Petrus Alphonsi, Dialogi, PRAEFATIO.
| 1 | Uni et aeterno primo, qui caret principio et qui caret termino, Omnipotenti, rerum omnium Creatori, omnia scienti, omnia quae vult facienti, qui hominem ratione et sapientia praeditum, omni praeposuit animali, quibus duabus virtutibus et quae iusta sunt intelligens appeteret, et quae saluti contraria sunt effugeret, honor et gloria, sitque mirabile nomen eius benedictum in saecula saeculorum. Amen. |
| 2 | Dixit sequentis operis compositor: Omnipotens suo nos Spiritu inspiravit, et ad viae rectae semitam direxit, tenuem prius oculorum albuginem, et post grave corrupti animi velamentum removens. Tunc nobis prophetiarum claustra patuerunt, et earum arcana revelata sunt, et admovimus animum ad percipiendum verum earum intellectum, moratique sumus super ipsum explanandum. |
| 3 | Unde perpendimus, et quod in eis intelligendum, et quod inde est credendum, videlicet quod unus sit Deus, in personarum Trinitate, quae nec ullo se praecedunt tempore, nec aliqua a se segregantur divisione, quas Christiani Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum nominant, et quod beata Maria de Spiritu sancto concipiens, sine virili commistione Christum peperit, corpus generans animatum, quod incomprehensibilis deitatis esset habitaculum. |
| 4 | Unus itaque Christus tribus perfectus substantiis, corpore scilicet anima et deitate, idem et Deus et homo est, et quod eum Iudaei crucifixerunt, sua dispositione et voluntate, ut sicut erat creator, fieret et redemptor totius sanctae Ecclesiae, fidelium scilicet praecedentium et sequentium, mortuusque corpore et sepultus, et tertia die resurrexit a mortuis, ascendit etiam in coelum, et ibi simul est cum Patre, venturus in die iudicii, iudicare vivos et mortuos, sicut prophetae locuti sunt, et futurum praedixerunt. |
| 5 | Cum itaque divinae miserationis instinctu ad tam excelsum huius fidei gradum pervenissem, exui pallium falsitatis, et nudatus sum tunica iniquitatis, et baptizatus in sede Oscensis civitatis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, purificatus manibus Stephani gloriosi et legitimi eiusdem civitatis episcopi. Hora etiam baptismatis, praeter ea quae praemissa sunt, credidi beatos apostolos, et sanctam Ecclesiam catholicam. Hoc autem factum est anno a nativitate Domini millesimo centesimo sexto, aetatis meae anno quadragesimo quarto, mense Iulio, die natalis apostolorum Petri et Pauli. |
| 6 | Unde mihi ob venerationem et memoriam eiusdem apostoli, nomen quod est Petrus, imposui. Fuit autem pater meus spiritualis ALFUNSUS, gloriosus Hispaniae imperator, qui me de sacro fonte suscepit, quare nomen eius praefato nomini meo apponens, Petrus Alfunsi mihi nomen imposui. Cumque notum esset Iudaeis qui me antea noverant, et probaverant peritum in libris prophetarum et dictis doctorum, partem etiam non magnam habere omnium liberalium artium, quod legem et fidem accepissem Christianorum, et unus essem eorum, quidam eorum arbitrati sunt me hoc non fecisse, nisi quia adeo omnem abieceram verecundiam, quod et Deum et legem contempseram. |
| 7 | Alii vero propterea me fecisse dicebant, quod non ut decuerat prophetarum et legis verba intellexissem Alii autem vanae gloriae imputabant, et me hoc fecisse calumniabantur ob honorem saeculi, eo quod Christianorum gentem caeteris omnibus superesse conspicerem. Hunc igitur libellum composui, ut omnes et meam cognoscant intentionem, et audiant rationem, in quo omnium aliarum gentium credulitatis destructionem praeposui, post haec Christianam legem omnibus praestantiorem esse conclusi. |
| 8 | Ad ultimum etiam omnes cuiuslibet Christianae legis adversarii obiectiones posui, positasque pro meo sapere cum ratione et auctoritate destruxi. Librum autem totum distinxi per dialogum, ut lectoris animus promptior fiat ad intelligendum. In tutandis etiam Christianorum rationibus, nomen quod modo Christianus habeo, posui: in rationibus vero adversarii confutandis, nomen quod ante baptismum habueram, id est Moysen. |
| 9 | Librum etiam in titulos duodecim divisi, ut quod lector quisque desiderat, citius in illis inveniat. |