monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XI. <<<     >>> FABULA XIII.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XII.

1 Quidam iuvenis fuit qui totam intentionem suam et totum sensum et adhuc totum tempus suum misit ad hoc ut sciret omnimodam artem mulieris, et hoc facto voluit ducere uxorem. Sed primitus perrexit quaerere consilium et sapientiorem illius regionis adiit hominem. Qualiter custodire posset quam ducere volebat quaesivit uxorem. Sapiens vero hoc audiens sibi dedit consilium quod construeret domum altis parietibus lapideis, poneretque intus mulierem, daretque sibi satis ad comedendum et non superflua indumenta, faceretque ita domum quod non esset in ea nisi solum ostium solaque fenestra per quam videret, et tali altitudine per quam nemo intrare posset vel exire.
2 Iuvenis vero, audito consilio sapientis, sicuti ei iusserat egit. Mane vero cum iuvenis exibat de domo, ostium firmabat et similiter quando intrabat. Quando autem dormiebat, sub capite suo clavem abscondebat. Hoc autem longo tempore egit. Quadam vero die dum iuvenis iret ad forum, mulier, ut erat solita facere, ascendit fenestram et euntes et redeuntes intente aspexit.
3 Hac una die cum ad fenestram staret, vidit quemdam iuvenem formosum corpore atque facie, quo viso statim illius amore succensa fuit, et ut supra dictum est, custodita coepit cogitare quomodo et qua arte posset loqui cum adamato iuvene. At ipsa plena ingenio ac dolositatis arte cogitavit quod claves domini sui furaretur dum dormiret, et ita egit.
4 Haec vero assueta erat dominum suum unaquaque nocte inebriare vino ut securius ad amicum suum posset exire et suam voluntatem explere. Dominus vero illius philosophicis iam edoctus monitis sine dolo nullos esse muliebres actus, coepit cogitare quid sua coniux strueret frequenti et cotidiana potatione, quod ut sub occulto poneret se finxit ebrium esse. Cuius rei mulier inscia de lecto nocte consurgens, perrexit ad ostium domus, et aperto exivit ad amicum. Vir autem suus in silentio noctis suaviter consurgens, venit ad ostium et apertum clausit, firmavit, fenestram ascendit, stetitque ibi donec in camisia uxorem suam revertentem vidit, quae domum rediens ostium pulsavit.
5 Vir mulierem suam audiens et videns, ac si nesciret interrogavit quis esset. At ipsa culpae veniam petens et numquam amplius se hoc facturum promittens nihil profecit, sed vir iratus ait quod eam non intrare permitteret, sed esse suum suis parentibus ostenderet. At ipsa magis et magis clamans dixit quod nisi ostium recluderet, in puteum qui iuxta domum erat saliret et ita vitam finiret, sicque de morte sua amicis et propinquis rationem redderet.
6 Spretis minis dommus suae mulieris, intrare non permisit. Mulier vero plena arte et calliditate sumpsit lapidem quem proiecit in puteum, hac intentione ut vir suus audito sonitu lapidis in puteum ruentis putaret sese in puteum cecidisse, et hoc peracto mulier post puteum se abscondit. Vir simplex atque insipiens, audito sonitu lapidis in puteum ruentis, mox de domo egrediens, celeri cursu ad puteum venit, putans verum esse quod mulierem audisset cecidisse.
7 Mulier vero videns ostium domus apertum, et non oblita est suae artis, intravit domum, firmatoque ostio ascendit fenestram. Ille autem videns se esse deceptum, inquit: O mulier fallax, plena arte dyaboli, permitte me intrare, et quidquid mihi foris fecisti me condonaturum tibi crede. At illa eum increpans introitumque domus omnino et sacramento denegans ait: O seductor, tuum esse atque tuum facinus parentibus tuis ostendam, quia unaquaque nocte es sollicitus ita furtim a me exire et meretrices adire; et ita egit. Parentes vero haec audientes atque verum existimantes increpaverunt eum, et ita mulier illa liberatae arte sua flagitium quod meruerat in virum detrusit, cui nihil profuit immo offuit mulierem custodisse. Nam iste etiam accidit cumulus miseriae quod existimatione plurimorum quod patiebatur meruisse crederetur, unde quidem bonis quampluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob uxoris maliloquium, incestus tulit supplicium.
8 Discipulus: Nemo est qui ab ingenio mulieris custodire se possit, nisi quem Deus custodierit, et haec talis narratio ne ducam uxorem magna est dehortatio. Magister: Non debes omnes mulieres credere tales esse, quoniam magna bonitas atque castitas in multis repperitur mulieribus, et scias in bona muliere bonam societatem repperiri posse. Bona mulier fidelis custos est et bona domus.
9 Salomon in fine libri Proverbiorum suorum viginti duos versus de laude atque bonitate mulieris bonae composuit [Cap. XXXI, 10-31. . . . . .]. Discipulus ad haec: Bene me confortasti, sed audisti tamen aliquam mulierem quae sui sensus ingenium niteretur in bonum mittere? Magister: Audivi. Discipulus: Refer mihi de illa, quia videtur mihi res nova.
10 Magister:
Petrus Alphonsi HOME



Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XI. <<<     >>> FABULA XIII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12