monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXII. <<<     >>> FABULA XXIV.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXIII.

1 Plato retulit in libro de Prophetiis quod quidam rex erat in Graecia senex gentibus crudelis. Huic crevit maximum e multis partibus bellum, cuius ut sciret eventum, totius suae regionis et viciniae mandavit philosophos, quibus congregatis ait: Videte quoniam magnum mihi et vobis ingruat bellum, quod propter meum credo vobis evenire peccatum; sed si aliquid est in me quod sit reprehendendum, dicite et vestro iudicio corrigere festinabo.
2 Philosophus: De criminalibus in corpore vestro nullum scimus, nec quid nobis et vobis venturum sit cognoscimus; sed hic prope via trium dierum moratur quidam sapiens homo nomine Marianus, qui per Spiritum sanctum loquitur. Ad eum ergo de philosophis nostris aliquos legate, ipse vobis in tota vita vestra quid venturum sit per eos declarabit.
3 His ita peractis septem philosophos ad eum misit, qui postquam ubi habitaverat intraverunt, urbem desertam illius maximam invenere partem; sed illis quaerentibus hospitium Mariani, dictum fuit quod ipse et multi de concivibus petissent heremum. Istis auditis perrexerunt ad eum. Quos ut vidit sapiens, dixit: Venite, venite, legati regis inobedientis.
4 Deus enim in custodia ei diversas nationes subdidit, quarum non rectus gubernator sed immitis extitit. Deus qui illum et illius subditos de eadem materia creavit eius immoderatam diu passus nequitiam multimodis correctionibus ut converteret ammonuit, sed tamdem ad malum eius in illius necem inmisericordes barbaras suscitavit gentes: et hoc dicto tacuit sapiens homo.
5 Quod audientes philosophi mirabantur et qui aderant universi. Die vero tertia philosophis quaerentibus licitum repatriandi, reverendus ille philosophico spiritu dixit: Revertimini quoniam mortuus est dominus vester, et Deus iam novum regem ibi posuit qui sit rectus gubernator et mitis gentibus subditis. Auditis talibus philosophi qui venerant, tribus cum praedicto sapiente remanentibus, quatuor repatriaverunt qui omnia ut eis dictum fuerat vera et constituta invenerunt.
6 Arabs dixit filio suo: Ne moreris in civitate regis dispensa cuius erit maior quam redditus.
Petrus Alphonsi HOME