monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2 > 19 > 26 > 10 > 14
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XIII. <<<     >>> FABULA XV.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XIV.

1 Contigit quod quidam homo habuit filium cui post mortem suam nihil praeter domum dimisit. Iste cum magno labore corpori suo vix etiam quae natura exigit suppeditabat, et tamen domum suam, licet magna coactus inedia, vendere nolebat. Habebat autem puer iste quemdam vicinum valde divitem qui domum emere cupiebat ut suam largiorem faceret. Puer autem nec prece, nec pretio vendere volebat. Quod postquam iste dives comperit quibus ingeniis et quibus artibus puero subtraheret domum cogitabat; at iuvenis secundum posse suum familiaritatem eius devitavit.
2 Denique contristatus dives ille causa domus et quod non posset puerum decipere, quadam die venit ad puerum et inquit ei: O puer, accommoda mihi partem parvam tuae curiae pretio, quoniam in ea sub terra decem tonellos cum oleo custodire volo, et nihil tibi nocebunt, sed habebis inde aliquod sustentamentum vitae. Puer autem coactus necessitate concessit et dedit ei claves domus. Iuvenis vero iterum more solito liberis liberaliter serviens victum perquisivit.
3 At dives homo acceptis clavibus curiam iuvenis suffodiens, quinque tonellos plenos oleo ibi recondidit et quinque dimidios, et hoc facto iuvenem advocavit clavesque domus illi tribuens inquit: O iuvenis, oleum meum tibi committo et in tua custodia trado. Iuvenis simplex putans omnes tonellos esse plenos, in custodia recepit. At post longum tempus contigit quod in terra illa oleum carum fuit.
4 Dives haec audiens puero inquit: O amice, veni et iuva me oleum effodere quod tuae iamdudum mandavi custodiae, et laboris praemium accipies et tutelae. Iuvenis audita prece cum pretio diviti concessit ut secundum posse suum eum iuvaret. Dives non oblitus suae fraudis nequissimae, adduxit homines ut oleum emerent.
5 Quibus adductis, terram aperuerunt et quinque plenos tonellos et quinque dimidios invenerunt. Perceptis talibus vocavit puerum ita dicendo: Amice, causa tuae custodiae amisi oleum; insuper quod tibi commisi fraudulenter abstulisti, quapropter volo ut mihi mea restituas. His dictis eum cepit et vellet nollet ad iustitiam deduxit. Iustitia eum videns accusavit, sed iuvenis quid contra diceret nescivit, attamen inducias unius diei quaesivit, quod iustitia, quia iustum erat, concessit.
6 In civitate autem illa morabatur quidam philosophus qui cognominabatur Auxilium egentium, bonus homo et religiosus. Iuvenis audito bonitatis illius praeconio perrexit ad eum, quaesivitque ab eo consilium dicens: Si vera sunt quae de te mihi referentibus multis dicta sunt more domestico, fer mihi auxilium, etenim iniuste accusor.
7 Philosophus audita prece iuvenis interrogavit si iuste vel iniuste accusarent eum. Iuvenis vero quod iniuste accusaretur firmavit sacramento. Audita rei veritate philosophus pietate commotus ait: Auxiliante Deo feram tibi auxilium; sed sicut a iustitia respectum usque in crastinam diem accepisti, noli dimittere quin eas ad placitum, ero tibi paratus succurrere tuae veritati atque eorum nocere falsitati.
8 Iuvenis autem quod philosophus eum iusserat egit. Mane autem facto, venit philosophus ad iustitiam, quem postquam vidit iustitia ut sapientem et philosophum vocavit, vocatumque iuxta se sedere fecit. Inde iustitia vocavit accusantes et accusatum, praecepitque quod suorum recordarentur placitorum et ita fecerunt.
9 Illis vero astantibus, iustitia ait philosopho quod causas audiret et inde iudicium faceret. Inde philosophus: Praecipe, iustitia, clarum oleum de quinque tonellis plenis mensurari, et scias quantum sit tibi clari olei, et similiter de quinque dimidiis, et scias quantum ibi clari olei fuerit. Deinde spissum oleum de quinque plenis tonellis sit mensuratum et scias quantum spissi olei in eis sit, et similiter de quinque dimidiis facias mensurari, et scias quantum spissi olei fuerit ibi; et si tantum spissi olei inveneris in dimidiis tonellis quantum in plenis, scias oleum fuisse furatum.
10 Et si in dimidiis tonellis inveneris talem partem spissitudinis qualem oleum clarum ibi existens exigit quod quidem et in plenis tonellis invenire poteris, scias oleum non fuisse furatum. Iustitia haec audiens confirmavit iudicium, factumque est ita, et hoc modo iuvenis evasit sensu philosophi. Finitis placitis iuvenis philosopho grates reddidit.
11 Tunc philosophus ait illi: Numquamne illud philosophi audisti? Non emas domum antequam cognoscas vicinum. Ad hoc iuvenis: Primum habuimus domum antequam iuxta nos hospitaretur. Cui philosophus: Primum vendas quam maneas iuxta malum vicinum.
12 Discipulus: Tale iudicium apparet esse philosophi, et hoc est gratia Dei, Merito vocatus est hoc nomine Auxilium miserorum. Iterum discipulus: Etsi iam audita mente sedeant, ad audiendum plura incitant. Magister inquit: Libenter tibi dicam, et sic inquit:
Petrus Alphonsi HOME



Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XIII. <<<     >>> FABULA XV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2 > 19 > 26 > 10 > 14