Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXV.
| 1 | Dominus servo praecepit quadam nocte ut clauderet ianuam; ipse vero desidia pressus surgere non potuit, et ideo dixit quia clausa erat. Mane autem facto Dominus dixit servo: Maimunde, aperi ianuam. Cui servus: Domine, sciebam quod volebas eam hodie esse apertam, et ideo nolui sero eam claudere. Tunc primum comperit dominus quod propter pigritiam dimiserat, et dixit: Surge, fac opus tuum, quia dies est et sol iam altus est. |
| 2 | Cui servus: Si sol iam est altus, da mihi comedere. Cui dominus: Serve male, vis nocte comedere. Servus: Si nox est, permitte me dormire. Iterum dominus in nocte: Maimunde, surge et videas utrum pluat nec ne. Ipse vero advocavit canem qui iacebat extra ianuam, et cum venisset canis, palpavit pedes eius, quibus inventis siccis, domino inquit: Domine, non pluit. Iterum dominus ad eum noctu an ignis esset in domo. |
| 3 | Ipse vero vocato murilego, temptavit si calidus esset an non; cum invenisset eum frigidum ait: Non. Iuvenis: Pigritiam audivi, modo garrulitatem eius audire cupio. Senex: Dictum est quod dominus suus veniebat de foro laetus pro lucro, quia multum lucratus fuerat, et exivit servus Maimundus contra dominum suum, quem cum videret dominus, timuit ne aliquos rumores, ut mos suus erat, diceret, et dixit: Cave ne dicas mihi rumores malos. Servus: Canis nostra parva pipella mortua est. |
| 4 | Cui dominus: Quomodo mortua est? Servus: Mulus noster exterritus fuit et rupit chamum suum, et dum fugeret, sub pedibus suis canem suffocavit. Dominus: Quid actum est de mulo? Servus: In puteum cecidit et mortuus est. Quomodo exterritus fuit mulus? Servus: Filius vester de solario cecidit ita quod mortuus est, et inde exterritus fuit mulus. Dominus: Quid agit genitrix eius? |
| 5 | Servus: Prae nimio dolore nati mortua est. Dominus: Quis custodit domum? Servus: Nullus, quoniam in cinerem versa est et quicquid in ea erat. Dominus: Quomodo combusta fuit? Servus: Eadem nocte qua domina mortua fuit, pedissequa quae vigilabat pro domina, oblita fuit candelam in thalamo et ita combusta fuit domus tota. Dominus: Pedissequa ubi est? Servus: Ipsa volebat ignem extinguere et cecidit super caput et mortua est. |
| 6 | Dominus: Tu quomodo evasisti cum tam piger sis? Servus: Cum viderem pedissequam defunctam, effugi. Tunc Dominus valde contristatus ad vicinos suos venit orans eos ut reciperetur in alicuius domo et hospitaretur. Interea obviavit cuidam amico suo qui cum videret eum tristem interrogavit quare ita tristaretur. Ipse vero retulit omnia quae dixerat sibi servus. |
| 7 | Amicus autem desolato retulit versus amico ut consolaretur eum, dicens: Amice, noli desolari quia multociens contingunt homini tam graves adversitatum inundationes, quod desideret eas etiam inhonesta morte finire, et statim eveniunt ei tanta commoda quod prorsus dulce sit ei praeteritarum reminisci adversitatum; sed haec humanarum rerum tam immensa fluctuatio variante meritorum ordine summi Rectoris distinguitur arbitrio. Haec et prophetae Iob corroborantur exemplo, cuius animum non pessum dedit amissio rerum . Numquid etiam audisti quod dixit philosophus: Quis potest in hoc saeculo, cum mutabile sit, aliquid stabile habere? |
| 8 | Arabicus filio suo: Fili, cum forte contigerit tibi aliquid adversi, noli nimis desolari nec nimis inde tristari, quoniam hoc est genus Deum negandi. Deum debes semper laudare tam de adversitate quam de prosperitate. Multa enim mala contingunt hominibus quae eveniunt eis ut maiora mala effugiant, et multa contingunt quae in bono finiuntur, et ideo debes laudare Deum in omnibus et in eo confidere sicut dixit versificator: cum fueris in tristitia nihil inde sollicitus eris, sed horam in dispositione permitte et renuncia semper bonum futurum, et ita eris oblitus malorum, quia multa mala eveniunt quae in bono finiuntur. |
| 9 | Philosophus: Huius saeculi bona commixta sunt: non enim comedes mel sine veneno. Alius: Quaecumque in saeculo sunt, commutabilia sunt, et quae ex eis tibi sunt bona ventura, licet sis debilis, tamen habebis et mala viribus devitare non poteris. Alius: Quod pigro assequi desiderata donat, idem consequi cupita velociter negat. |
| 10 | Alius: Se per venustatem saeculum dedecorat et per optantem se terra deglutit et vorat. Alius: Quasi in ictu oculi finit gloria mundi, et cura fragilis maneat non exoptantem se videt. |