Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XVIII.
| 1 | Narravit mihi magister meus quemdam regem habuisse incisorem qui diversos diversis temporibus aptos ei incidebat pannos. At ille discipulos sutores habebat quorum quisque artificiose suebat quod magister incisor regis incidebat. Inter quos unus erat discipulus nomine Nediu qui socios arte sutoria superabat. |
| 2 | Sed die festo veniente rex suorum incisorem pannorum vocavit et pretiosas vestes sibi et familiaribus parari praecepit. Quod ut citius et sine impedimento fieret, unum de camerariis suis eunuchum cuius illud erat officium sutoribus custodem addidit, et ut eorum curvos ungues observaret, et eis ad sufficientiam necessaria ministraret rogavit. Sed in una dierum ministri calidum panem et mel cum aliis ferculis incisori et consociis comedendum dederunt, et qui aderant comedere coeperunt. Quibus epulantibus eunuchus: Quare absente Nediu comeditis nec illum expectatis? |
| 3 | Magister inquit: Quia mel non comederet etiamsi adesset; et comederunt. Deinde venit Nediu et ait: Quare me absente comedisti, nec partem meam reservastis? Eunuchus ad haec: Magister tuus dixit quod mel non comederes etiamsi adesses. At ille tacuit et quomodo magistro suo illud recompensare posset cogitavit. Et hoc facto, magistro absente, Nediu secreto dixit eunucho: Domine, magister meus quandoque frenesim patiens sensum perdit et indiscrete circumstantes verberat et interimit. |
| 4 | Cui eunuchus: Si scirem horam quando ei contingit, ne quid inconsulte ageret ligarem et loris corrigere constringerem. At Nediu ait: Cum videris eum huc et illuc aspicientem et terram manibus verberantem et a sua sede surgentem et scamnum super quod sedet manu rapientem, tunc scias eum esse insanum, et nisi tibi et tuis provideris, caput fuste dolabit. |
| 5 | Talibus dictis Nediu sequenti die magistri sui forfices secreto abscondit, at incisor quaerens forfices et non inveniens coepit manibus terram percutere et huc et illuc aspicere et a sua sede surgere et scamnum super quod sedebat manu dimovere. Haec videns cunuchus statim suos vocavit clientes praecepitque incisorem ligari et ne aliquos verberaret graviter verberari. |
| 6 | Sed incisor clamabat ita dicendo: Quid foris feci, ut quid talibus me affligitis verberibus? At illi acrius verberando tacebant. Quando autem lassi fuerunt verberando exosum vitae solverunt, qui respirans sed longo temporis intervallo quaesivit ab eunucho quid foris fecisset. Eunuchus ad hoc: Dixit mihi Nediu discipulus tuus quod quandoque insanires et non nisi vinclis et verberibus correptus cessares, et ideo te ligavi. |
| 7 | Hoc audito incisor Nediu discipulum suum vocavit et ait: Amice, quando me novisti insanum? Ad hoc discipulus: Quando novisti me mel non comedere? Eunuchus et alii haec audientes riserunt, et utrumque merito poenas suscepisse iudicaverunt. |
| 8 | Ad hoc pater: Merito hoc illi accidit, quia si custodiret quod Moyses praecepit ut diligeret fratrem suum sicut seipsum , non hoc ei evenisset. |
| 9 | Castigavit filium suum dicens: Vide ne imponas aliquod crimen socio tuo servo sive libero, ne ita tibi contingat sicut duobus ioculatoribus contigit ante regem. Ad hoc filius: Narra mihi, pater, obsecro. Pater: Fiat. |