Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XXI.
| 1 | Dictum namque fuit de aratore quod boves illius recto tramite nollent incedere, quibus dixit: Lupi vos comedant! Quod lupus audiens acquievit, Cum dies declinaret et iam rusticus de aratro boves solvisset, venit ad eum lupus dicens: Da mihi boves quos promisisti. Ad haec arator: Si verbum dixi, non sacramento firmavi. |
| 2 | Et lupus contra: Habere debeo quia concessisti. Dixerunt tandem quod irent ad iudicium. Quod dum facerent vulpi obviaverunt, Quibus adeuntibus ait vulpes: Quo tenditis? Illi quod factum fuerat narraverunt vulpi. Quibus dixit: Pro nihilo alium quaeritis iudicem, quoniam rectum vobis faciam iudicium; sed prius permittite loqui consilio uni ex vobis et deinde alii, et si potero vos concordare sine iudicio, sententia celabitur; sin autem, in commune detur. At ipsi concesserunt. Vulpis primum locuta cum aratore ait: Da mihi unam gallinam et uxori meae alteram, et habebis boves. Arator concessit, et hoc facto cum lupo loquitur dicens: Amice, audi: Meritis tuis procedentibus pro te debet, si qua est facundia, laborare. |
| 3 | Tantum locuta sum cum rustico quod si boves illius dimiseris omnino quietos, dabit tibi caseum ad magnitudinem clypei factum. Hoc lupus concessit. Cui vulpes ait: Concede aratorem boves suos ducere, et ego ducam te ad locum ubi parantur illius casei, ut quem volueris de multis eligere possis. Sed lupus astutae vulpis deceptus verbis quietum abire permisit rusticum. Vulpes vero vagando huc et illuc quantum potuit lupum deviavit, quem veniente obscura nocte ad altum puteum deduxit, cui super puteum stanti formam lunae semiplenae in ima putei radiantis ostendit et inquit: Hic est caseus quem tibi promisi, descende si placet, et comede. |
| 4 | Ad haec lupus: Descende primitus, et si sola deferre non poteris, ut te iuvem faciam quod hortaris. Et hoc dicto viderunt cordam pendentem in putueo in cuius caput erat urceola ligata et in alio capite cordae altera urceola, et pendebant tali ingenio quod una surgente altera descendebat. Quod vulpes simul ac vidit quasi obsequens precibus lupi urceolam intravit et ad fundum venit. |
| 5 | Lupus autem inde gavisus ait: Cur non affers mihi caseum? Vulpes ait: Nequeo prae magnitudine; sed intra aliam urceolam et veni sicut mihi spopondisti. Lupo intrante aliam urceolam, ponderis magnitudine ducta cito fundum petiit, altera surgente cum vulpe quae erat levior. Vulpecula tacto ore putei foras exiliit et in puteo lupum dimisit, et ita quia pro futuro praesens dimisit, lupus merito boves et caseum perdidit. |
| 6 | Arabs castigavit filium suum: Ne credas omni consilio quod audies donec fuerit probatum in aliquo an sit utile, ne contingat tibi sicut latroni contigit qui consilio domini cuiusdam domus credidit. Ad haec filius: Quomodo, pater, evenit ei? Pater: |