monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2 > 19 > 26
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXV. <<<     >>> FABULA XXVII.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXVI.

1 Proverbialiter dicunt Socratem seculares tumultus devitantem et agrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitasse dolium, cuius fundum vento opponebat et imbri, et quod erat apertum iocundo soli, quem venatores regis inventum dum intuerentur et illuderent pediculos suffocantem coeperunt avertere solis radiorum amenitatem. Quibus ille placido vultu: Quod mihi non datis, auferre non praesumatis.
2 Talibus irati de lare quo degebat expellere voluerunt et inde via abducere, ne praetereuntis oculi domini tam vilis persona offenderet, quod non valentes minati sunt ei dicentes: Vide ne quid mali ex protervitatis studio tibi contingat, quia rex et dominus noster cum familiaribus suis et primatibus est hac parte transiturus. Illos autem in se latrantes philosophus intuens: Non est, inquit, vester dominus dominus meus, sed potius est mei servi servus.
3 Quod audientes et novercali vultu eum respicientes, quidam detruncare proposuerunt. Minus improbi donec regis sententiam audirent, placere decreverunt. Dum vero in hunc modum detricarent, rex adveniens et quae causa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant vel dicta famulis referentibus cognovit. Volens itaque rex an ficta fuissent cognoscere, ad philosophum properavit inquirens quid de se diceret.
4 Sicut prius famulis, ita eum sibi sui servi servum esse asseruit, quorum sententiam verborum rex benigno affatu diligenter enodari sibi postulavit. Ad quem philosophus, servata vultus dignitate, leniter inquit: Voluntas quidem subiecta est et servit mihi, non ego sibi. Tu e converso subiectus es voluntati et sibi servis, non ipsa tibi, itaque servus es eius qui mihi servit.
5 Tunc rex, defixo paululum visu, sic incepit: Ut patet in verbis nihilum esse potentiam confiteris. Cui philosophus in angustam suae mentis sedem receptus ait: Scis ipse nimium tibi ambitionem mortalium rerum dominatam fuisse et materiam rebus gerendis te optavisse quod ne virtus tua, ut ipse fateris, consuesceret tacita; sed ob cupidinem gloriae, sicut rei sinceritas est, fecisti adipiscendae, quae quam sit exilis et totius vacua ponderis sit considera. Tuae praeterita gloriae potentia utpote quae iam nulla est, metuenda non est, sed neque futura, cuius eventus dubitabilis est et incertus.
6 De praesenti constat quia ita parva est, ita momentanea et quae in ictu oculi adnullanda: ob hoc enim nulla sui parte est formidanda. Perceptis denique philosophi verbis, rex ait complicibus suis: Servus Dei est, videte ne quid molestum ei faciatis aut inhonestum.
7 Discipulus magistro: Cum celeria ista sunt exilia, cur praeparamus tanta quasi durabilia? Magister: Quoniam vitae terminus est incertus. Philosophus: Operare pro futuro saeculo quasi nunc sis moriturus, et pro praesenti sicut semper victurus; melius enim est quod post tuam mortem a te quaesita habeant inimici, quam in vita egeas quod tibi subveniant inimici.
8 Ob haec itaque cum honestate tibi omnia provide, quia brevis est cursus vitae. Alius: Saeculum est quasi fons instabilis cuius introitus est matris uterus, et eiusdem mors erit exitus. Versificator: Mors est porta patens terrenis pervia cunctis, Sed quaero post hanc quae sit habenda domus. Est domus delitiarum Deo famulantium, est et diversa poenas promerentium.
9 Arabs ad Patrem: Pater, quomodo domum delitiarum et gloriam eius lucrari potero? Pater. Quicquid melius et pretiosius habes repone in ea custodiendum et invenies, cum illuc veneris, tibi paratum. Filius: Quomodo possum in eam domum pecuniam praemittere cuius ostium non novi adire? Pater: Audi quod fecit filius consiliarii regis post obitum patris.
10 Filius: Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire. Pater
Petrus Alphonsi HOME