monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2 > 19 > 26 > 10 > 14 > 28
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXVII. <<<     >>> FABULA XXIX.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXVIII.

1 Domum divitis fur intravit, et diversis eam gazis plenam invenit. Hinc stupefactus de diversis diversa, de pretiosis pretiosiora eligere studendo curavit, et quia vilia relinquens in eligendo tempus consumpsit donec dies veniens quid facere vellet detexit. Experrecti de improviso vigiles domus in eligendo furem repperiunt, capiunt, inde loris et fustibus caesum in yma carceris detrudunt.
2 Ad ultimum data sicut iam de confesso sententia amaras audiens hystorias capitalem sententiam subiit, qui si tam prope diem venturum praecogitasset, ne loris et fustibus caederetur, vel quod gravius extitit, ne capite privaretur praecavisset.
3 Alius philosophus dixit: Huius saeculi divitiae sunt transitoriae sicut hominis somnia dormientis, qui evigilans quaecunque habuerat in aperiendo oculos irrecuperabiliter perdit, sicut vulgo dicitur.
Petrus Alphonsi HOME