Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XV.
| 1 | Dictum fuit de quodam divite in civitatem eunte quod sacculum cum mille talentis deferret secum, et insuper aureum serpentem oculos habentem iacinctinos in sacculo eodem, quod totum simul amisit. Quidam vero pauper iter faciens invenit, deditque uxori suae, et quomodo invenisset retulit. Mulier hoc audiens ait: Quod Deus dedit custodiamus. Alia die per viam praeco ita clamando perrexit: Qui talem censum invenit reddat, et absque aliquo peccato centum talenta inde habeat. |
| 2 | Haec audiens inventor census, dixit uxori: Reddamus censum et absque peccato centum talenta inde habeamus. Inde mulier ait: Si Deus illum voluisset hunc censum habere, non amisisset; quod Deus donavit custodiamus. Inventor census ut redderetur elaboravit, at ipsa omnino denegabat, et tamen vellet nollet mulier, dominus reddidit et quod praeco promiserat expetiit. Dives autem plenus nequitiae ait: Adhuc alium serpentem mihi deesse sciatis. |
| 3 | Hoc prava intentione dicebat ut pauperi homini talenta non redderet promissa; pauper vero se nihil amplius invenisse dicebat. At homines civitatis illius diviti faventes pauperi derogantes inexorabile contra fortunam pauperis odium gerentes, illum ad iustitiam provocaverunt. Pauper autem, ut supra dictum est, se nihil amplius invenisse dicebat. |
| 4 | Sed dum sermo huiuscemodi pauperum divitumque per ora discurreret ministris referentibus tandem percussit ora regis. Quod simul audivit divitem et pauperem et pecuniam sibi praesentari praecepit. Adductis omnibus, philosophum scilicet Auxilium miserorum cum aliis sapientibus ad se vocavit, eisque accusatoris vocem et accusati audire et enodare praecepit. |
| 5 | Philosophus haec audiens, commotus pietate pauperis ait: Auxiliante Deo te liberare conabor. Ad hoc pauper: Scit Deus quia reddidi quantum inveni. Inde philosophus ad regem: Si rectum iudicium inde vobis audire placuerit, dicam. Rex haec audiens ut iudicaret rogavit. Tunc philosophus regi: Iste homo dives bonus est multum, et non est credibile eum aliquid interrogare quod non amisisset; ex alia parte credibile mihi videtur quod iste pauper homo nihil amplius invenit quam reddidit, quia malus homo si esset, non quod reddidit redderet, imo totum celaret. |
| 6 | Inde rex: Quid autem inde iudicas, philosophe? Philosophus: Rex, sume censum, et da ex eo pauperi centum talenta, et quod remanserit serva donec veniat qui censum quaerat, quia non est hic cuius iste census sit, et iste dives homo eat ad praeconem et faciat interrogare sacellum cum duobus serpentibus. Regi autem placuit hoc iudicium, atque omnibus ibi circumstantibus. Dives vero qui sacellum perdiderat, hoc audiens inquit: Bone rex, dico tibi in veritate censum istum fuisse meum, sed quia volebam pauperi homini quod praeco promiserat auferre, dixi mihi alium serpentem adhuc deesse; sed modo, rex, mei miserere et quod praeco promisit reddam pauperi. Inde rex censum reddidit diviti, dives pauperi. Ita philosophus sensu et ingenio pauperem liberavit. |
| 7 | Discipulus: Apparet hoc esse ingenium philosophiae: hoc exemplo non est mirum quod de duabus mulieribus Salomon iudicavit . |
| 8 | Philosophus ait: Ne aggrediaris viam cum aliquo nisi prius eum cognoveris. Si quisquam ignotus tibi in via associaverit iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris, et si detulerit lanceam, vade ad dexteram; si ensem, ad sinistram. Arabs castigavit filium suum dicens: Sequere calles quamvis sint semitis longiores. |
| 9 | Item accipe puellam in uxorem quamvis sit vetula, et iterum fer merces tuas ad magnas civitates quamvis vilius ibi vendere putes. Ad haec filius: |