monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XVI. <<<     >>> FABULA XVIII.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XVII.

1 Dictum fuit de burgensibus duobus et rustico causa orationis Mech adeuntibus quod essent socii victus donec venirent Mech, et tunc defecit illis cibus ita quod non remansit eis quicquam nisi tantum farinae qua solum panem et parvum facerent. Burgenses vero hoc videntes dixerunt ad invicem: Parum panis habemus et noster multum comedit socius, quapropter oportet nos habere consilium quomodo sibi partem panis auferre possimus, et quod nobiscum debet soli comedamus.
2 Deinde acceperunt huiuscemodi quod facerent panem et coquerent, et dum coqueretur dormirent, et quisquis eorum mirabiliora somniando videret, solus panem comederet. Haec artificiose dicebant quia simplicem rusticum ad huiusmodi fictitia deputabant. Et fecerunt panem quem coxerunt, demum iacuerunt ut dormirent. At rusticus, percepta eorum astutia, dormientibus sociis, traxit panem semicoctum, comedit et iterum iacuit.
3 Unus de burgensibus sicut somno perterritus esset evigilavit sociumque vocavit, cui alter de burgensibus ait: Quid habes? At ille inquit: Mirabile somnium vidi, nam mihi visum fuit quod duo angeli aperiebant portas coeli et me sumentes ducebant ante Deum. Cui socius: Mirabile est hoc somnium quod vidisti; at ego somniavi quod a duobus angelis me ducentibus et terram findentibus in infernum ducerer.
4 Rusticus hoc totum audiebat et se dormire fingebat; sed burgenses decepti decipere volentes ut evigilarent rusticum vocaverunt. Rusticus vero callide et ut territus esset respondit: Qui sunt qui me vocant? At illi: Socii tui sumus. Et rusticus: Redistis iam? At ipsi contra: Quo perreximus unde redire debeamus? Ad hoc rusticus: Nunc visum erat mihi quod duo angeli unum ex vobis accipiebant et aperiebant portas coeli, ducebantque illum ante Deum; deinde alium accipiebant duo alii angeli, et aperta terra ducebant in infernum, et his visis putavi neminem iam amplius rediturum, et surrexi et panem comedi.
5 O fili! sic evenit eis qui socium decipere voluerunt, quia suo ingenio decepti fuerunt. Tunc filius: Ita evenit eis sicut in proverbio dictum est: Qui totum voluit, totum perdidit. Haec est autem natura canis cui faverunt illi quorum unus alii cibum auferre cupit, sed si naturam cameli sequerentur, mitiorem naturam imitarentur: nam talis est natura cameli, quando insimul datur praebenda multis, nullus eorum comedet donec omnes edant insimul; et si unus infirmatur quod nequeat comedere, donec removeatur alii ieiunabunt.
6 Isti burgenses postquam volebant animalem naturam sibi sumere, mitissimi animalis naturam sibi debuissent vendicare, et merito cibum amiserunt. Quin etiam hoc eis evenisse voluissem quod magistro meo narrante iamdudum audivi evenisse incisori regis pro discipulo suo proprium nomen Nediu, ut fustibus caederentur. Pater ad haec: Dic mihi, fili, quid audisti quomodo contigit discipulo, quoniam talis narratio animi erit recreatio. Filius:
Petrus Alphonsi HOME