Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXIV.
| 1 | Dictum namque est quod quidam rex suorum communi assensu procerum cuidam suo familiari quem antea cognoverat in secularibus esse prudentem totius regni commisit habenas, qui provinciae redditus susciperet et causas tractaret. Cuius frater, alterius regni dives mercator, remotam incolebat civitatem, qui percepto de fratris sublimatione parato comitatu prout decuit ut fratrem viseret iter incepit, praemisso tandem nuncio ne subitus aut improvisus veniret, qui de adventu suo fratri referret. Civitati in qua frater aderat appropinquavit. |
| 2 | Audito fratris adventu, frater occurrit et hylari vultu satis eum accurate suscepit. Transactis aliquot diebus proviso tempore et loco regis etiam fratrem suum advenisse inter caetera quae sciebat placere retulit. Cui rex: Si frater tuus tecum in meo regno remanere acquieverit, omnia tecum illi etiam rerum mearum custodiam communem esse concedo; quod si laborem renuerit, in hac civitate largas ei possessiones donabo et consuetudines et quae deberet mihi facere condonabo. |
| 3 | Si vero demum tactus amore natalis soli repatriare voluerit, plura vestimentorum mutatoria, et quaecumque ei fuerint necessaria largire cum habundantia. Auditis sermonibus regis frater fratrem convenit, et quanta dominus promiserat ordine retractavit. Cui frater: Si vis ut tecum morer, ostende mihi quanti sunt redditus regis. Ipse vero omnes ostendit. Deinde interrogavit quas expensas rex faceret, quod ipse indicavit. |
| 4 | Tunc ipse computavit cum fratre quia quantus erat redditus tanta erat et expensa, et dixit fratri: Amice, video tantam esse regis expensam quantus est redditus, et si consurrexerit bellum regi vestro, vel aliquid tale, unde procurabit ipse milites suos, vel unde inveniet eis nummos? Frater: Aliquo consilio acquiremus. |
| 5 | Cui frater: Timeo ne census meus sit pars huius consilii, et ideo vale, quia nolo amplius morari. |
| 6 | Philosophus: Rex est similis igni, cui si nimis admotus fueris, cremaberis; si ex toto remotus, frigebis. Filius ad patrem: Si credidero verbis philosophi, numquam familiaris ero regi. Cui Pater: Fili, placere regi summa prudentia est. Filius: Pater, erudi me quomodo, si oportuerit me regi servire, ut prudens et bene doctus valeam placere. Pater: Ad huiusmodi instructionem multa essent necessaria quae modo ad memoriam non revocamus, et fortasse si praescriberentur tibi pusillo, in taedium verterentur, sed de multis pauca et quae si observaveris erunt utilia referemus. |
| 7 | Ad quem filius: Et si erectis auribus multa cupio promissa mihi audiendi avidus vehementer efflagito. Pater: Qui vult regi esse familiaris, debet videre omni visu mentis quod cum venerit ad regem stare diu possit, nec unquam sedeat donec rex praecipiat, nec loquatur nisi cum opus fuerit, nec moretur cum rege nisi rex praeceperit morari, et fideliter consilium taceat. |
| 8 | Semper sit intentus audire quod rex dicet, ne oporteat regem bis praeceptum repetere. Quodcumque praecepit rex faciat. Caveat ne mentiatur regi et sic erit ei obediens; ne umquam adsociet se homini quem rex odio habebit. Cum haec omnia et multa alia fecerit, forsitan de rege non magnum habebit proficuum. Filius: Nihil peius contingit homini quam diu regi servire et nihil boni acquirere. |
| 9 | Pater: Hoc multis iam evenit; et ideo praecepit philosophus ne quispiam nimis moretur in servitio regis. Philosophus: Qui servit regi sine fortuna, hoc saeculum perdit et aliud. Filius: O Pater, quare oblitus es dicere quomodo debet homo comedere coram rege? Pater: Non oblitus fui dicere, quia nulla est differentia comedere coram rege et alibi. |
| 10 | Filius: Dic ergo quomodo ubique debeam comedere. Pater: Cum ablueris manus ut comedas, nihil tangas nisi prandium donec comedas. Ne comedas panem priusquam veniat aliud ferculum super mensam, ne dicaris impatiens; nec tantum bolum mittas in ore tuo ut micae defluant hinc et inde, ne dicaris gluto. Ne glutias bolum priusquam fuerit bene commasticatum in tuo ore, ne stranguleris; nec pocula sumas donec sit os vacuum, ne dicaris vinosus; nec loquaris dum aliquid in ore tenueris, ne aliquid intret de gutture in intimam arteriam ne sit tibi causa mortis. |
| 11 | Si videris bolum qui placeat tibi in parapside coram sodali, non sumas, ne dicatur tibi prava rusticitas. Post prandium manus ablue quia physicum est et curabile; ob hoc enim multorum oculi deteriorantur quando post prandia manibus non ablutis terguntur. Filius: Si quis invitaverit me ad prandium, quomodo respondebo? Concedam statim an non? Pater: Fac sicut auctoritas Iudaeorum praecipit . Dicit enim: Si quis invitaverit te ad prandium, videas personam invitantis. |
| 12 | Si enim magna persona fuerit, statim concede; sin autem, secundum quod erit, secunda vel tertia vice. Hoc etiam refertur de Abraham. Quadam enim die dum coram sua staret ianua, transeuntes sub humana specie vidit tres angelos quos ipse suam domum intrare honesto vultu rogavit, pedes lavare, cyborum refectionem sumere, lassos artus somno recreare. |
| 13 | Ipsi vero, quoniam magna persona erat, acquieverunt eius petitioni . Iuvenis ad senem: Cum invitatus fuero ad prandium, parum vel nimis comedam? Cui senex: Nimis, quoniam si amicus tuus fuerit qui te invitavit, gaudebit multum; si autem inimicus, dolebit. Hoc audito risit puer, ad quem senex: Recordatus sum verbi quod audivi de Maimundo nigro. |
| 14 | Quidam enim senex quaesivit ab eo quantum posset comedere. Cui ipse: De cuius prandio, de meo vel alterius? At ille: De tuo. Maimundus: Quantum magis possum. Senex: Tu modo recordaris verborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti, garruli et nugigeruli, et quicquid de illo dicitur amplius in eo invenitur. Iuvenis: Multum placet mihi de eo audire, quia quicquid de eo est derisorium est, et si quid de eius dictis vel factis mente retines, eloquere, et habebo pro munere. Senex. |