Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XIII.
| 1 | Dictum fuit mihi quod quidam Hispanus perrexit Mech, et dum ibat pervenit in Aegyptum, qui deserta terrae intrare volens et transire, cogitavit quod pecuniam suam in Aegypto dimitteret, et antequam dimittere voluisset interrogavit si aliquis fidelis homo esset in illa regione cui posset committere pecuniam suam, et ostenderunt ei antiquum hominem nominatum probitate fidelitatis, cui de suo mille talenta commisit, demum perrexit, factoque itinere ad illum rediit cui pecuniam commisit, et quod commiserat ab eo quaesivit. |
| 2 | At ille plenus nequitiae illum numquam antea se vidisse dicebat. Ille vero sic deceptus perrexit ad probos homines regionis illius, et quomodo tractasset eum homo ille cui pecuniam commiserat eis retulit. Vicini vero illius de eo talia audientes credere noluerunt, sed nihil hoc esse dixerunt. Qui vero pecuniam perdiderat, unaquaque die ad domum illius qui retinebat iniuste pecuniam ibat, blandisque precibus eum deprecabatur ut pecuniam redderet, quod deceptor audiens, increpavit eum dicens ne amplius tale quid de eo diceret vel ad eum veniret, quod si faceret, poenas ex merito subiret. Auditis minis illius qui eum deceperat, tristis coepit redire, et in redeundo obviavit cuidam vetulae pannis heremitalibus indutae. |
| 3 | Haec autem baculo suo fragiles artus sustentabat, et per viam laudando Deum lapides ne transeuntium pedes laederentur locabat. Quae videns hominem flentem, cognovit eum esse extraneum. Commota pietate in angiportum vocavit et quid ei accidisset interrogavit. At ille ordinate narravit. Foemina auditis verbis eius inquit: Amice, si vera sunt quae retulisti, feram tibi inde auxilium. Et ille: Quomodo potes hoc facere, ancilla Dei? |
| 4 | At illa inquit: Adduc mihi hominem de terra tua cuius factis et dictis fidem habere possis. At ille adduxit. Demum decepti socio praecepit decem cofros externis pretiosis depictos coloribus, atque ferro deargentato ligatos cum bonis seris emere et ad domum sui hospitis afferre, lapidibusque comminutis implere. At ipse ita egit. |
| 5 | Mulier vero ut vidit omnia illa quae praeceperat esse parata, ait: Nunc decem homines perquire qui euntes ad domum illius qui te decepit mecum et cum socio tuo deferant scrinios unus post alium venientes ordine longo, et quam cito primus venerit ad domum hominis qui te decepit et requiescet ibi, veni et interroga pecuniam, et ego tam confido in Deum quod reddita tibi tua pecunia fuerit. At ipse sicuti vetula iusserat fecit, quae non oblita incepti quod praeceperat, iter incepit et venit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit: Quidam homo de Hyspania hospitatus mecum fuit et vult Mech adire, quaeritque antea pecuniam suam quae est in decem scriniis servandam alicui homini donec revertatur commendare: precor itaque ut mei causa in aede tua custodias, et quia audivi et scio te bonum hominem et fidelem esse, nolo aliquem alium praeter te solum huius pecuniae commendatorem adesse. |
| 6 | Et dum ita loqueretur venit primus deferens scrinium, aliis a longe apparentibus. Interim deceptus praeceptorum vetulae non oblitus, post primum scrinium sicut ei praeceptum fuerat venit. Ille vero qui pecuniam celaverat, plenus nequitiae et malae artis, ut vidit hominem venientem cui pecuniam celaverat, timens ne si pecuniam requireret, alius qui suam pecuniam adducebat non committeret, contra eum ita dicendo perrexit: O amice, ubi fuisti et ubi diutinasti? |
| 7 | Veni et accipe pecuniam fidei meae iamdiu commendatam, quia inveni et amodo taedet me custodire. At ille laetus et gaudens recepit pecuniam gratias agens. Vetula, ut vidit hominem pecuniam suam habere, surrexit et inquit: Ibimus ego et socius meus contra scrinios nostros et festinare praecipiemus; tu vero expecta donec redeamus et bene serva quod iam adduximus. |
| 8 | Ille autem laetus animo quod acceperat servavit, adventumque eorum, quod adhuc potest, expectavit, et ita bono ingenio vetulae reddita fuit viro summa pecuniae. |
| 9 | Discipulus: Istud mirum fuit ingenium atque utile, nec puto quod aliquis philosophus subtilius cogitaret per quod levius vir suam pecuniam recuperaret. Magister: Bene posset philosophus suo facere naturali ingenio. Discipulus: Hoc bene credo; sed si aliquem philosophorum huius modi reposuisti in cordis armariolo, largire mihi discipulo, et ego fideli memoriae commendabo, ut quandoque discipulis lacte philosophiae educatis delicatissimum largiri possim alimentum. Magister. |