monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2 > 19 > 26 > 10 > 14 > 28 > 21 > 1 > 24 > 3 > 29
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXVIII. <<<     >>> FABULA XXX.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXIX.

1 Opilio quidam in somnis mille oves habuit, quas magno quidam cupiens emere ut carius venderet, sicut somnianti visum fuerat, pro unaquaque duos solidos dare volebat. Sed qui vendebat cum duobus solidis denarium de unaquaque plus poscebat. Illis de pretio contendentibus, hoc modo somnus evanuit; sed venditor, dum esse somnium comperit, non apertis oculis clamare coepit: Pro unaquaque mihi viginti quinque denarios tribue, et quotquot sunt tecum abduc.
2 Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis ut retineant inhiantes de improviso veniens dies et finis vitae intercipit, et quaeque cupita, velint nolint, adimit. Item filius: Mortis nexus aliquo modo fugere poterimus? Pater: Minime, quoniam illius est incurabilis morsus, nec medicis artibus eius amaras fugiemus manus.
3 Filius: Quomodo ergo, ne nimis laedat, sustinebimus? Pater: Fac sicut dicit versificator: Quod vitare nequis constanti suscipe mente; Sic quae dura fuit mors tibi mitis erit.
Petrus Alphonsi HOME