Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXX.
| 1 | Dictum est de quodam philosopho quod per antiquum transiens cimiterium laminam vidit marmoream cuiusdam mortui cineribus superpositam, sed in ea versus inscripti verba sepulti praetereuntibus loquentis exprimebant hoc modo: Tu prope qui transis, nec dicis aveto, resiste; Auribus in cordis haec mea verba tene. |
| 2 | Sum quod eris, quod es ipse fui, derisor amarae Mortis dum licuit, pace iuvante frui; Sed veniente nece postquam sum raptus amicis Atque meis famulis, orba parente domus Me contexit humo deploravitque iacentem, Inque meos cineres ultima dona dedit, Inde mei vultus corrodit terra nitorem, Quaeque fuit formae gloria magna cadit, Meque fuisse virum nequeas agnoscere, si iam Ad visum fuero forte retectus humo. |
| 3 | Ergo Deum pro me cum pura mente precare, Quatinus aeterna det mihi pace frui, Et quicunque rogat pro me comportet id unum Ut mecum maneat in regione poli. Relectis iterum et iterum versibus istis, saecularibus postpositis, factus est eremita philosophus. |
| 4 | Iterum de Alexandro dictum est quod sepultura eius foret aurea et in pervio omnibus atrio posita ad quem plurimi convenerunt philosophi de quibus unus ait: Alexander de auro fecit thesaurum, nunc e converso aurum de eo facit thesaurum. Alius: Heri totus ei non sufficiebat mundus, hodie quatuor solae sufficiunt ei ulnae; heri populo imperavit, hodie populus imperat illi. |
| 5 | Alius: Heri multos populos potuit a morte liberare, hodie nec eius iacula potuit devitare. Alius: Heri ducebat exercitus, hodie ducitur ab illis et datur sepulturae. Alius: Heri terram premebat, hodie eadem premitur ipse. Alius: Heri eum gentes timebant, hodie eum vilem deputant. Alius: Heri habuit amicos et inimicos, hodie habet omnes aequales. |
| 6 | Sed de viginti duobus philosophis circumstantibus quid quisque de potentissimo rege dixerit memoriae longum est reducere. |
| 7 | Iterum heremita philosophus hoc modo suam correxit animam: Anima mea, scias et cognoscas, dum potentia est in manu tua, quid operaris antequam de tuo movearis loco ad domum in qua manet iustitia et ad portam iudicii ubi leges in rotulo quicquid tua manus egit in hoc saeculo, ubi angeli a dextris et a sinistris discooperient et renuntiabunt consilium et quicquid fuerit a te excogitatum. |
| 8 | Ante Deum veniet tuum iudicium; una lance quicquid boni et alia quicquid mali egeris uno et eodem declarabitur examine. Omnes tui fratres et amici non invenient tuam redemptionem et te deserunt ac dimittunt: hodie itaque redemptionem accipe et bonum fac assidue et antequam veniat dies submonitorum ad Deum revertere, et non dicas, cras revertar et non morabor, quia sic crastinantem te impediet concupiscentia vel forsan detinebit dies extrema: itaque dierum saeculi reminiscere generationum annorum antiquorum qui omnes transierunt. |
| 9 | Inde accipe sensum: ubi sunt reges, ubi principes, ubi divites qui thesauros thesaurisaverunt et inde superbi fuerunt? Modo sunt sicut qui non fuerunt; modo sunt finiti sicut qui non vixerunt; modo sunt sicut folium quod arbore decidit quo ulterius non redit. Non timeas, anima mea, non timeas; nimis de saeculi adversitatibus non oriatur timor tuus. |
| 10 | Time tui diem iudicii, paveas tuorum multitudinem peccatorum; memento tui Creatoris qui tuus est iudex et testis. |
| 11 | Alius heremita per vicos clamabat: Ne tradatis oblivioni durabilia pro habituris finem. Alius: Diligite animas vestras quantum et corpora, et perficietis. Alius: Nolite oblivisci quod non obliviscitur nostri et servite gubernatori. Alius: Timete Dominum, quia timor Domini est clavis ad omne bonum et ad percipiendam gloriam conductum. De quo Salomon: Deum time . Ad cuncta quae fiunt adducet Deus iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit. |
| 12 | Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentiam supplices exoramus quatinus vestris operibus bonis praecedentibus post districti diem iudicii a dextris Filii eius collocari et aeterna requie cum suis fidelibus mereamur perfrui in aula coelesti, praestante Domino nostro Iesu Christo cui est honor et gloria cum Patre et sancto Spiritu per infinita saeculorum saecula. Amen. |