Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XIX.
| 1 | Venit quidam ioculator ad regem, quem vocatum rex cum alio ioculatore fecit sedere atque comedere; sed qui prius erat ioculator coepit invidere supervenienti quem rex sibi praeferebat et omnes aulici. Quod ne duraret diu pudorem illi facere ut sic saltem aufugeret cogitavit. Itaque nescientibus aliis ossa latenter primus ioculator coordinavit et ante socium posuit, finitoque prandio in opprobrium socium coniectans struem ossium regi ostendit et mordaciter inquit: Domine, socius meus omnium ossium istorum vestituram comedit. |
| 2 | Rex vero torvis oculis respexit. Accusatus autem regi ait: Domine feci quod natura humana requirebat, carnes comedi et ossa dimisi; socius autem meus fecit quod sua natura scilicet canina inquirebat, quia comedit carnes et ossa. |
| 3 | Dixit philosophus: Honora minorem te et da sibi de tuo sicut vis quod maior te honoret et de suo tibi tribuat. Alius: Turpe quidem est multum diviti esse avarum, mediocri pulchrum esse largum. Discipulus ait: Diffinitionem largi et avari et prodigi mihi subscribe. Pater: Qui dat quibus dandum est, et retinet quibus retinendum est, largus est; qui prohibet quibus prohibendum non est, avarus est: qui dat quibus dandum est et quibus non est dandum, prodigus. |
| 4 | Alius: Noli associari rei deficienti et ne proponas te rei crescenti. Alius: Magis valet parva beatitudo quam plena domus auro et argento. Alius: Utilia perquire magno sensu, non magna velocitate. Alius: Ne respicias ditiorem te ne in eum pecces, sed respice pauperiorem te et inde grates Deo redde. Alius: Non deneges Deum pro paupertate, pro divitiis noli superbire. |
| 5 | Alius: Quisquis multa cupit, maiorum fame tabescit. Alius: Si vis in hoc saeculo tantum habere quantum suffecerit naturae, non multa te decebit congregare; et si cupido satisfacere volueris animo, licet congregatis quaecunque in toto mundo ambitu continentur divitiis, sitis tamen ardebit habendi. Alius: Qui parce sua dispendit, diu durant ei possessa. |
| 6 | Alius: Qui vult relinquere saeculum, videat ne aliquid retineat quod sit illius partium, quoniam tantumdem valent ac si paleis ignem extingueret. Alius: Qui pecuniam congregat multum laborat, vigiliis tabescit ne perdat, ad ultimum dolet quando perdit quod obtinuerat. Discipulus magistro: Laudas congregari pecuniam? |
| 7 | Magister: Ita, acquire iuste et in bono expende, nec in thesauro reconde. Alius: Ne desideres res alterius et ne doleas de amissis rebus, quoniam dolore nihil erit recuperabile, unde dicitur: |