monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXVI. <<<     >>> FABULA XXVIII.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXVII.

1 Rex quidam habuit sapientem consiliarium et familiarem qui tandem naturae legibus favens parvum reliquit haeredem bene disciplinatum et curialem, cui totam, quae magna erat, possessionem et divitiarum acervos subscripsit et morti cessit. Quo facto rex ad se puerum vocavit, et de patris occasu ne plus iusto doleret ammonuit, et quaecumque pater illi regenda dederat testimonio firmavit, et insuper quod aetate eius exigente in patris locum eum susciperet illi promisit.
2 Inde vale dicto laetus iuvenis ad propria remeavit, quem rex oblivioni tradidit, nec ipse ad regem remeare properavit. Longo temporis intervallo in eadem regione in qua puer erat coeperunt egere adeo quod cyborum inedia periclitarentur fame. Quod videns puer bonae indolis animo condoluit, condolens horrea deplevit et pauperibus distribuit, et de penu vinum extraxit et carnes quas egentibus erogavit.
3 Crescente penuria, decrescens pecunia indigentibus non suffecit. Postea dato pro annona thesauro vitam fame vel siti laborantium quousque potuit sustinere non distulit nec suffecit. Hic idem de vestibus et pretiosis lapidibus egit, et sic transiit circulus anni in quo non paucos iam mortis nexibus irretitos liberavit.
4 Erat autem in eadem regione quidam regis praescripti notarius qui livoris macula tactus puero invidebat, et graves inimicitias latenter exercebat, et regem erga puerum in iram exasperabat in his verbis: Domine, lenitas vestrae moralitatis in vestri filium consiliarii cui pater infinitam reliquit pecuniam, ne dicam stulte, nimium mollis fuit; modo namque nec vos nec ille pecuniam habetis quam inconsultus superflue dilapidavit.
5 Rex vero talibus in iram commotus pro puero legavit cui talia dixit: Insipiens fili sapientis, iners artificiosi prodige largi, ut quid divitias sapienter congregatas et tibi ad servandum commissas dedisti perniciei? Ad haec puer visu in terram defixo, principis enim vultuositatem utpote torvis inflammatam luminibus verebatur: Domine, si pace vestra licet dicere non ut quibusdam videtur stultus patre sapiente vobis sum relictus, pater etenim meus thesaurum congregavit, congregatum unde fures rapere possint collocavit et mihi cui possetis auferre vel ignis comburere, sive aliquis casus eripere reliquit.
6 Ego vero eumdem ibi collocavi ubi fideliter sibi servabitur et mihi. Rex autem quid inde fecisset rogavit. Puer vero quid et qualiter fecerat retaxavit. Comperta denique peritia iuvenis remuneratum prius eum circunstantibus laudavit, patris servitium recompensavit. Qui ex inde lucrando novas et maiores prioribus divitias acquisivit. Hoc modo quod pretiosus habuit filius consiliarii regis, in domo delitiarum thesaurisavit.
7 Auditis sermonibus patris filius inquit: Iuvenis iste sapienter egit et magnae speciem bonitatis in se futurum indicavit, et fecit sicut philosophus filio praecepit dicens: Fili, vende noc saeculum pro futuro et utrumque lucraberis, quod ita contingit. Alius filium corrigens dixit: Fili, pro futuro saeculo operare, antequam mors te segreget ab opere corporali.
8 Alius: Vide ne dicipiant te saeculares delitiae, et irretitus fallaciis saecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat sicut latroni domum divitis ineunti. Cui filius: Ede, pater, quid accidit. Pater:
Petrus Alphonsi HOME