monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XV. <<<     >>> FABULA XVII.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XVI.

1 Verum est quod dixisti de magnis viis, nam quadam die dum ego et socii mei perrexerimus ad urbem sole ad occasum propinquante et adhuc longe essemus a civitate, vidimus semitam quae secundum visum ituris ad civitatem promittebat compendium. Invenimus senem a quo requisivimus de itinere illius semitae: at senex ait: Propius semita ducit ad civitatem quam magna via, et tamen citius per magnam viam ad civitatem venietis quam per semitam. Haec audientes illum pro stulto habuimus, et magnam viam praetermittentes semitae declinavimus, quam insistentes ad dexteram et ad sinistram quanta fuit nox deerravimus, nec ad civitatem pervenimus. At si per callem tendissemus, procul dubio media nocte civitatem subintrassemus.
2 Pater ad haec: Hoc nobis alia vice evenit cum pergeremus per magnam viam ad civitatem. Praeerat nobis fluvius quem quocumque modo transituri eramus antequam civitatem intraremus, sicque nobis iter agentibus in duas partes secta est via, quarum una ad civitatem per vadum, altera per pontem ducebat. Demum quemdam senem vidimus quem de duabus viis quae prius duceret ad civitatem interrogavimus. Senex ait: Brevior est via per vadum ad civitatem duobus miliariis quam via per pontem, sed tamen citius potestis ire per pontem.
3 Et quidam ex nostris illum senem sicut vos vestrum antea deriserunt et per vadum iter aggressi sunt; sed eorum alii socios submersos dimiserunt, alii equos et sarcinas perdiderunt, quidam vero per amnem madefactos alios omnino amissos defleverunt, sed nos et senex noster qui per pontem transivimus sine impedimento et absque omni incommodo processimus et eos super ripam fluminis adhuc iacturam deflentes repperimus.
4 Quibus flentibus et cum rastris et sagena ima fluvii perscrutantibus senex ait: Si nobiscum per pontem perrexissetis, non ita contigisset. Aiunt: Hoc fecimus quia viam tardare nolebamus. Ad haec senex: Nunc magis tardati estis, et illis relictis laeti subintravimus portas urbis. Tale est proverbium quod audivi: Magis valet longa via quae ad paradisum, quam brevis ad infernum.
5 Arabs castigavit filium. Fili, si fueris in via cum aliquo socio, dilige eum sicut te ipsum, et ne mediteris aliquem decipere ne et tu decipiaris veluti duobus contigit burgensibus et rustico. Filius: Refer mihi ut aliquid utilitatis inde accipiant posteri.
Petrus Alphonsi HOME