Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XX.
| 1 | Quidam habuit virgultum in quo rivulis fluentibus herba viridis erat, et pro habilitate loci conveniebant ibi volucres modulamine vocum cantus diversos exercentes. Quadam die dum in suo fatigatus quiesceret pomerio, quaedam avicula super arborem cantando delectabiliter sedit. Quam ut vidit et eius cantum audivit, deceptam laqueo sumpsit. |
| 2 | Ad quem avis: Cur tantum laborasti me capere, vel quod proficuum in mea captione sperasti habere. Ad haec homo: Solos cantus tuos audire cupio. Cui avis: Pro nihilo, quia nec prece nec pretio cantabo. At ille: Nisi cantaveris, ite comedam. Et avis: Quomodo comedes? Si comederis coctam aqua, quid valebit avis tam parva? Et etiam caro erit hispida. Si assata ero, multo minor fuero; sed si me habere dimiseris magnam utilitatem consequeris. At ille contra: Quam? Avis: Ostendam tibi tres sapientes manerias quas maioris pretii facies quam trium vitulorum carnes. At ille securus promissi avem permisit abire. |
| 3 | Cui avis ait: Unum est de promissis, ne credas omnibus dictis; secundum, quod tuum erit semper habe; tertium, ne doleas de amissis. Hoc dicto, avicula arborem conscendit et dulci canore dicere coepit: Benedictus Dominus qui tuorum aciem oculorum clausit et sapientiam abstulit, quoniam si intestinorum plicas meorum perquisisses, unius ponderis unciae iacinctum invenisses. |
| 4 | Haec audiens ille coepit flere et palmis pectus percutere, quoniam fidem dictis praebuerat aviculae. At avis ait illi: Cito oblitus es sensus quem tibi dixi. Nonne dixi tibi: Ne credas quicquid tibi dicetur? Quomodo credis quod in me sit iacinctus qui sit ponderis unius unciae, cum ego tota non sum tanti ponderis? Et non dixi tibi: Ne doleas de rebus amissis? |
| 5 | Quare pro iacincto qui in me est doles? Talibus dictis rustico deriso avis in nemoris avia devolavit. |
| 6 | Philosophus suum castigavit discipulum dicens: Quicquid invenies legas, sed non credas quicquid legeris. Ad haec discipulus: Credo non esse verum quicquid est in libris, nam simile huic legi in libris et proverbiis philosophorum: Multae sunt arbores, sed no omnes faciunt fructum; multi sunt fructus, sed non omnes comestibiles. Castigavit Arabs filium suum dicens: Fili, ne dimittas pro futuris praesentia, ne forsitan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus promissis a rustico. |