Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA XI.
| 1 | Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimium et formosam. Contigit forte quod orationis studio Romam vellet adire, sed alium custodem uxoris suae nisi semetipsam noluit deputare, illius castis moribus satis confisus et probitatis honore. Uxor vero caste vivendo et in omnibus prudenter agens remansit. |
| 2 | Accidit tandem quod necessitate compulsa a domo sua propria suam conventura vicinam egrederetur, quae peracto negotio ad propria remeavit. Quam iuvenis aspectam ardenti amore diligere coepit, et ad eam plurimos direxit nuncios, cupiens ab illa quantum amabat amari. Quibus contemptis eum penitus sprevit. Iuvenis cum se sic contemptum sentiret, dolens adeo efficitur ut nimio infirmitatis onere gravaretur, saepius tamen illuc ibat quo dominam egressam viderat, desiderans eam convenire, sed nequaquam valuit efficere. |
| 3 | Cui prae dolore lacrimanti fit obvia anus religionis habitu decorata quaerens quaenam esset causa quae eum dolore compelleret; sed iuvenis quid in sua versabatur conscientia minime detegere volebat. Ad quem anus: Quanto quis infirmitatem suam medico revelare distulerit, tanto graviori morbo attritus fuerit. Quo audito narravit ex ordine quae acciderant et suum propalavit secretum. |
| 4 | Cui anus: De his quae iam dixisti Dei auxilio remedium inveniam, et eo relicto ad propria remeavit. Quae caniculam quam apud se habebat, duobus diebus ieiunare coegit. Die tertia panem synapi confectum ieiunanti largita est, quae dum gustaret, pro amaritudine oculi eius lacrimari coeperunt. Deinceps anus illa ad pudicae domum foeminae perrexit quam iuvenis praedictus adamavit, quae honorifice pro magnae religionis specie ab ea suscepta est. Hanc autem sua sequebatur canicula. Cumque vidisset mulier illa caniculam lacrimantem, quaesivit quod haberet et quare lacrimaretur. |
| 5 | Anus ad hoc: Cara amica, ne quaeras quid sit, quia adeo magnus dolor est quod nequeo dicere. Mulier magis instabat ut diceret, cui anus: Haec quam conspicis caniculam mea erat filia casta nimis et decora, quam iuvenis adamavit quidam; sed adeo casta erat, ut eum omnino sperneret, et eius amorem respueret. |
| 6 | Unde dolens adeo efficitur, ut magna aegritudine stringeretur, pro qua culpa miserabiliter haec supra dicta filia mea in caniculam mutata est. His dictis prae nimio dolore erupit in lacrimas anus illa. Ad haec foemina: Quid, cara domina, similis peccati conscia, quid, inquam, factura sum? Me etenim dilexit iuvenis, sed amore castitatis eum contempsi, et simili modo ei contigit. |
| 7 | Cui anus: Laudo tibi, cara amica, ut quam citius poteris huius miserearis et quod quaerit facias, ne et tu simili modo in canem muteris. Si enim scirem inter iuvenem praedictum et filiam meam amorem, numquam in canem mutaretur filia. Cui ait mulier casta: Obsecro ut consilium huius rei utile dicas, ne propria forma privata efficiar canicula. |
| 8 | Anus: Libenter pro Dei amore et remedio animae meae, et quia misereor tui, hunc supradictum iuvenem quaeram, et si quo invenire potero, ad te reducam. Cui gratias egit mulier, et sic anus artificiosa dictis fidem praebuit. Quem promisit reduxit iuvenem, et sic eos adsociavit. |
| 9 | Discipulos magistro: Numquam audivi tam mirabile quod et puto fieri arte dyaboli. Magister: Ne dubites. Discipulus: Spero quod si quis tam sapiens erit ut semper timeat se posse decipi arte mulieris, forsitan ab illius ingenio se custodire valebit. Magister: Audivi de quodam homine qui multum laboravit ut suam custodiret, sed nihil profuit. |
| 10 | Discipulus magistro: Dic mihi quid fecit, ut melius sciam, si quam duxero, illam custodire. Magister: |