo ut mutua ratione mihi aliquando interrogare, aliquando liceat respondere, aliquando etiam adversari, prout sermo dederit mihi. |
| 13 | PETRUS. Concedo. Iam interrogare tibi liceat, de quacunque re vis sapere, et quavis intentione. |
| 14 | MOYSES. Concedis tu Moysen filium Amram verum prophetam Israelitici populi, et vere a Deo missum fuisse [Exod. 3], et quidquid ex Dei nomine prophetaverit fideliter enuntiasse et dixisse? |
| 15 | PETRUS. Concedo utique. |
| 16 | MOYSES. Concedis quoque omnes post Moysen prophetas pro eius lege confirmanda venisse; non in aliquo redarguenda? |
| 17 | PETRUS. Et hoc etiam concedo. |
| 18 | MOYSES. Nec negas legem, quam in praesenti Iudaei tenent, et a Moyse scriptam asseverant, eamdem per omnia, sicut Moyses eam scripsit, permanere |
| 19 | PETRUS. Quomodo, quaeso, negare potero, praecipue cum eadem lex eisdem Moysi verbis, a nostris olim, quibus fidem adhibemus, doctoribus translata, et apud nos scripta habeatur, praeter in quibusdam locis, ubi licet mutentur verba, eadem est tamen sententia? |
| 20 | MOYSES. Quomodo igitur te video eam esse transgressum, et ab ipsius semitis devium? |
| 21 | PETRUS. Non est ita, sed nunc completam eius, prout debeo, fidem conservo, et per rectissimas eius semitas recto gressu procedo. |
| 22 | MOYSES. Ex verbis tuis datur intelligi, ex legis et prophetarum verbis te rectum sensum concipere, Iudaeos autem, eiusdem legis cultores, ab eius recta intentione alienos existere; unde et tuo iudicio male videntur intelligere. |
| 23 | PETRUS. Bene verborum meorum sensum penetrasti. |
| 24 | MOYSES. Fac igitur me cognoscere in quo tibi videtur Iudaeos errasse in legis explanatione, te vero melius intelligere. |
| 25 | PETRUS. Quomodo video eos solam legis superficiem attendere, et litteram non spiritualiter, sed carnaliter exponere, unde maximo decepti sunt errore. |
| 26 | MOYSES. Quid his verbis significes non satis perpendo, unde ut apertius loquaris exoro. |
| 27 | PETRUS. Non reminisceris doctorum vestrorum, qui vestram doctrinam, cui lex vestra tota, secundum vos, annititur, scripserunt, quomodo asseverant Deum corpus et formam habere, et eius ineffabili maiestati talia applicant quae nec ulla constant ratione? Quin et de eo tales protulere sententias, quae non aliud nisi verba videntur iocantium in scholis puerorum, vel nentium in plateis mulierum. Item, secundum vestri intellectus capacitatem legem explanantes, vos captivitatem speratis evasuros eo modo quo fieri nequit. |
| 28 | Item in captivitatis evasione speratis vos adeo inusitatum fieri miraculum, ut vestros suscitet mortuos, qui terras denuo ut prius incipiant inhabitare. Item vos in captivitate existentes, de omnibus legis praeceptis, etiam secundum vestram explanationem, nihil nisi minimum quid contueor agere. Idipsum autem quod agitis Deo placere, et acceptabile creditis, de eo quod praetermittitis, eum nequaquam vos culpaturum confiditis, omniaque complesse vobis videmini, quod evidenter obtinet maximum locum erroris. |
| 29 | Sunt enim alii perplures errores, in quos vos coniecerunt non sanae legis explanationes. |
| 30 | MOYSES. Nimis profunde in nostram inveheris infamiam, et vis opprimere gentem Iudaicam. Et verba quidem sunt pauca et levia, sed est in eis multa et gravis sententia. Et si sub uno totam velimus concludere rationem iudicio, multaque sub uno comprehendere titulo, cum singula elucidare debeamus, omnibus indiscrete commistis, obscuritatem inferimus. |
| 31 | Unde si bonum tibi videtur, singulis rationis sententiis singulos ascribamus titulos, ut, unoquoque alterna sermonis ratione discusso, ad alium ordinatim accedamus, ut sic operi nostro congruum terminum imponamus. |
| 32 | PETRUS. Quod a te bene dictum est perficiatur, et quod digne consulis compleatur. Singulis itaque sententiis titulis suis appositis, de quo prius volueris quaere, quoniam paratus sum respondere. |